Metellus eclogae prologus

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Carminibus clari quondam soliti redamari

Leta magis potuere canentes verba tenere,

Quando rependebant meritum, quascumque canebant.

Nec laudes vane fuerant, nec carmen inane,

5

Dum fuit Augustus iudex in carmina iustus

Rivi Minciade, quem vaticinantur et ode,

Cui vivo memores prematurantur honores;

Nondum divinus fuit exul ab urbe Latinus.

Metro seu prosa, re certa sive iocosa,

10

Vrbs studiis florebat, enim livore carebat;

Et quicumque studebat, eum flos urbis habebat

Inter primatum semper collegia gratum.

Nunc facies rerum senio mutata dierum

Omnia pervertit, mentes in prava reflectit;

15

Vsu lucrorum placet omne genus studiorum,

Vt diversorum poterit modus ingeniorum.

Ingeniis mox bella minuta dedere lucella,

Alternans dudum facit hinc ubi captio ludum.

Regnarunt fraudes et diripiunt sibi laudes.

20

Illas dum plectit, colubrum dialectica nectit

Aut obluctatus stabit rhetor galeatus.

Hee tollunt artes modo causarum sibi partes,

Hee turbis gaudent et in omne licentius audent,

Hee satagunt certo, quia depugnant in aperto.

25

Sudant obscuro relique lucroque futuro.

Sed quota pars vatum plus clareat, est dubitatum;

Carmina quid possint, quid in hec commercia prosint,

Non satis apparet, nisi Musa domum remearet,

Aonios montes ubi Castalie quoque fontes

30

Obversans flores legeret, biberentque sorores

Pegaseas venas claras fundendo camenas.

Nunc peregrinatur, nunc ingratis operatur,

Liquit Apollineas procul exiliata choreas.

Ars, ubi rara putatur, in externos spaciatur,

35

Qui nichil altorum norunt in ea meritorum,

Nec vires operum nec tedia longa dierum,

Qui piper atque salem faciunt precio socialem;

Aspernantur eburna velut sint vasa colurna.

Scilicet arguti debent ita rebus abuti,

40

Vt capiant spernendo, quod amisere studendo.

Rerum contemptor sic est et callidus emptor.

Ast ego nec vendenda fero nec proicienda,

Nil aspernanti tribuam, famulabor amanti.

Que nullum ledent, nobis in carmina cedent,

45

Mira rei geste viventi profero teste.

Curas multimodis humanas diximus odis;

Hinc bucolica, cura boum nobis canitura,

Fraudes cum pena referet subeunte camena.

Ora tui digne vatis moderare, Quirine!