Ergo sideribus levis ether, sidera celo,
Celum secessit aere, terra freto.
In celo divina manus celique ministris
Omne creature primitiavit opus.
5
Celi forma, teres; essentia, purior ignis;
Motus, circuitus; numina, turba deum -
Dico deos quorum ante deum presentia servit,
Quos tenet in vero lumine vera dies,
Pacis enim locus etheree, totoque tumultu
10
Aeris exceptus, sepositusque sibi,
Separat archanas sedes; super, immo superne,
Extramundanus creditur esse deus.
Ad sensum perfecta, cherub propiusque magisque
Cernit in archanis consiliisque dei;
15
Quam secus ardescit seraphin, sed civibus illis
Et deus est ardor, et sacer ardor amor;
Pura throni legio, quibus insidet ille profundus
Spiritus et sensus, mensque profunda Noys;
Officio decorata suo cognomina servat
20
Iure potestatis turba iubere potens;
Spiritibus quibus ipsa facit dominatio nomen
Subditur ordo, sua conditione minor,
Sed quamvis minor a superis, in subdita princeps
Agmina disposuit et sua iussa facit;
25
Virtutes, sacer ordo, facit miracula rerum,
Cum proprie causas comoditatis habent;
Celestis pars militie, numerosus ad astra
Angelus obsequitur sub Michaele suo.
Angelus inferior gradus est; ordire priores,
30
In gerarchias concidet ordo novem.
Terrenis excepta super, substantia celi,
Vt melior cultu sic meliore fuit;
Scribit enim celum stellis, totumque figurat
Quod de fatali lege venire potest.
35
Presignat qualique modo qualique tenore
Omnia sidereus secula motus agat.
Preiacet in stellis series quam longior etas
Explicet et spatiis temporis ordo suis:
Sceptra Phoronei, fratrum discordia Thebe,
40
Flamme Phetontis, Deucalionis aque;
In stellis Codri paupertas, copia Cresi,
Incestus Paridis Ypolitique pudor;
In stellis Priami species, audatia Turni,
Sensus Vlixeus, Herculeusque vigor;
45
In stellis pugil est Pollux, et navita Tiphis,
Et Cicero rethor, et geometra Thales;
In stellis lepidum dictat Maro, Milo figurat,
Fulgurat in Lacia nobilitate Nero;
Astra notat Persis, Egyptus parturit artes,
50
Grecia docta legit, prelia Roma gerit;
In causas rerum sentit Plato, pugnat Achilles,
Et prelarga Tyti dextera spargit opes;
Exemplar speciemque dei virguncula Christum
Parturit, et verum secula numen habent;
55
Munificens deitas Eugenium comodat orbi,
Donat et in solo munere cuncta semel.
Sic opifex, ut in ante queant ventura videri
Secula, sidereis significata modis,
Figit utrosque polos, circumvolubile celum
60
Flectit, et eternum volvere stare fuit.
Quinque paralellis medium circumligat orbem:
Hinc extrema rigent, hinc mediata calent.
Temperat ergo duas algoribus extremarum
Et medii solis collaterante via.
65
Dividit in quadras celum cingente coluro,
Sed neuter plenus ad sua puncta redit.
Signiferumque locat: tendat deductior austrum,
Sidereos brevior frigida plaustra boves.
Obliquatur item que vicinantibus astris
70
Vndique confectum lactea nomen habet.
Solisticiale caput Cancro vicinius exit,
Equidialis item linea Libra fuit.
Anguis, ad Ar<c>turos medius, distinguit utrumque;
Figitur in Borea nautica stella polus,
75
Antipodesque suos nunquam visura; Bootes
Descensus supero temptat ab axe breves.
Innixusque genu tractus insistit eosdem
Celi quos Elyce, quos Cynosura minor.
Post humeros micat Herculeos Adrianna corona,
80
Postiacet inventura Mercuriale, Lira.
Succedit Ledeus olor, statione propinquum
Continuant Cepheus, Casiopea locum.
Lacteus Andromedan mediam secat, editus auro
Perseus ignite Gorgonis ora tenet.
