Ibant in theatrum data
Auro largiflui munera cesaris.
Carrucas ibi gemmeas
Traces regis equi abripiunt feri,
5
It celo populi fremor,
Solem nube tegit pulvis Olimpicus,
Sudant cornipedes citi,
Ardent axe rote verbere concite.
Turmas belligeras vehit
10
Turri dispositas Indica belua,
Castris mobilibus fuit
Innox pugna diu percita bestiis,
Quas cursus vice prepetes
Certarunt pedites vincere velites.
15
Ille sed celeres ruunt,
Acres horridulo gutture barriunt,
Hostes ore truci petunt
Et proboscidibus proxima verberant.
Quis nomen vetus hoc erat,
20
Lucas nosse boves plebs avet urbica.
Hos Lucania primitus
Vrbi victa dedit sub duce nobili;
Tandem Grecia subdita
Nomen dans animal fert elefanteum.
25
Strene preterea nitent
Plures aureole munere regio,
Olim principibus probis
Iani principiis auspicio date
Fausto temporis omine,
30
Vt ferret ducibus strenua strenuis
Annus gesta recentior.
Illas nobilitas cesaribus piis,
Rex dignis procerum dabat,
Vrbi quas Latie tum iuveni dedit
35
Rex Titus Tatius prior
Festas accipiens paupere munere
Verbenas studio patrum,
Sollers posteritas quas creat aureas;
Servant dona tamen notam
40
A luco veteri nomine Strenie.
Prebent applicitas quoque
Ludi sorte feras Iona plurimas,
Que donaria publica
Nomen ducta trahunt Ionio mari.
45
Panthere, tygrides, leo,
Campos innumeri sanguine Martios
Pardi, linx, aper inbuunt.
Insumunt hominum prelia bestie.
Id perpes faceret Deus!
50
Ludi parturiunt omne genus suum.
Totis rebus et artibus
Vrbs annum senii concelebrat sui.