Quidam cede reus stravit avunculum
Spernens iura propinqui.
Inferratus ob hoc nexibus asperis
Ibat per loca sancta,
5
Querens et veniam criminis ipsius
Et nexus quoque solvi.
Hic dum tenderet, ut Saxonia pium
Quesisset Gotehardum,
Abbas ante fuit qui Tegriensibus
10
Vno nec magis anno,
Apparens senior canicie mera
Affatur peregrinum:
"Queras Baiarie, vir bone, finibus
Sancti templa Quirini,
15
Qui martyr situs est corpore nobili
In claustro Tegriensi.
Illuc perge citus, nec dubitaveris,
Quin solvaris ibidem."
Respondens miser hic non sibi cognitum
20
Hunc callem memorabat.
Cui rursum senior: "Nil remorabere,
Nec quicquam verearis,
Rectam nempe viam certius invenis
Pergens ad loca sancta."
25
His dictis monitor visibus excidit.
Surgit premonitus vir
Promissisque bonis fisus iter petit
In terras alienas,
Quamvis lingua sibi cognita Norica
30
Vix utcumque fuisset.
Demum perveniens adtigerat sacram
Clari martyris edem
Iocundo celebris tempore sabbati,
Quod fert gaudia pasche.
35
Nocturnalis ubi fine sinaxeos
Christi laudibus astans,
Dum surgens canitur victor ab inferis
Leto carmine plebis,
Hausit glorifice munera gratie
40
Almi laude Quirini.
Ferri prosiliunt denique circuli
Viva carne sepulti.
Quod cernens populus tunc numerosior
Ob paschalia festa
45
Laudes conduplicat multimodas Deo,
Crescunt vota patrono,
Qui tutor miseris, spes pia pauperum
Audit vota precantum.