Vitalis Blesensis Aulularia

Testo base di riferimento: F. Bertini, 1976


Committens olle fragili Queroli pater aurum

      Fecerat in titulo funeris esse fidem.

It peregre, servo moriens secreta recludit.

      In Querulum rediens cogitat ille dolum:

5

Fit magus utque domum Queruli expiet, hanc subit; olla

      Tollitur, in titulo fallitur, ossa putat.

Redditur, inicitur laribus, confringitur: aurum

      Fundit. Adest Querulus, fusa talenta legit.

Mentitur servus quia reddidit ultro fidemque

10

      Invenit in fraude; creditur, acta placent.

Qui releget Plautum mirabitur altera forsan

      Nomina personis quam mea scripta notent.

Causa subest facto: vult verba domestica versus,

      Grandia plus equo nomina metra timent.

15

Sic ego mutata decisave nomina feci

      Posse pati versus; res tamen una manet.

Arguet hoc aliquis, mea quod comedia fatum

      Nominet et stellas et canat alta nimis;

Descivisse ferent humilemque ad grandia stulte

20

      Evasisse stilum; crimina Plautus habet.

Absolvar culpa: Plautum sequor et tamen ipsa

      Materie series exigit alta sibi.

Hec, mea vel Plauti, comedia nomen ab olla

      Traxit, sed Plauti que fuit, illa mea est.

25

Curtavi Plautum: Plautum hec iactura beavit;

      Vt placeat Plautus, scripta Vitalis emunt.

Amphitrion nuper, nunc Aulularia tandem

      Senserunt senio pressa Vitalis opem.

Iratus fatis Querulus causatur iniqui

30

      Nominis auctores et dolet esse deos.

Et: Quid - ait - voluere dei, cum, temporis ortu,

      Informem in formas distribuere globum?

Scilicet expositos fatis ut sortis amare

      Vreret asperitas detereretque labor.

35

Nature gremio melius sopita iacerent

      Omnia et in sterili matre sepulta forent.

Nunc labor eternus, eterna angustia cunctos

      Decoquit, ut durent esse, nec esse velint.

Cunctis o utinam! sic sors tolerabilis esset;

40

      Sors mala si fuerit omnibus una, placet.

Dura minus ledunt, si sunt communia. Sed cur

      Iuravere omnes in mea fata dei?

Natus ego ut quererer semper, Querulusque vocatus

      Vt vivam querulus et mea fata querar.

45

Mira mei video presagia nominis; audi

      Nomen: que mea sint fata notabis eo.

Sum miser atque meo mea nomine nomino fata,

      Asperitasque novi nominis omen habet.

Res sequitur nomen, an nomen ab omine duxi,

50

      Vel causam nomen ominis esse rear?

Vixissem infelix etiam si Iulius essem:

      Aspera mutato nomine fata manent.

Hoc quoque miror ego, quod cum caput exsero tectis,

      Ecce meum quovis nomen in ore sonat.

55

Sibilat in Querulum plebecula meque secuntur

      Et nisi cum turba non licet ire michi.

Nomen habere nocet et nomine sum miser ipso:

      Sustineo invidiam nominis ipse mei.

Quam mala condicio paulatim venit in usus,

60

      Nomina quod natis inposuere patres!

At quanto melius, simul ac adolesceret etas,

      Nomen ad arbitrium sumere quemque sibi.

Qui modo sum Querulus, augusti nominis heres

      Plato vel Socrates Pythagorasve forem.

65

Odi Pythagoram, quia carnibus horruit uti

      Et sibi cognatum credidit esse suem.

Quam varios hominis mens, anxia querere verum,

      Edocet errores! vera latere volunt.

Iupiter his hominum suspendit pectora curis

70

      Ne foret ex aliqua parte beatus homo.

Ausus in archana nature erumpere Plato

      Vnum deprendit et docet esse deum.

Vnde necessarii seriem cum duplice fato

      Ordinis intexens dedocet esse deos.

75

Et fatum fato sic explicat ut, licet insit

      Ordo necessarius, omnia casus agat.

Atque iterum fatum fato sic explicat, ut sors

      Ipsa necessaria lege coartet iter.

Ergo necessario Querulus miser, et nequit esse

80

      Non miser, huic secte si sit habenda fides.

Somnia Platonis innexa ambagibus odi,

      Dum studuit canere non capienda michi.

Hoc unum placuit: turbam negat esse deorum.

      Vtile quod docuit, sit licet error, erit.

85

Vivit homo superis et iam sibi nemo laborat;

      Sis dives: cole tot numina, pauper eris.

Stulta hominis pietas gaudet servire creatis

      A se numinibus et facit esse deos.

Horret opus manuum queritque quod imperet illi,

90

      Nescit et infelix vivere liber homo.

Hoc lare bina Lari data sunt altaria quondam

      Fortunamque laris fecimus esse Larem.

Ex tunc irata est nobis Fortuna deoque

      Ipsi: pro miseris nil facit illa deis.

95

Mane tamen primo: "Dona, Lar sancte" rogamus;

      Nescio quid donet: nil habet ille sibi!

Lar datus est tutela lari; malus est michi tutor

      Quem male si tuear, non bene tutus erit.

Qui tutoris eget, misere commissa tuetur:

100

      Si michi Lar deus est, cur eget ille mei?

