Metellus Quirinalia 44

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Titulus Sixti martyris almi

Romani quoque stat pontificis,

Cui sunt occidui Tegrienses.

Ibi Gwernerius, scribe frater,

5

Iacuit vi deficiens febrium,

Glandibus inguine turgens nimiis.

Cruciamine longo pressus homo

Subeunte putredine perdidit

Acri delapsa virilia morbo

10

Inmodicisque doloribus actus

Clamoribus altis resonabat,

Neque luce sibi neque nocte quies.

Ita fessum tam fortibus egrum

Languoribus annus agit geminus,

15

Dum spes nulla foret medicine.

Aliquando tamen sopor hunc tenuit,

Atque Deo miserante monetur,

Diluat ut se fonte Quirini.

Bona spes alacrem lecto relevat.

20

Baculo fultus sequitur socios

Laticemque salutarem peciit.

Panibus et caseolis ibi se

Pensans distribuebat egenis,

Lotus clara voce perorat:

25

"Pie sancte Quirine Dei martyr,

Si vivere debeo corpore semi,

Nolo diaria vivere septem.

Michi, tu bone, propicius tribuas,

Dolor ut meus hoc spacio pereat,

30

Si non sospes redit integritas."

Remeans nichil inde fuit dubius,

Quin precis effectum mox caperet.

Solvit lux triduana dolores.