Metellus Quirinalia 7

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Scriberis varia sorte poematum,

Martyr, digne cani Meonia lyra,

Quarecumque ferox ira satellitis

Te, miles bone, torserit.

5

Nos in laude tua sollicitos iuva,

Infantile decus dum tibi nectimus

Cantu florigero serta nitentia;

Felix hec puer accipe.

Virtutes animi pretitulat tibi

10

Annorum series in numero mare,

Quod primevus adhuc imbueris fide

Et Christo patre nasceris.

Tres ac bis gemini te superadditi

Presignant fidei morigerum sacre;

15

Implet terna Deus, bis duo moribus

Quadrandis modulum ferunt.

Maiestas sapiens et pia creditur,

Prudens iustaque mens, robur agens modo

Informare virum nobiliter solent

20

Tutum casibus asperis.

Sed vis mente triplex: est, scit, amat quoque,

Quo falli poterit non Academicus,

Qui per cuncta refert: "Quid, nisi falleris!"

Nam qui fallitur, est tamen.

25

Si fibras anime, carnis originem

Scrutemur pariter, claret apertius

Nostri materies intus et aforis

Septeno numero data.

Tres vires anime conditor indidit,

30

Intellectus agit per mathematicam,

Discernit ratio cognita deforis,

Que mox vis memor accipit.

Cellas hinc triplices et cerebrum gerit,

Primum sensa fores sincipitis terunt,

35

Que vires memores vertice digerunt,

Actus occipiti movent.

Conternant anime iura forinsecus,

Corpus vivificat, sensificat, regit,

Hac de fruge sua nil homini negans,

40

Cui non debilitas neget.

Iungens corpus agit vis elementica,

Vivax igne calet, spirat ab aere,

Limphis irriguum terra parens fovet,

Constans his alitur quoque.

45

Flos vernans pueris, iunior estuat,

Autumnando senes, decrepitos nive

Candentes hiemat; singula singulis

Rebus tempora concinunt.

Anni quinque quater, bis duo quinquies,

50

Qui septena super tempora prodeunt,

Nil non significant utilis ominis

Consultis rationibus.

Impar meta pari, par meat impari.

Stringunt alterutris se sibi brachiis,

55

In semet redeunt quisque per alterum,

Arithmetica quod probat.

Que prestante viro digna conexio

Pandit per pariles unanimem piis,

Precelsum meritis denotat impare

60

Summis rebus humillimum.

Qui virtute quadra preditus ardue

Mentis quinque fores ordine rexerat,

Iuste disposito cardine sensuum

Clavim consilii tenens,

65

Carnem quadrigene strinxit originis

Grate quina Dei vulnera sic pati,

Vt cor, crura, manus lex premeret crucis

Et sanctus Domini timor.