Peracta dedicatio refulserat
Leticia celebri perplurima cum gloria.
Cruces dehinc vexilla sublevaverant,
Thure locus redolet, nitent lucerne clarius.
5
Sollempniter corpus tulere presules
Ecclesia modica signis procul sonantibus.
Triumphus altius levatur martyris
Plebisonis modulis sequente pompa principum.
Parata nempe tumba de petra fuit
10
Corporis ad requiem, muro coacta firmiter;
Qua dum reponi debuit martyr sacer,
Palmicia tunica tectum levant sarcofago.
Pedum levi de fine fert episcopus,
Presbiter a scapulis et parte ponderis sequens.
15
Inter manus gemmam tulere pendulam.
Depositis pedibus tumbam super presul stetit,
Adhuc tamen pectus tenebat presbiter,
Cui cadit in manibus pars una corporis sacri
Per palmee sporte foramen exiens,
20
Sanguine sic roseo recente purpurantior,
Velut die peremptus hac ipsa foret.
Cantica clara sonant stupore plena gaudii,
Grates aguntur omnium patri Deo,
Quod dedit hos hilares suo redire munere.
25
Dotale pignus hinc fit Ilimensibus,
Id tamen hoc merito, quod Audon his pater foret,
Cuius labore flos adeptus hic erat,
Et locus ipse suus avunculis subiectior
Cyrografis sacre tumbe coheserit
30
Martyris eximii ducis sub usque tempora,
Qui detrahens cenobiis fundos suos
Funereis manibus dedit necem ducatui.