Si sapiant homines, mendicet turba deorum;

      Ordine converso numina pascit homo.

Aut certe deberet homo deus esse deorum:

      Ille deus Queruli est qui bene pascit eum.

105

Lar, alium tibi quere larem! michi nil dedit unquam

      Nec dabit humane relligionis opus.

Prodigus ad sumptum superis pater extulit aras,

      Extulit et tumulos ossaque fovit avi.

Funeris omen erat: domus est dampnata sepulchro,

110

      Funereeque domus omina sortis habet.

Quid valuere suis superi cultoribus? audi:

      Ille deum cultor maximus exul obit.

Si quem felicem vis dicere, consule finem:

      Nemo prius felix quam morietur erit.

115

In lare servus edax Querulum premit, invidus extra:

      Sic venit ex omni sors mala parte michi.

Quam male Pantolabum Querulo sors invida iunxit!

      Sum per eum Querulus: quod queror ille facit.

Pransus habet causam mecum cur sit pede nudo,

120

      Tanquam si sibi sim, non michi natus ego.

Venter inexpletus cuivis iacet equus acervo;

      Crescit edendo fames: dat cibus ipse famem.

Consului medicos: medici dixere bolismum,

      Scilicet esuriem, que solet esse cani.

125

De consumptore medici fecere voracem;

      Perpetuam peperit addita cura famem.

Exitus hic artis medice: si quid male sentis,

      Accede ad medicum, protinus eger eris.

Vltimus hic misere sortis gradus, ut sine furti

130

      Culpa nullius spes sit habenda lucri.

Sic sibi, sic servo, sic indignatus et ipsis

      Numinibus Querulus omnibus hostis erat.

Lar aderat laturus opem; sed tristia fata

      Qui lenire parat, asperiora facit.

135

Qui dampnat mala fata placet, qui lenit acerbat:

      Irritant animos fortia dicta graves.

Vivat - ait - Querulus!. Vivat? - responderat ille -

      In misera peius nil dare sorte potes.

Sors mala tunc peior si sit prolixior; illa,

140

      Si brevis est, aliquid prosperitatis habet.

Mors miseros ditat et fato fata quiescunt;

      Vivere da misero: fit magis inde miser.

Non ita - Lar inquit - vera est sententia; ni te

      Esse putas miserum, non potes esse miser.

145

Non faciet casus miserum, sed opinio sola:

      Si constes animo, casus inermis erit.

Insanire doces homines: que monstra videbis,

      Si sese miserum nesciat esse miser!

Qui miser est errat, si se putat esse beatum,

150

      Nec quisquam ignota sorte beatus erit.

Ne mea verba frequens turbet responsio! namque

      Qui tacet est melior; dicere disce tacens.

Fac rogo ne dicas tantum, sed et utere rebus;

      Exhibeas opere quod ratione doces.

155

Multa quidem dixere dei, sed pauca dedere;

      Quam facile est cuivis dicere! facta gravant.

Ordinis eterni series angustat et arcet

      Res; Iovis imperio quaque iubentur eunt.

Ordinis est ordo: qua mentem respicit, heret,

160

      Qua resolutus abit, ut moveatur habet.

Inplicitum mentis ratus explicat ordo; vagatur

      Non errore vago, nec sine lege meat.

Sic plicat explicitum, sicque inplicat ordo beatus,

      Cuncta beans, misero quod locus omnis abest.

165

Nunquam rebar ego quod Lar Platonicus esset.

      Qui docuit superos Plato beatus erat!

Si teneat res queque locum, feliciter ardet;

      Sed quid erit, miserum si tenet illa locum?

Quo tibi plus medeor, egrescis durius inde

170

      Vtque magis doleas nostra medela facit.

Arte manus medice crescit dolor ut minuatur;

      Quo magis urgetur et minus ulcus obest.

Sors tibi mutatur ut tu muteris et illi

      Quoque tibi placeas, displicet illa tibi.

175

Protraxit miseros fallax promissio divum

      Nec rata nec stabilis nec bene digna fide.

Vt sua dent homines semper sperare iubentur,

      Donec spem vanam res male lapsa probet.

Reddere lentus erit hylaris promissor et, audax

180

      Ad promissa, parum credulitatis habet.

Exierat Lar a laribus Querulumque querentem

      Questibus exponit, cesset ut inde queri.

Decrescit dolor ad gemitus, sed clausus abundat:

      Plus ire quotiens clauditur ignis habet.

185

Edomitus longo Queruli pater orbe viarum;

      Vrgebat Lachesis in sua fata manus.

Mortem invitabat adiuta labore senectus;

      Proxima mors servo credere cuncta iubet.

Servus adest dominumque senem circumvenit, ambit,

190

      Palpat et officii sedulitate capit,

Non quod amet, sed ut emungat sic sedulus ere

      Secretove aliquo: non bene servus amat.

Assedit. Dominus: Nosti, mi Sardana, - dixit -

      Quod tibi non dominus sed pater ipse fui;

195

Nec volui, ut solitum est dominorum vulgus, abuti

      Imperio in servum, nec michi servus eras.

Ergo quid emerui? quod tu devotior esses

      Vtque tot empta michi sit tua firma fides.

Cur sit opus certave fide studiove tenaci

200

      Secretove alto, collige: cuncta scies.

