Metellus Quirinalia 49

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Sparsit lepra duos simul.

Hii tumbam pariter sacram

Festo martyris incliti

Disiuncti tamen expetunt.

5

Ambo dissimili modo

Senserunt pie gratiam

Detersi maculis suis

Hora dispare seu loco.

Vnus dum precibus studet

10

In cripte positus lare,

Lassum somnus eum rapit

Et grata requie fovet;

Quem cum deseruit sopor,

Sudor plurimus occupat

15

Ipsum sordibus eluens,

Cui mox pulchra redit cutis.

Exsurgens alacer fugit

Decedensque loco sacro

Velox inde petit domum,

20

Nil geste memorans rei.

Hunc miles probus agnitum

Causam dicere iusserat

Confessumque reduxerat,

Vt grates ageret Deo.

25

Tandem protulit omnia

In se facta benignius,

Sospes stans ope martyris

Ac sic letus abit domum.

Alter pressus ea lue

30

Vt venit, remeaverat

Eger, vota precum dolens,

Quod fudisset inaniter.

Quesivit tamen exiens,

Qua fons martyris effluat.

35

Hoc a pretereuntibus

Addiscens ibi se lavat.

Confestim recipit color

Illum letus et optimus.

Laudatur celeberrima

40

Almi gloria martyris.