Metellus Quirinalia 13

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Regia vident heri

Vbi propinquitate se gravari,

Dignitas dolebat hinc

Honoris estimatione lesa,

5

Quod molestiam tulit,

Nec obviare talione fas est

Principi fide data.

Manet dolor mali cito remissi

Arma preferentibus.

10

Cavere visus est rebelliones

Rex enim minus dolens

Nepotis ob necem recentiorem,

Gratiam nec his habet,

Quod ob suas preces omiserint rem,

15

Que fomes sibi foret

Cruenta suscitare bella regi.

Consulunt, quid hic gerant,

Et arduam Dei viam secuti

Seculo renunciant,

20

Sacris locis suas opes dederunt,

Inclitas Deo domos

Suis ubique condidere fundis.

Teutonum per omne rus

Sue potentie manu retenta,

25

Que sibi reliquerant

Patres avique, iure comprobato

Dote iam remiserant

Potente conditis decore templis.

Insuper choris Deum

30

Canentibus sub omne tempus evi

Perpetim stipendium

Dedere liberalitate multa.

Ordinationibus

Tamen prius locisque destinatis

35

Non adhuc apertius

Renuntiaverant suis relictis,

Dignitate pristina

Potentiaque strenue potiti,

Sed recogitaverant,

40

Quibus decenter applicent patronis

Latius sitas opes

Locisque plurimis Deo dicandas.

Cum suis ob hoc viris

Parant piam citi profectionem,

45

Qua iacent apostoli.

Meant ad urbium potenter urbem,

Vnde congruos petant

Ferantque nobiles sibi patronos.