Ede mea, qua parte Laris premit angulus aram,

      Olla fidelis habet mille talenta michi.

Dampnavit misero me sors herede parentem,

      Nec cuiquam peior filius esse potest.

205

Non equidem timui natum quod prodigus esset,

      Sed quoniam temere quod gerit ille gerat.

O utinam sciat ille tenax aut prodigus esse!

      Cum sit utrumque malum, non mediocre iuvat.

Cum vitium sit utrumque, tamen nos utimur illis:

210

      Largus amicitias auget, avarus opes.

Vrget in errorem commissa pecunia stultum;

      Paupertas cohibet: dum caret, inde sapit.

Quem vetat expleri res parvula, displicet error;

      Copia stultitiam quam parit, illa placet.

215

Evasit Querulum commissa pecunia terre

      Atque fide nati tutior olla michi.

Nos peregrinantes iam septimus invenit annus,

      Absumus a patria: tarda senecta nocet.

Heu, miror talemque locum michi funeris esse,

220

      Non de communi condicione queror:

Lex ea nature; solvi sociata necesse est;

      Dispensat sedem funeris ira deum.

Dulce mori in patria est, dare dulcibus oscula natis,

      Sortiri heredes, ponere cuique suum,

225

Coniugis illabi lacrimis humerisque parentum

      Ignibus inponi, matre tenente facem.

Funeris hic ordo est, hec sunt solacia mortis,

      Si non pulchra satis, qualiacumque tamen.

Sardana, te solum michi sors irata reliquit

230

      Meque tuo officio mater habebit humus.

Mordeor heredis cura, qui vivat honestus,

      Quod per eum nostra vita superstes erit.

Quo minus est sapiens, cavi studiosius illi,

      Et caveo: pietas me iubet esse patrem.

235

Forsitan ut saperet, et doctor et usus et etas

      Inpulit et super hoc ingeniosa fames.

Si neque sic sapiat, melius perdetur in illo

      Res mea, quam lateat divite semper humo.

Res eget indicio, teque indice filius heres

240

      Mille talenta ferat: tu tibi sume decem.

Servitiique iugo te libero; liber abibis:

      Sardana qui fueras amodo Paulus eris.

Sardana, liber eas, et eas feliciter opto,

      Et michi quanta tui, sit tibi cura mei.

245

Heserat in lacrimis. Fletu mentitur amorem

      Sardana. Flent ambo: gaudet hic, ille dolet.

Excipit urna senem. Turbatur funeris ordo:

      Inprocurato funere servus abit.

Quam male servos amat! Timor absit: cessat amare;

250

      Non amat ut timeat, sed timet hic ut amet.

Ere superbus heri, spes Sardana concipit amplas,

      Iam liber, iam non Sardana iamque suus.

Quam male divitie servi famulantur in usum!

      Servus enim locuples aspide peior erit.

255

Dum reducem tenet ille viam spatiumque locusque

      Sufficit, hoc sibimet consulit ille modo:

Sardana, sorte nova felix, felicius aude:

      Spes nova sors renovet, ampliet ampla tuas.

Res angusta vetat ne quis sublimia speret.

260

      Res senis accessit: re fruar. Ille iacet.

Et iacet et iaceat. Certe nil equius equi

      Dispensant superi, quam quod avarus eget.

Vixerat ille michi. Bene temperat omnia fatum:

      Proderit ille aliis, qui suus hostis erit.

265

Gaude quisquis eris, ne post te gaudeat heres.

      Vtere: quas nutris, alter habebit opes.

In locuplete domo Querulus mendicat et aurum

      Non sibi custodit, non sibi dives eget.

Dum potuit pater esse pius, fuit inpius illi

270

      Seque pium perhibet, dum nequit esse pius.

Ad libitum partitus opes, de mille talentis

      Particule heredem me iubet esse senex.

Non bene partitur; sed non sum Sardana, si non,

      Emuncto Querulo, mille talenta feram.

275

Quem timuit violare senex, sacratus acervus

      Non cadet in partes: frangere sacra nefas.

Lesa fides confert: solis est equus iniquis

      Iupiter, et superos qui timet, ille perit.

Decipiet Querulum mentiti nominis error:

280

      Non ultra dicar Sardana, Paulus ero.

Paulus ero, Pauli Romani consulis heres;

      Sub titulo Pauli Sardana clarus erit.

Cognita vilescunt; qui non est notus amatur.

      Vt sis ignotus, hoc age: carus eris.

285

Reddiderat patrie servum lux septima; nescit

      Qui cupit esse piger: spes bona posse facit.

Excipit ignoti noctu domus hospitis illum:

      Sardana sollicite ne videatur agit.

Se studet esse alium naturamque alterat arte

290

      Quaque iubet facies et color oris eunt.

Lascivit nutrita diu coma iussa vagari

      Atque humeros ausa lambere colla tegit.

Descendunt humeri cervixque elata laborat

      Altius eductum iussa tenere caput.

295

Pectoris ille modus solito propensior exit;

      Auro mendaci dextra superba nitet.

Empta senis spoliis nova divite vestis amictu

      Luxurians membra luxuriare iubet.

Sardana iam dubitat utrum sit Sardana seque

300

      Forsitan ignoret, si sinat ipse sibi.

