Quidam miles erat captus ab emulo.
Inclusus tenebris sederat anxius,
Omni re miserandus.
Passus vincla diu spe dubitaverat
5
Cunctis auxiliis deficientibus
Illi consiliisque.
Atrox hostis ei clauserat omnia
Spiramenta spei, quem sepeliverat
Intra carceris ima.
10
Tandem commemorans mentis in abdito,
Quantos eripuit casibus asperis
Clemens sepe Quirinus,
Huic devovit equum, qui fuerat domi
Conservatus ei fortis et aptior,
15
Si se liberet inde.
Non dilata diu gratia prodiit.
Vinctus liber abit nexibus erutus,
Menbris sospes et acer,
Qui devotus equum martyris ad sacra,
20
Sicut proposuit, limina deferens
Valvis nectit habenas.
Is vero sonipes carus erat sibi,
Quem nisus precium dando reducere.
In dono solidum fert.
25
Stabat fixus equus, frena tenent fores.
Argentum duplicat, lora nec explicat.
Es parce triplicabat
Non solvens animal; dona quadruplicat:
Stat rursum sonipes, nec nisi septimo
30
Dissolvit solido se.