85
Enniocus quos ipse gerit nascentibus Edis,
In pluviam multi commaduere dies.
Inde loci micat herbipotens Ophiuchus in astris,
Incinctus rigido molle dracone latus.
Clarus et ad vultum spaciosi corporis Anguis
90
Tenditur astrorum splendidiore nota.
Ardet et insigni splendore notabile Telum,
Subvolat inferior prepes adunca Iovis.
Iunctior attingit Aquile confinia Delphin,
Stat prope Delphinum Bellerofontis equus.
95
Vectori, Phrixee, tuo superinsita splendet
Que notat Egypti Deltea forma situm.
Tauri fronte madent Hyades, septemque sorores
Cauda - Pleiades Vergiliasque voces.
Morbidat estatem Prochius qua cardine summo
100
Signifer erigitur celsior in Geminos.
Triste rubet malus egregie notique caloris
Sirius, ad Cancri solsticiale caput.
Ethereum Presepe suos ostendit Asellos,
Sub Cancro positos Herculeaque fera.
105
Nunc quoque sidereo tractu venatur Orion,
Acceleratque vias anticipare Lepus.
Quod primum temptarit aquas famosior Argos
Ethereum nullo Thiphide temptat iter.
Vergit ad austrinum latus inclinatior Ara,
110
Circiter Emonium semiferumque senem.
Assequiturque locum Pistris Neptunia, qua se
Celesti nodo Piscis uterque ligat.
Influit Eridanus celum, quoque climate nostro
Notus, et ad superos non leve nomen habet.
115
Cum Corvo loca nota tenet distentior Ydrus,
Et Crater, Cancri sub regione situs,
Sed Piscis susceptat aquas madidantis Aquarii;
Effulsere suis cetera signa locis.
Phrixeo contra pecori, radiata resultat
120
Exequans nocti pendula Libra diem.
Oppositum Taurum duris aspectibus urit
Scorpio, natura perditiore gravis.
In Geminos Helene, lucentia sidera, fratres
Tenditur Hemonii nota sagitta senis.
125
Estuat ambustus Cancer, contraque madescit
Altera solsticii linea, Capra Iovis.
Creteo Capra fida Iovi, confulgurat astro
Retrogradi Cancri pestiferoque Cani.
Obiacet Herculeo deferventique Leoni
130
Vrceolus pueri continuantis aquas.
Astream, bona fructiferi que colligit anni,
Occiduam surgens Piscis uterque videt.
Sidera, que presens sic vel sic nominat etas,
Temporis ex ortu celicus ignis erant.
135
Comuni ne voce rei generalis oberret,
Que modo sunt stellis nomina fecit homo.
Sub celo quo signa meant, septena planetas
Sidera devexum currere mandat iter.
Naturam moresque suos preiudicat illis,
140
Quid mundo moveant singula iure suo:
Luna, quibus vicina meat, terrena marina
Legibus exagitat imperiosa suis;
Subsequitur qui lege magis variante viarum.
Circuit ancipiti limite Solis iter;
145
Inde loci Venus est, que seminis et geniture
Vires humecti plena caloris habet;
Sol iubar est medius, quo plenius astra niterent
Hinc illinc lucis collaterata deo;
Militat ad Solem Mars iunctior urbibus altis,
150
Sepe super reges prodigiale rubens;
Sexta Iovis bonitas, alio nisi lesa veneno,
Format ad eventus hospita signa bonos;
Postremos pigrosque movet diffusius orbes
Infecunda suo frigore stella senis.
155
Opposite spirare sibi de limite certo
Mandat ab instabili flamina nata freto.
Obriguit Boreas, maduit Nothus; Auster et Eurus,
Hic tempestates, ille serena facit.
Sic ubi sub celo tellus stetit, unda refluxit
160
Et stellata novum reddidit ethra iubar.
Cum reptante pecus, cum pisce volatile factum
Arripuit proprium dispare sorte locum.
Serpat an incedat, natet an volet, impare fato
Vivit et ad mores non sibi sentit idem.
165
Nanciscuntur enim fera silvas, bestia campos,
Anguis humum, volucris aera, piscis aquas.