Romanum genus et linguam preponit Achive,

      Interdum quedam barbara verba sonans.

Non intellecta dis et mortalibus audet

      Fingere: plus ideo credulitatis habet.

305

Gnatonem Cliniamque dolis convenit amicos,

      Per quos dispenset quem parat ille dolum.

Vos - ait - elegi, quos contulit usus amicos,

      Vt mea per vestram cura levetur opem.

Propositumque modumque loquar; modus aptior alter

310

      Si fuerit, vestra calliditate fruar.

Morte pater Queruli victus supprema fateri:

      "Ede mea - dixit - mille talenta latent.

Portio prima tibi centesima fiet acervi;

      In Queruli iura quod superabit eat".

315

Sed potius peream, potius ferat ille vel alter,

      Quam Querulus studio cesset egere meo.

Nos ad opes, nos invitat Fortuna: sequamur!

      Ad lucra perfacilem prebuit illa viam.

Aspice quantus honos et gloria divitiarum!

320

      Vnde parentur opes, questio nulla movet.

Nusquam deterius furtivum venditur aurum

      Partaque legitime non magis era nitent.

Fortunam Querulus questuque odioque fatigat

      Deque sua sorte non sinit ipse queri.

325

Quilibet inpatiens misere mala sortis acerbat;

      Sors mala, si quereris, fiet acerba magis.

Fingite me talem quem sors audire minantem

      Horreat et magica qui sit in arte potens,

Qui piet adversam sortem quique imperet astris,

330

      Carmina qui superis imperiosa ferat.

Credulus est Querulus: sub nomine sortis inique

      Exibit vestra nobilis olla manu.

Sed tamen et caute! quia fraus, nisi fraude tegatur,

      Nulla valere potest: ars perit arte carens.

335

Qua maris unda furens angustat Palladis arces

      Alter, ab adverso dirigat alter iter;

Ante domum Queruli sic gressus temperet alter

      Vt quasi festinus obviet alter ei.

Advenisse magum dicatur, ut audiat ille,

340

      Arte tamen, ne res arte putetur agi.

Res caret illa fide, que premeditata videtur;

      Inpreconsultum dicere vera putant.

Gnato: Sat est - dixit - summam dixisse nec ultra

      Gnatonis virtus ut doceatur eget.

345

Rem teneo, sed que melior, mea gloria promat;

      Hoc superest: nostre diligat artis opus.

Sardana - di tribuant Gnatonem posse mereri

      Quod nos participes ad tua lucra vocas! -

Dum Querulum elicio domibus, tu sedulus ille

350

      Quem te mentimur ut videaris age.

Fortune vultus respondeat; ora coaptes

      Assimilaturis fallere docta modis.

Sit persona magi, Romani lingua, potentis

      Vultus, phylosophi sermo, studentis opus.

355

Presentet numeros abaci tibi pagina mendax

      Et coram libros ut studiosus habe.

Derogat hoc fidei, male cum sibi ficta coherent:

      Non tam vera fidem quam quasi vera iuvant.

Sardana sublimi solio, Gnatone ministro,

360

      Tollitur occultus interiore domo.

Castigat formatque hominem: Sic ergo loquaris:

      Sic tibi, sic Querulo, sic michi, sic aliis.

Pauca loquaris age: qui garrit ineptus habetur,

      Qui sapit, ille parum garrulitatis habet.

365

Interdum cartas oculis ita respice limis

      Vt totum e cartis te putet ille loqui.

Scripta fidem firmant, commendat pagina verum,

      Falsa putabuntur que sine teste geres.

Tu quoque, mi Clinia, qua muros urbis et arces

370

      Palladis angustant equora, carpe viam.

Hac breviore via gressus dimetiar istac.

      Mecum discutiam: verba stupentis erunt.

Occurres et quid stupeam cognoscere queres.

      Celabo, orabis; dissimulabo, premes.

375

Irascar, magis instabis. Iurabo, minabor;

      Tuque magis iures et magis adde minas.

Litis erit species: Querulus tunc, litis amator,

      Postibus herebit, singula nosse volens.

Acrius insistes; prece tunc quasi victus amica,

380

      Vt secretum habeas tutior esse volam.

Ne dubita iurare deos. Hic est modus ille,

      Hec via qua Querulus decipiendus erit.

Dicta placent. Clinia sequitur dispendia, Gnato

      Ad tectum Queruli rectius urget iter.

385

Mentiri sua ficticium iubet ora stuporem

      Et que sint stupido consona verba facit.

Nunc vocem, velut audiri timeatque velitque,

      Tollit; nunc humili temperat ore sonum:

Non una natura manu mortalia queque

390

      Emetitur - ait -; hec premit, illa beat.

Excoluit natura hominem studiosior omni

      Dote bona, circa cetera pigra magis;

Nec genus humanum studio pensavit eodem:

      Hos probitate illis illa preire dedit.

395

O regio felix hominum cui gloria cessit!

      Regna tulit mundi Roma beata viris.

Quam bene Roma potens et quam male Grecia pauper!

      Semideos homines Romulus orbis habet.

Certe credibile est Latios genus esse deorum

400

      Seque suis faciles exposuisse deos.

Cur vel Aristotilem, vel cur Platona veremur?

      Non tulit huic similem Grecia tota virum.

