Metellus Quirinalia 8

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Laudabunt alii clarum genus, at michi lene,

Christe, iugum dat verba camene,

Quod tulit hic spreto cum regni culmine sceptro,

Martyrio pompas bene mutans,

5

Quas primatus habet. De se spectacula prebet

Romano placitura tyranno.

Claudius acer in hoste requisivit regiones,

Quas dire tulerant legiones

Barbarice gentis passim Romana trahentis

10

Iura sub ingratum famulatum,

Per tria lustra pius dum regnabat Galienus

Pace fluens, bellis alienus.

Victori postquam laudem perfecerat equam

Stans auro trivialis imago,

15

Preditus ille solo commovit prelia celo,

Sanctos undique pressit inique,

Syderee patrie cives abolere studebat,

Per quos pacem rebus habebat.

Obsidibusque salutis ab urbis sede repulsis

20

Aut vinctis et carcere clausis,

Indempnis quibus in regnis putat esse perennis,

Gessit vix diadema biennis.

Morte dedit penas reus ob pia funera dignas,

Que flebat res publica cives.

25

Vrbs ubi luminibus misere cecatur ademptis,

Est tenebris obsessa vetustis.

Rara viam vite pars ibat gente Quirite,

Omnes antiquus tenet error.

Sancte religionis honos extinguitur omnis.

30

Fit cinis elanguens sacer ignis.

Vivebat scintilla tamen frigente favilla,

Tandem mota procul micat illa

Dans urbi lumen, virtutis herile cacumen

Ex signorum divite tumba.

35

Quadringentenis ter sex minus enitet annis

Romanis adeo veneratis

Obsequiis summis et amore virum speciali,

Vt studio nil par generali

Huic, nisi, Petre, larem seu, Paule, tuum reputarem,

40

Plurima sacra licet numerarem

Martyribus nitido surgentia marmore templa.

Vberiori gratia fonte

Omnibus excurrebat ab hoc, quicumque petebant,

Quos dolor aut erumna premebat.