Pisce natantur aque, volucri discurritur aer,
Incedunt pecudes, vipera serpit humi.
Ad medium tellus puncti subsederat instar,
170
Mobilibus stabili sede parata quies.
Scissuris vel tota tribus divisa recedit,
Vel, sub septeno climate sparsa, iacet.
Pars operitur aquis, pars montibus, altera silvis,
Cetera sub tractu terra relicta brevi.
175
Montibus in morem nervorum stringitur orbis,
Omnia cum celo sidera fulcit Athlas.
Partis ad etheree confinia, clarus Olimpus
Sub Iove depresso nubila densa videt.
Tractantes humana deos, septemque planetas
180
Visere Parnasus temptat utroque iugo.
In cedros Libanus silvescit, libera Sina,
Quo sacra sub sacro lex Moysete data est.
Surgit Athos, consurgit Eryx, sic alta Citera,
Sic Aracintheus, sic Aganippus apex.
185
Sic Appenninus, sic Herculis Oeta sepulcrum,
Sic ardens Liparis, sic Therebintus olens.
Pindus, et in superos suspectius Ossa cacumen,
Otrix, et medici Pelion antra senis.
Caucasus, excubie vigilantis in astra Promethei,
190
Plectricano Rodope gratior ora viro.
Vertice Gargano tumet altior Ytala tellus,
T<r>inacris erigitur monte, Pelore, tuo.
In celum Pholoe gemina cervice minatur,
Cognita Centauros ferre biforme genus.
195
Candent ar<c>thoi Riphea cacumina montis
Quas illo Boreas parturit axe nives.
Continuat situs ipse suus lateraliter Alpes,
Solis ad occiduum devia claustra rigent.
Quod spacii montana tenent deperdit aratrum,
200
Articuloque iacet sub breviore solum.
Cepit enim fruticosa lupos, deserta leones,
Arida serpentes, pars nemoralis apros.
Distrahitur genus in species, naturaque simplex
Vnaque non uno particulata modo:
205
Ossibus extruitur elephas, dorsoque camelus
Surgit, et in bubalo cornua frontis honor.
Ad cursum cervus succingitur, erigit altis
Poplitibus dammas tibia longa pedum.
Substitit in pectus leo fortior, ursus in ungues,
210
Tygris atrox morsu, dente timendus aper.
Velleribus mollescit ovis, capreque maritus
Et capra vestitur asperiore toga.
Cor fervens erexit equum, deiecit asellum
Segnicies: animos pregravat auris onus.
215
Rugiit ad predam pardusque lupusque sititor
Sanguinis, ille nemus, hic iuga montis amans.
Grandior in tauro virtus, sed parvula vulpes
Plenius angusta sub brevitate sapit.
Nascuntur servire boves, animalque timoris
220
Crescit in auriculas, res fugitiva, lepus.
Ad montes onager fugiens emancipat usum
Officiumque negat corporis ipse sui.
Morato canis ingenio vel amicior usu
Pertulit humanas extimuisse minas.
225
Prodit, ut ignoti faciat miracula visus,
Linx, liquidi fontem luminis intus habens.
Prodit et in risus hominum deformis ymago
Simia, nature degenerantis homo.
Prodit item castor, proprio de corpore velox
230
Reddere, quas sequitur hostis avarus, opes.
Cisimus obrepsit, et vestitura potentes
Matrix, et spolio non leviore bever,
Carior et redolens, et burse predo, sabellus,
Guttura conplectens delitiosa ducum.
235
Per gremium telluris aque diffunditur humor,
Qui vada, qui fluvios, stagna lacusque facit.
Influit Eufrates terras, ubi magna virago
In Babilone sua coctile duxit opus.
Telluris loca Tigris obit, qua sorbuit aurum
240
Crassus, et in Crasso cognita Roma fuit.
Nutrices fert Nilus aquas ubi, Magne, probasti
Quam male sub puero principe tuta fides.
Albana dissiliit, expectavitque Damascus
Surgeret, ut riguis culta foveret aquis.
245
Parvaque sed felix Siloe, visura prophetam,
Immo reformantem secula nostra deum,
Iordanisque sacer, sumptoque futurus honore
Nobilis, auctoris tinguere membra sui.
