Compta magnificentius,
Septa militibus suis,
Optima facie quoque
Preminens hera venerat
5
Martyris celebri die.
Ingredi cupiens sacras
Illa cum populo fores
Impedita repellitur.
Vis superna tenens eam
10
Introire vetat ream,
Que putans, quod in hoc sibi
Preter obvia crimina
Sexus obfuerit minor,
Inter agmina plebium
15
Fortius reprimentium
Se gerens sine viribus
Temptat, addita pluribus.
Ianuas patulas adit,
Obstat alma potentia
20
Denegans aditum sibi.
Quam levant humeris viri
Ac ferunt aditum prope
Nec valent sub eo levi
Fasce limina transgredi.
25
Clara lumina cerei
In manu tulit utraque,
Sed nec his meruit tamen
Compos esse sacri loci.
Que pudore magis dolens
30
Optat hospicio foras
Anxiata recedere.
Fixa perstitit ut petra,
Nec movere valens gradum
Ante sive retro suum.
35
Mesta presbiterum vocat
Confitens sua crimina.
Rursus appetit ingredi
Lumen in manibus ferens
Nec sinit Deitas eam
40
Sacra limina transgredi.
Confitens iterum probat
Cereos pariter gerens,
An sibi pateant fores:
Arcet hanc aditus patens.
45
Tertio studiosius
Confitetur et accipit
Post flagella salubria
Penitens humilem modum.
Vestis ambiciosior,
50
Stricta seu camisilia
Anulique monilia
Spreta sunt simul omnia,
Lanea tunica tegit
Menbra, que male foverat,
55
Ausa nudipedalia
Rite solvere munia.
Vovit omnia denique
Sponte crimina tergere.
Vix abhinc meruit sacri
60
Particeps fieri loci.
Flens Deum populus timet,
Quisque criminibus reus
Pertimescere ceperat
Scita iudicis intimi.
65
Inde gloria martyri
Singularis et ardua
Ac sacro timor in loco
Crevit et reverentia.
Disciplina potentior
70
Nobili data femine,
Clara forma modestie
Fit scienda fidelibus.