Metellus Quirinalia 58

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Circa Danubium Quirinus olim

Notus ab ecclesie claret honore sue,

Qua signis variis frequens coruscat.

Rite patrocinii gloria diva sui

5

Genti Boemice manet celebris,

Que laris atque rei vota dat omnis ei.

Altensi populo patet verendus,

Quorum plebeiam continet ecclesiam.

In cuius cimiterio sacrato

10

Structa forte domo pulsus agebat homo,

Qui iudex sociis tamen rebellans

Victus cessit eis a laribus propriis.

Ruptis ecclesie vir ille muris

Hospicio tacitum fecerat introitum.

15

Cessarunt ibi signa gratiarum

Martyris ipsius munere crebra prius.

Indignata salus manum retraxit,

Inmeritosque sequens rara fit, ante frequens.

Quod non improbus iste pertimescens

20

Vix anni spacio mansit in hospicio,

Nec plene revolutus ibat annus,

Martyris ex ira fit domus usta pira.

Hanc stultus reparare non veretur:

Que male structa fuit, rursus ab igne ruit.

25

Insensatus eam refecit ille,

Sed plectebat eam tercia flamma ream.

Iam quarti sceleris pudor recessit,

Durata facie ne via sit venie.

Nam quarto reparata flagrat edes.

30

Victrix vindicta crimina solvit ita.

Tandem quippe recogitans Quirinum

Tot vicibus vetitum deserit introitum.

Interrupta repletur ora muri.

Crescit adacta foco gloria digna loco.

35

Sed non dissimili furore fertur

Filius eiusdem edificans itidem,

Annis que geminis Deo rebellis

Bis frustra reparat, bis quoque flamma vorat.

Annus tercius hoste seviente

40

Vindictaque Dei lumina clausit ei.