Ambitur Simoonte suo Segeia tellus,
250
Felix, si melius sciret amare Paris!
Alpheos amnes Arethusaque flumina vidit
Trinacris, in dominos excrucianda malos.
Romanas habiturus opes, et culmina rerum,
Distulit obliquas ad mare Tibris aquas.
255
In Ligurum campos cecidit Padus, impulit undas,
Et tulit ad Venetos imperiosus iter.
Influxit Rodanus, ubi nobile vidit Agauno
Certamen turbe martiris ante mori.
Fluxit et Eridanus que sub Phethontide flamma
260
Vnica comuni restitit unda malo.
Secana prosiliit, ubi grandia germina regum -
Pipinos, Karolos - bellica terra tulit.
Emicuit Ligeris, ubi Martinopolis inter
Sidereos fluvios pictaque rura sedet.
265
Texuntur musco fontes, et cespite ripe,
Vestitur tellus gramine, fronde nemus.
Fronduit in plano platanus, convallibus alnus,
Rupe rigens buxus, litore lenta salix;
Monte cupressus olens, sacra vitis colle supino,
270
Inque laborata Palladis arbor humo;
Populus albescens, lotus cognatior undis,
Et viburna magis vimine lenta suo;
In nodos et lata rigens venabula cornus,
In validos arcus flexile robur, acer;
275
Mobilibus tremulus et acutis frondibus ilex,
Et mala Cicropias perdere taxus apes;
Quercus alumpna, gigas abies, pygmea mirica,
Dumus, et armato corpore spina nocens;
Ruscus inhorrescens, et eisdem ramnus in armis,
280
Non nisi callosas extimuere manus;
Fagus amans hederas, et coniuga vitibus ulmus,
Queque parum cinus matre recedit humo;
Concava sambucus, frangique levis sicomorus,
Quique nove frondis gaudet honore frutex.
285
Alcinoi modo sponte nemus, modo stirpe renascens,
Et modo fortuito semine, poma tulit.
Arrisit pater Autumpnus, potuitque novellus
Fructus in arboribus complacuisse suis:
Nux vestita togis, contractaque carica rugis,
290
Fructus Ade ficus, mensa secunda pirus;
Cognita vis sorbe ventrem retinere fluentem,
Coctaneus pallor, ceraseusque rubor;
Castana dura togis, velataque pessica lana,
Et que perdurant cerea pruna brevi;
295
Esculus alta solo, celo directa cacumen
Pinus, et exigue Phillidis esca nuces;
Cedrus poma ferens triplici sensata sapore,
Iuniperus, tereti semine pene piper;
Festino que flore solet prodire sub auras,
300
Gessit amigdaleas ardua virga nuces;
Grata sue Veneri mirtus sacra laurea Phebo,
Et quecumque notam nominis arbor habet.
Inter felices silvas generosior arbor
Balsamus ignotas protulit orbe comas;
305
Mirraque, de cuius lacrimis in corpora functa,
Ne resoluta fluant, altera vita redit;
Thurea stirps consurgit olens, que munera Christo
Persis adorator primitiata tulit;
Cinnamus exoritur, que suaviter exteriore
310
Cortice, sed melius interiore sapit;
Vtilis et medicos aloe specialis ad usus
Defluit a ligno, succida gutta, suo;
Sic liquor Eliadum, sic cedria, sic quoque gummi
Quod transmittit Arabs, quod terebintus habet.
315
Cetera solempnes adeo facientia gustus
Ad rapidos soles Indica gignit humus.
At potius iacet Aurore vicinus et Euro
Telluris gremio floridiore locus,
Cui sol dulcis adhuc primo blanditur in ortu,
320
Cum primeva nichil flamma nocere potest.
Illic temperies, illic clementia celi
Floribus et vario germine pregnat humum.
Nutrit odora, parit species: pretiosa locorum,
Mundi delitias angulus unus habet.
325
Surgit ea gingiber humo, surgitque galanga
Longior, et socia bachare dulce thimum;
Perpetui quem floris honos conmendat achantus,
Grataque conficiens unguina nardus olet.
