Ignibus alta domus dum martyris hausta concrematur
Et reparanda foret, criptam placet ampliare tumbe.
Effoditur locus ultra scilicet ampliandus ede.
Est tumulus vetus inventus, pia continebat ossa,
5
Que sine nomine persone placuit tamen reponi.
Candida sed nivis instar, religione clausa digna
Scire dabant meriti causa reverenda se per evum.
Propterea positis illis borealis ore templi
Sarcofagum pavimento celsius e petra coaptant.
10
Hec noviter micuit signo preciosa tumba tali:
Femina, lux oculis cui deperiit dolore longo,
Vidit herum veneranda se specie monere clarum,
Martyris ut peteret templum, tumulum requirat illic
Ex aquilone domus, votum quoque cerei det istuc.
15
Illa secuta boni promissa venit, locum revisit,
Visa sibi memorans deducitur ad fidele bustum.
Sedula procidit et pro lumine gratiam precatur,
Cerea dona cremat, que fecerat indices doloris.
<V>isibus et capiti flammans ibi circulare lumen
20
Luminis orat opem reddi sibi pristino vigore.
Explicita prece liventes oculos dolor reliquit,
Visus acumen habet, gaudensque domum redibat illa,
Que manibus prius est deducta. Deum referte, laudis ode,
Omnia qui facit in sanctis bona rite postulata.