Carmina saepe mihi, fratres, pergrata tulistis,
Et nunc quae fertis, credite, valde placent.
His delector enim, vestri studiumque laboris
Conlaudo, et moneo vos potiora sequi.
5
Crescitis in melius, nobis hinc gaudia crescunt,
Vt magis atque magis id faciatis, amo.
Qui ex facili pridem poteram depromere versus,
Aestuo, nec condo, ut volo, dulce melos,
Quaeritis hoc, quando novus hic successit habendus
10
Vsus, nostram Erato qui reticere facit.
Sunt mihi nunc lacrimis potius deflenda piacla,
Carmina quam lyrico nempe boanda pede.
Non amor ipse meus Christus mea carmina quaeret,
Sed mage commissi grandia lucra gregis.
15
Pro quo proque meis orare erratibus opto,
Carmina ni pangam, crimina nulla gero.
Ludite vos pueri, metrica sat lusimus arte,
Praemia, quae cupitis, iam mihi parta manent.
Discite sic fratres, docti ut possitis haberi,
20
Et fieri socii civibus aethereis.
En veneranda piis tanti sollemnia festi,
Nos modo non multum versificare sinunt.
His ita praemissis, festum hoc celebremus ovantes,
Aptius edendi carmina tempus erit.
25
Annua sic etiam veneranter festa colamus,
Continua ut nobis det sine fine deus.
Nam, Vulfine, tibi debentur praemia laudum,
Cuius ab amne fluunt metrica docta bene.
Hinc tibi multiplices agimus, carissime, grates,
30
Praemia pro meritis rex deus ipse dabit.