Metellus eclogae 2

Testo base di riferimento: P. C. Jacobsen, 1965

Altre sezioni


Dum movisse pedes sacras vult pastor ad edes

Anxius armenti Coridon a clade retenti,

Quo successus ei bonus et fuga perniciei

Esset, pestifera subeat si morbus ab aura,

5

Voverat electam forma prestante iuvencam,

Que cornu penas dabat et pede sparsit arenas,

Delicie pecoris, totius opima decoris.

Hec votis aptata viget campis spaciata

Et capit incrementa sui per pascua leta.

10

Rusticus ut cernebat eam, quia proficiebat,

Dono quod vovit, pecudem fallendo removit,

Perfidus atque tenax, tantillo munere mendax.

Que dum pascebat sub frondibus, hic veniebat

Et secum tacita sic mente revolverat ista:

15

"Heu mea prepollens o bucula, cur ego tollens

Te michimet cuiquam fatuus te largiar umquam?

Invideamne mei pecoris te progeniei?

Non ita stultus ego tam pulchra stirpe carebo,

Non datur hoc munus: solus manet ipsemet unus,

20

Qui non sic ulli cupiat, sicut sibi soli."

Hec ait et voti cadit omnis cura remoti,

Spes quoque divine fidei, tibi prompta, Quirine,

Hinc absistebat, nec, quid speraret, habebat;

Assidue mentem relegens diversa tuentem

25

Reddere vota volebat et hoc itidem renuebat,

Cordis inops, mestus super ereptos sibi questus,

Si munus solvisset ei, qui cuncta dedisset.

Ah Coridon, Coridon, que te demencia cepit?

Ah voti fallax, que te vecordia cepit?

30

Munificus parere voles nulloque carere?

Sit promittendo satis actum, non tribuendo,

Si quibus arte date fidei quid restat apud te?

Sin aliter scires, aliter tractanda Dei res.

Rusticus hic quid nosset enim, quid noscere posset?

35

Rusticus est Coridon, nec munera providet are;

Rusticus est, qui non votum studet accelerare.

Is dum cunctatur dare, bis annus replicatur.

Que retinebatur species bovis, amplificatur,

Os torvum tauri, caput et pilus hircior auri

40

Et latus inmensum longe paleareque tensum,

Cornua gessit obunca, sub his ingentia cuncta.

Incedens panda tersit vestigia cauda.

Pro cuius forma iuris decedere norma

Sponsor persuasus duros adigit sibi casus.

45

Martyris instabat nox, qua celos penetrabat.

Iam clara surgente die, grege prata petente

Bis gemini venere lupi, pecus insiliere;

Voto debentem reddi, medio gradientem

Armento rapuere, minutatim secuere,

50

Non contingentes hanc ultra, sed fugientes,

Nec nocuere gregem reliquum, quo noscere legem

Vindicte celestis eis posses documentis.

Inde fides adolevit, ob id reverentia crevit,

Alme Quirine, tibi; valuit correptio plebi.

55

Vota reus perfert, que raro quis bene differt,

Emandatque more culpam subeunte pudore.