Tam ventura canit quam que fluxere vel instant;

      Scit melius Iove quid Iupiter ipse velit.

405

Nil inprovisum pensabit Iupiter ultra;

      Sic genus Eneadum comprobat esse suum.

Heserat ad postem Querulus iam semireclusum:

      Ne taceat Gnato denuo claudit eum

Et Quid - ait - sibi vult, quod ad omnes oris amari

410

      Gnato nescio quem comprobat esse probum?

Vix ego crediderim quod possit vel semel hostis

      Humani generis preter inepta loqui.

Quo pacto linguam sic castigavit et ora

      Quoslibet obprobriis docta notare novis?

415

Dedidicit prava, vel munere victus amico,

      Vel, quod ego melius, fuste minisque, putem.

Provocat ut ledant qui dat nebulonibus: urge,

      Laudabunt: acuunt dona, flagella domant.

Quidquid commendat, ego commendabile credam:

420

      Laus plus quam vera quam dabit hostis erit.

Gnatoni Clinia, mensus dispendia, cursu

      Tempestivus adest et iuvat arte dolum.

Dic - ait -, o Gnato, quis sit quem laudibus effers

      Et cur Romanum nomen ad astra feras?

425

Egregiumne aliquid fecit Romana iuventus

      Quo sibi perpetue munera laudis emat?

Scilicet huic cure - respondit Gnato - vacamus!

      Longe alia in nostro pectore cura sedet.

Nec mala me Romana iuvant, nec prospera ledunt,

430

      Nec moveor dampnis, nec michi leta placent.

Sunt secreta michi secretaque dicere non est

      Quorum participes contigit esse duos.

Instant ei Clinia: Dic, optime, dic, precor - inquit -

      Et secreta refer, utile si quid habent.

435

Teque tuo partire michi, nec te michi cura

      Alteret ista, duos quos negat unus amor.

Nulla hominem fortuna beat, nisi consciat alter,

      Tectaque letitia gaudia nulla parit.

Si sit opus precone, tubas et cornua vincam,

440

      Si tacito, saxa: queque iubebis ero.

Gnato refert: Nemo sibimet satis ipse fidelis

      Sepius esse potest nec satis esse tenax.

Sepius obliti quidam dixere tacenda

      Et nimius lingue prodidit usus eos.

445

Effluet in medium male res commissa duobus;

      Hic taceat, lingue prodigus alter erit.

Si res ista parum, vel si nichil utilis esset,

      Forsitan ex facili vel tibi dicta foret.

Vtilitas iubet ut taceam: michi contigit uni.

450

      Commodus ipse michi, nec meus hostis ero.

Quod cadit in partes minus et minus utile fiet;

      Quo maior numerus et minor usus erit.

Maior - ait Clinia - surrepit, amice, voluptas

      Vt tuus inventi sim comes ipse tui.

455

Dissimulat Gnato, tanquam discedere querens;

      Hic rogat, ille negat; hic abit, ille tenet.

Aut dimittis - ait -, aut est Gnatonia virtus

      Per caput atque humeros experienda tibi.

Nec minor est Clinie virtus - responderat ille -:

460

      Expertus Cliniam, vel semel, horret eum.

Sed quia nil facio precibus, nec cogere nostrum est,

      Ito, sed ... - Ha! vincis me prece - Gnato refert -.

Mira animi natura mei: vis viribus uti,

      Nesciet audire; vis prece, mollis erit.

465

Nec labor Herculeus nec Cesaris arma moverent

      Quem vel continuo lenia verba movent.

Vt tibi rem referam, qua me Fortuna beavit,

      Vt secretum habeas tutior esse velim.

Etheris ille deum natumque Coronide iurat,

470

      Quo nullum maius Grecia numen habet.

Erigitur Querulus et postibus applicat aurem.

      Totus in auditu, ne sibi verba labent.

Seria res agitur - dixit -; garrire paratus

      Cuncta vel invito, vix prece cessit ei.

475

Ergo scies, Clinia, - subiecit Gnato - quod, omni

      Numine prosperior, sors michi scire dedit.

Huc assiste tamen, ne postibus hereat ille,

      Qui rem furtiva subbibat aure sibi.

Herentem Querulum previderat. Ille reductus

480

      Destitit a poste versus utrumque latus.

Scis - ait -, o Clinia, quam me mala pressit egestas,

      Quam male, quam longo tempore? Finis erit.

Finis adest duris; etiam si vellet egere,

      Non ultra Gnato posset egere tuus.

485

Obtulit huic urbi nova sors hominemve deumve

      Nescio: paret homo corpore, mente deus.

Hunc voluit natura hominem tot tantaque scire,

      Vt quantum celi numina nosset homo.

Iste Iovis mentem novit Iove certius ipso,

490

      Quid pensent superi, quid nova fata parent.

Servit ei celum: fatorum strenuus ordo

      Expectat quorsum currere cogat iter.

Castigat mentem Iovis: invito Iove multa

      Esse iubet. Sic est Iupiter ipse Iovi.

495

Nec magus, at magica magis est ars ipse putandus;

      Ars nichil huic, sed ut ars ipsa sit ipse facit.

Nec novit tantum quid cras respondeat, aut quid

      Vicinum presens alliget hora sibi,

Sed mage semota quid cogitet hora, quid annos

500

      Differat in mille Iupiter, ipse tenet.

