Translationis annue frequentes
Dum plebium caterve festa densant,
Pauper fidelis offerenda misit
Tumba tua, Quirine, vota panis.
5
Quod munus infidelitas ferentis
Maligna subprimit Deo nec offert;
Reservat id viatico revertens.
Vindicta non reliquit acta fraudis,
Dat ex rapina martyr acta laudis,
10
Raptum Deo reis usum negabat.
Via reversionis exeunt
Et hora prandii monet cibari.
Panis reservati scelus reposcunt,
Vt hinc eis refectio iuvetur,
15
Quem protinus factum petram probarunt.
Cultro secandus artat hic acumen,
<N>on sectionis preferens notamen.
Perversitas confunditur frequenter
Et hii, suum dum pervident reatum,
20
Ex hoc Deo non deferunt honorem,
Sed indicem mali petram reiectam
In publica linquunt via fugaces.
Eam fidelis atque nobilis vir,
Cuius fuit domus vie propinqua,
25
Agro suo levaverat repertam
Et, quamdiu suis frui volebat,
Hanc pluribus monstraverat reservans.
Post seculo renuntians caduco
Et artiore se vita Deo dans
30
Geste rei verax manet relator,
In laude promptus martyris verendi,
Per secla canticis novis canendi.