Metellus Quirinalia 11a

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Diva progenie par geminum prodierat decus,

Fratrum bellipotens ac locuples diviciis honos,

Pipinum quibus et fama refert stemmate proximum,

Insignis Karoli, qui validus regna tulit, patrem.

5

Adelbertus eis nomina sunt Otkarius quoque.

Alter Balarici iure comes precipuus soli,

Burgundis alius belligero robore dux probus,

Quem gens illa canens prisca vocat nunc Osigerium.

Primates procerum consilii clavibus intimis

10

Aulam corde tenent, sed manibus prelia digerunt.

Coram rege duci nempe tener filius extitit

Vrbanosque sales ingenuus tum puer imbibit.

Huic ludo tabule regis erat filius obvius,

Donec doctior hic obtinuit promptius aleam.

15

Rixam victus agit corde patris forte potentius

Et rocho iaculans mortifere timpus adegerat.

Sublatum puerum consequitur mors properantior.

Clam funus tegitur, res studio multiplici latet.

Missis continuo pro duce seu fratre suo viris

20

Accitos retinent urbe, super rem tamen occulunt.

Tractatus triduo protrahitur, nec datur his diu

Suspensis ratio, concilii quid mora posceret.

Tandem tracta diu sic dubiis causa resolvitur.

Respondere ducem iure suo rex iubet ac ducis,

25

Quid dent iudicii iura rei, que refici nequit.

Dux diiudicat hoc, quicquid erit, prorsus omittere.

Que sententia, dum precipuis principibus placet,

Assensu celebri firma stetit nec replicabilis.

Tunc balista velut tensa foret dampnifica manu,

30

Telum subiciunt corde patris de nece filii,

Quod sic iudicii chorda recens pellat ad intima,

Vt prolis doleat morte, tamen nil super hoc agat.

Rex casum pueri notificat cum patruo patri.

Nullas inde moras adtribuens expetit, ut sibi

35

Sacramenta daret, quo nichil hac re grave preparet

Et legis proprie iudicium legifer impleat.

Formidanda manus regibus hec tunc adeo fuit,

Tam robusta ducis quam comitis prompta potentia,

Vt non ante loco prodierint rex proceres quoque,

40

Quam dux atque comes rite fidem principibus darent

Ob cladem pueri nil odii vindicis exeri,

Sed crimen venie contribui, regis honoribus

Et regni procerum ne subeant bella nepotibus.

Solvunt concilium pace data milicie globi.

45

Rebus dispositis accelerant in sua principes.