Quid te plura moror? Si secula nostra deorum

      Essent, hunc Gnato crederet esse deum.

Carminis ignota virtute potentis iniquam

      Expellet sortem qualibet ille domo,

505

Nec dampnata semel volet aut erit ausa redire:

      Hec domus eterne prosperitatis erit.

Huc rapiebar ego, quia vis in numine magna est,

      Vt quovis empto munere vener eum.

Sumit amicitie virtus in munere vires,

510

      Lingua favet donis, munera pectus emunt.

Scire velim causamque vie patriamque virique

      Nomen, ait Clinia. Singula Gnato refert:

Paulus ei nomen et, Paulo consule natus,

      Nobile sublimat nobilitate genus.

515

Roma, deum sedes, magnorum patria regum,

      Roma, sui iuris prodiga, misit eum

Vt doceat Grecos et ut ultra debeat artes

      Grecia Romanis, debet ut illa duces.

Exarsi - Clinia respondit - amore videndi.

520

      Sors bona Romanum numen adesse dedit.

Si tibi dulce meum quicquam fuit aut erit unquam,

      Vel semel ut videam fac modo. Gnato refert:

Nulla erit invidia. Sed non volo gaudia pandas

      Evi felicis, que nova fata dabunt,

525

Cum numerus comitum, cum nos gemmata verendos

      Purpura reddiderit reddideritque novos.

Risus erit noster, erit admiratio plebis;

      Si cuius crescit copia, crescit honor.

Vrget eant Clinia; Gnato concessit; abibant.

530

      Fortuna - Querulus - hac - ait - utar ego!

Prosiliit, sed precipitem tulit impetus illum

      In caput; offenso volvitur ille pede.

Gnato, suo Clinie ridens, ait: Omen habemus:

      Concidit in laqueos preda petita meos.

535

Gnato, mane - clamat Querulus - mi Gnato, maneto!

      Dissimulant. Cursu concitus equat eos

Et, dextra Gnatone manu Cliniaque sinistra

      Arreptis, orat multiplicatque preces:

Me quoque participem non invideatis, amici,

540

      Cui mea calliditas omnia scire dedit.

In Cliniam Gnato vultu conversus atroci:

      Dixerat hoc, Clinia pessime, Gnato tibi.

Ve tibi, Gnato miser; tibi eum Fortuna laborat,

      Prospera Gnatoni cum cupit esse, nequit.

545

Inpedio mea fata miser, michi maximus hostis

      Hec Clinie peperit dampna nocivus amor.

Et quis - ait Clinia - sibi talia furta timeret?

      Nec nocet adiunctus tertius iste comes.

Non nocet? heu facinus! in te cadat ira deorum!

550

      Hac ratione potest quartus adesse comes.

Scilicet in turbam Latius miracula fundet

      Credita vix pretio, vix michi dicta prece.

Omne bonum - Querulus - splendescet clarius - inquit -

      Illius quotiens fusior usus erit.

555

Effuge, dira lues!. Hic, ad proverbia natus:

      Verborum ambages ad maledicta nocent.

Gnatonis Clinia sermonem mordet amarum:

      Cur - ait - obiecto crimine ledis eum?

Noster hic est. Parce saltem michi, si miser hic est.

560

      Mutavere brevi tempore fata viam.

Accidit audire que diximus: accidat uti.

      Forsitan hic fiet utilis ipse comes.

In turba nullus fastidiet esse magister:

      Quo plures aderunt, et sibi maior erit.

565

Pacato Gnatone, domum, quam Sardana servat,

      Iunctus ei Querulus, preda comesque, petit.

Sublimi solio residentem Gnato salutat:

      Paule, tibi - dixit - a Iove manet honor.

Ignotam note confundit Sardana linguam

570

      Verbaque duplicia more bilinguis agit.

Consedere procul pro maiestate verendi

      Nominis, et tacitos numinis horror habet.

O iuvenis, iam fata sequar tua - Sardana dixit -

      Iamque artis patiar prodigus esse mee.

575

Vt mage te noscas, Querulus tibi nomen, iniqua

      Fata, fames servat atria, patre cares.

Pantolabus tibi servus edax et inutile monstrum,

      Qui satur esuriat quique sit ipsa fames.

Extremam primamque domum gemine Laris are

580

      Inpediunt; totus lar vacat ille Lari.

Ergo larem totum sibi Lar possedit, ut esset

      In lare prosperitas, si foret ara Laris.

Lar nichil est: finxere deos trepidantia corda;

      Aut miser aut felix lar erit arte mea.

585

Qua domus interior vestit veterem Laris aram

      Terra tumet modice: pessimus ille locus.

Pessimus ille locus, dis detestabilis ipsis,

      Quem timeat vel Lar, si sit et ipse deus.

Iam genesim deprendo tuam, vel quod tibi signum

590

      Occiderit, vel quod mundus in astra ferat.

Egoceros oriens, qua linea solstitialis

      Precipitat Cancrum, primus agebat iter.

Rex orientis erat, quem Fenona dicimus; illi

      Scorpius in cauda Piron adesse dabat.

595

Fetontem Sol retrogradum vibratus agebat

      Et Venus a Libra pulsa iacebat hebes.

Sic tibi nascenti celum responderat iram

      Mortis et infelix Fenonis omen habes.

