Roma, caput mundi, dum regni sceptra tenebat,
Hic carbunculus urbe nitebat.
Romuleum ferrum post aurea Grecia mutat;
Exin cum res publica nutat,
5
Francigenas reges tutores egra poposcit,
Quod iam stirps Karolastria noscit,
Augustalis eo capiens diadema corone.
Mox ubi regna manent, ibi gemma
Regalis translata locatur honorificanda.
10
Immo si sint vera probanda,
Regna magis gemmam migrando fuere secuta.
Norica rura prior petit illa.
Victrices adamando manus, exosa remissas
Transiit Alpes arce relicta.
15
Fibula quam clamidis quasi comptior imperialis
Fert locus imperii specialis,
Teutonicas Latiasque tenens medioximus oras,
Regni binas scilicet alas.
Claudius insigni saciandus cede Quirini
20
Hunc queri iubet atque teneri;
Facturus procerum cetu seu plebe timorem
Dampnat vinctum nobiliorem.
Ille catenatus regis stetit ante tribunal,
Iesum confessus manifeste;
25
Nativa sibi libertate fidem decorabat,
Vnde minus firmos solidabat.
Possessis nudatur agris, censu spoliatur.
Omnis abit res, quam tenet heres
Iuris materni prenobilis atque paterni.
30
Innocuo nam crimen opes sunt.
Rex primo blanditur, hic in Domino stabilitur,
Nec facili levitate movetur.
Rex predira minatur, hic optat, quo patiatur,
Nec tanto terrore gravatur.
35
Aulam mentis habens in petre robore structam
Fert tuto vim pectore cunctam.
Ventorum, pluvie, nivis, imbris, grandinis, aure
Nullo prorsus turbine motus
Ingenue perstabat eumque negare negabat,
40
Quem certis didicit documentis.
Non flexum verbis mox verbera conficiebant,
Dimissum crebro repetebant.
Cesum postremo dum posset vincere nemo,
Intra castra domo latet atra
45
Trans Tyberim ductus, numeroso milite tutus,
Temporibus multis ibi clausus,
Forte propinquorum qui vi studioque suorum
Vinclis exsolvi potuisset.
Hinc Romanarum custodia miliciarum
50
Atque manus hunc publica servat.