Vim facio stellis, castigoque carmine fata:

600

      Omnia gaudebunt arte piata mea.

Divino Querulus stupet et putat ore locutum

      Et Tibi sum melius quam michi notus - ait -;

Sed rogo te, Paule, Romane gloria gentis,

      Arte tua Querolus desinat esse miser.

605

Obsecrat hoc Clinia, Gnato submissus adorat,

      Insistit Querolus. Vincitis - inquit eis -;

Vincitis et faciam sint hec miracula prima

      Que Latius Graio Paulus in orbe gerat,

Vt celebris Graium currat mea fama per orbem

610

      Paulus et in toto floreat orbe potens.

Tu tamen, o Querule, que nunc ego dictito verba,

      Tuque simul, Clinia, tu quoque, Gnato, tene.

Carmina vim perdunt, postquam confunditur ordo,

      Imperium verbis demit adempta fides.

615

Ordine carmen eget et credulitate iuvatur.

      Hec vobis species relligionis erit:

Pes preeat dexter nec tangat limina; cuncta

      Iussus agat Querulus, nec nisi iussus agat.

Gnato verba meo prolapsa resuscitet ore

620

      Attollatque sonum carminis ille mei.

Nesciat hoc vel Pantolabus discatve tacere:

      In dubiis rebus quilibet omen habet.

Surgitur et studii mentita volumina vultum

      Ausa est Gnatonis tangere sacra manus

625

- Tollere iussus erat - Querulusque preambulus hostes

      Vtiliter stultus ad sua tecta vocat.

Hostia prima patent, prece limina Sardana munit

      Adiuratque deos signaque ponit humi.

Stare pedes, cessare manus atque ora tacere

630

      Innuit ut iubeat Gnato, sibique iubet.

Deiciunt pariter vultus et corpore parent:

      Talis in ypocrite est relligione color.

Limine munito, ficta prece Sardana clamat,

      Vt dextrum laribus intulit ille pedem:

635

Omen in ede bonum!, dixit, quem Gnato secutus

      Intonat exclamans: Omen in ede bonum!

Sors inimica fuge!, subiecit Sardana; Gnato

      Excipit exclamans: Sors inimica fuge!

Per dextrum levumque latus circumque supraque

640

      Sardana vestigat, quo latet olla, locum.

Deprendit spatium, terramque a cornibus are

      Metatam late precipit ille fodi,

Ne vel relliquias tumulate sortis inique

      Hoc in circuitu fossa reservet humus.

645

Inpegit terre Gnatonia dextra ligonem

      Et tellus Clinie viribus icta gemit.

Sardana: Mi Querule, fac istis archa paretur,

      Si vacua est: si non, evacuetur, ait.

Immo omnes - inquit -, nisi forte quod aere plenum est

650

      Esse neges vacuum, plenaque cuncta putes.

Nil vacuum est: levitate sua circumfluus aer

      Non patitur vacuum vel semel esse locum.

Vt nullum excludit, ita nulli excluditur aer:

      Permeat occultis corpora cuncta poris.

655

Nescia densari facit hec substantia, nullus

      Aeris ut teneat plusve minusve locus;

Nec fugit apposito nec adempto corpore habundat.

      Res urgetur: adest archa, paratur opus.

Ne videat Querulus, avertitur. Excipit ollam

660

      Archa. Feratur, ait, ferreque iussus adest.

Elatam a Querulo Gnatonis eam Clinieque

      Excepere manus. Sardana monstrat iter.

Monstratum rapiunt. Querulum quid restet agendum

      Instruit, et brevibus, ne mora ledat eum,

665

Sic ait: Hinc procul omne malum est et sors mala fugit;

      Non erit ulterius ista timenda tibi.

Et tamen admoneo: claude hostia, claude fenestras,

      Obice liminibus robora, pone seras.

Si qua patet Phebi radiis, hanc obstrue rimam,

670

      Vt vel Phebo aditum rimula clausa neget.

Armatus defende lares; si quid strepit usquam,

      Huc ades et clames: "Sors inimica fuge!"

(Inportuna lares volet illa revisere notos)

      Atque ita continuis quinque diebus agas.

675

Iussa facit Querulus. Gnatonem Sardana cursu

      Assequitur; relegit devia, turbat iter.

Vt satis esse procul, tutas satis esse latebras

      Promisere loca, terra recepit onus.

Olla tenetur eis titulumque tenentibus offert,

680

      Quo mentita fuit funeris esse locum.

Mirantur titulumque vident, titulumque videntes

      Nil vidisse putant, quos stupor omnis habet.

Scripta leguntur eis dubitantque an scripta legantur

      Et qui scripta legit, addubitat ne legat.

685

Vera timere timent nimiumque parumque fideles

      Sunt sibi: spes prohibet, scripta timere iubent.

Quilibet in quovis fixis obtutibus herent

      Et velut elingues attonitique sedent.

Sardana, quid sibi vult titulus qui nominat ossa?

690

      Gnato ait. Ignoro - Sardana dixit ei -;

Tu, cui nota magis est littera Greca, videto

      Et tituli verba perlege. Gnato legit:

Ossa Tripericii Triperi patris hec tenet urna

      Condita cum nituit Cesare Roma suo.

695

Rem teneo, meminique senem michi - Sardana dixit -

      Hoc dixisse semel: "Hec patris urna mei".

Sed quia sola solet secreta recludere mortis

      Hora, senis fuerant credita verba michi:

Sive dolo, seu nos aliam deprendimus urnam,

700

      Sive ut desiperet fecerat ille dolor.

Ve michi! sperabam felicia tempora, cogor

      Ponere spem; capta est fraus mea fraude senis.

Ve michi! quot spatia terrarum immensa cucurri,

      Vt labor iste daret ossa legenda michi!

705

Spes minuebat iter et, spe fallente, laborem;

      Quicquid dulce fuit, spe pereunte, gravat.

Gnato patere iubet quicquid celatur in olla,

      Ne vel in errorem turpius error eat.

Ictibus oppositus venientem Sardana dextram

710

      Sustinet et: Quid - ait - ossa videre iuvat?

Funeris esse fidem dant argumenta sepulchri:

      Non inpune suo moveris ossa loco.

Manibus ira sua est: quas lese sustinet urne

      Penas, has sceleris exigit umbra memor.

715

Vtilius reputo, quoniam sperare vetamur,

      Vt subeant sterili gaudia longa spei.

Confinxi Querulo fortunam velle redire;

      Ne pateant aditus, credulus arma tenet.

Qua lateri paries extremus deficit et se

720

      Non bene contingit, incidat olla lari.

Accurret Querulus irasceturque sepulchro:

      Hunc tritavi tumulum iam sciet esse nepos.

Omnia perdidimus, sed et hic simul omnia. Nil est.

      Spem probat eventus: dampna fuere spei.

725

Ludicra curemus post perdita lucra; secundam

      Vim delectandi post lucra ludus habet.

Error in errorem crescit, fraus fallitur ipsa,

      It dolus in fraudem, fit dolus ipse dolus.

Fiat, ait Clinia; Gnato favet. Ergo reditur

730

      Missaque per rimam fecerat urna sonum.

Fracta minutatim furatum transtulit aurum

      In ius alterius, quod fuit ante suum.

Pantolabus, cuius cure custodia partis

      Cesserat illius: Huc ades - inquit - here!

735

En redit archa tibi: cum multo fenoris usu

      Aurum quod tulerant rettulit olla tibi.

Plus fecere dei quam quod sperare liceret;

      Fraus fallit fures: stant tua tuta tibi.

Aurum colligitur, numerantur mille talenta.

740

      Auri tutelam firmior archa capit.

Mens ad letitiam Queruli non sufficit: infra

      Materiam remanent gaudia sepe suam.

Ergo minus Querulus quam sint sua gaudia gaudet

      Atque in letitia deficit ipse sua.

745

Sardana qua recipit oblatum rimula visum,

      Dum sibi vestigat ludicra, dampna videt.

Hei michi! - clamavit - aurum latitabat in olla;

      Hei michi! decepta est fraus mea fraude mea.

Heu mendax titulus! cur ossa vocaverat aurum?

750

      Ypocrite tituli fraus mea fraude perit.

Ve michi, ve Clinie, ve ve tibi, ve tibi Gnato!

      Iam sine "ve" nobis non erit ulla dies.

Confusi stupuere; dolent: dolor exit in iram:

      Fraudis in auctorem debita pena redit.

755

Hostes invenit sibi, quos sperabat amicos,

      Sardana. Non una fugit uterque via.

Letus adest Querulus: Quis - ait - delitigat istic

      Nec mea turbare limina lite timet?

Fecerat audacem fortuna; superbia crevit:

760

      Sic animi fiunt ad nova fata novi.

Sardana spectatur, cultusque ambage remota

      Exutoque mago, Sardana verus erat.

Exhibite fidei penas luo - Sardana dixit -

      Aurum consilio reddidit olla meo.

765

Se facit ignarum Querulus, quasi nescius auri:

      Quas canis ambages? Quid michi garris? - ait -

Sardana tune meus, tune ille es Sardana, patri

      Et comes et servus auxiliumque vie?

Ille ego sum - dixit - tibi missus, ut olla reposta

770

      Redderet indicio mille talenta meo.

Monstravi primo quoniam te fallere possem;

      Sic in commissa est fraude probata fides.

Arbiter inciderat liti. Cui Sardana: Nostris,

      O bone, iudiciis, Arbiter - inquit - ades,

775

Arbitrioque tuo dissensio nostra quiescat;

      Et ius et fidei premia pende mee.

Victus morte senex: "Habeo, mi Sardana, - dixit -

      Olle commissa mille talenta domi.

Tu tibi sume decem; Queruli sint cetera. Tempta

780

      Si vel adhuc didicit providus esse sibi.

Furto deme prius furataque redde talenta:

      Passus dampna semel cautior esse solet.

Cognita sollerter, temere nescita cavemus:

      Qualiter evadas, scita pericla docent".

785

Furor, reddo, fidem conservo senique tibique,

      Sed furando seni, restituendo tibi.

Fraus fuit absque dolo, furtumque fidele: probata est

      In furto pietas, in pietate fides.

Arbiter: Emeruit Querulum tua, Sardana, - dixit -

790

      Fraus sine fraude; fides est tua digna fide.

Vera putat Querulus, in partem Sardana venit,

      Fert lucra ficta fides, lis cadit. Acta placent.