Pallescitque crocus ad purpureos iacinctos,
330
Ad casie thalamos certat odore macis.
Inter felices silvas sinuosus oberrat
Inflexo tociens tramite rivus aque,
Arboribusque strepens et conflictata lapillis
Labitur in pronum murmure limpha fugax.
335
Hos, reor, incoluit riguos pictosque recessus
Hospes - sed brevior hospite - primus homo.
Hoc studio curante nemus Natura creavit -
Surgit fortuitis cetera silva locis.
Nascitur Aonium nemus oblectare poetas,
340
Ad Paridis raptus Ida datura rates;
Frondet Aricine, fontanis marcida guttis,
Frondet et herbosis silva Licea iugis;
Grandiloquis habitanda sophis, habitanda Platoni
Frondet Academici gratia multa loci.
345
Signiferi convexa novem liquere sorores:
Pierii nemoris tantus habundat honor;
Inter odoratas Grineo vertice lauros
Vatibus et vatum gratior umbra deo.
Robora verticibus celo certantia gignit
350
India, fertque suum Celtica terra nemus,
Silaque, piniferum que tollit ad astra cacumen,
Prospectans gemini candida vela maris.
Briscelim sinus Armoricus, Turonia Vastem,
Ardaniam silvam Gallicus orbis habet.
355
Dividit in species tunicata legumina tellus:
In cicer Italicum, Pictoniasque fabas,
Et cecas lentes, et pisa moventia ventrem,
Nigrantes vicias phaseolosque leves.
Macra siligo riget, frumentaque plena tumescunt,
360
Surgit avena levis, ordea parva sedent.
Cura sensim reptantis aque persensit odorem,
Explicuit varias quas habet ortus opes:
Pectoris herba, cavas rupes insedit ysopus,
Plana soporatum terra papaver habet.
365
Purgatura caput tenet arva sinapis, et altos
Obsedit muros frigida barba Iovis.
Narcisos fontana tenent, sepesque ligustra,
Orti forma rose, lilia vallis honor;
Et cura scariola surgit lactuca sopora,
370
Portulaca iacens, intiba fixa solo,
Cepa repleta togis, Liguris sapor allia dirus,
Quodque relativo cespite gaudet olus;
Latius aspirans mentaster, discolor iris,
Cumque dialtea suplice, malva levis;
375
Plena voluptatis eruca, libens satirea,
Satiricon revocans ad iuvenile senes,
Queque die clauso sibi clauditur, et reserato
Se reserat, Solem sponsa secuta suum.
Purgatura quibus egrotat femina causas,
380
Pullulat in glaucas artemesia comas.
In festis epulis emendatura sapores,
Salvia de calamis prodit odora suis,
Quam medicinalem tulit ad pulmenta culine
Prodigus et longe delitiosus homo.
385
Prodit feniculus tenui crinita capillo,
Confusos oculos extenebrare potens:
Quando retardantes cum pellibus exuit annos,
In maratro serpens lumina functa novat.
Substitit origanum, serpillum serpere cepit,
390
Contra vipereum gramina nota genus;
Maxima nervorum calamentis conciliatrix,
Cum per menbra furit articulare malum;
Res rata pulegium contra suspecta veneni
Pocula, cerfolium non secus herba valens;
395
Vulgago, terre fumus, iocunda buglosa
Surgit, ut expurgent menstrua, splen, cerebrum;
Tymbra iuvans renes, et que perfectius ipsum
Altera plantago lanceolata facit.
Ruta Mitridati, brassisque probata Catoni,
400
Herculeis apium grata corona comis;
Tussibus elna valens, faciens urtica podagre,
Insompni cerebro grata camilla quies,
Dictannus defixa trahens, panaceaque crudis
Cognita vulneribus ferre salutis opem,
405
Quodque calens rivis genialibus obstat anetum
Et patulum contra semina claudit iter;
Queque malos chimos sudore abscinthia tollunt,
Et viole, contra caumata consilium.
Titimalus septena gravem que mollitat alvum
410
Nascitur: ecce tibi prelia, venter, habes!
Lacteris egreditur, stomacho factura tumultum,
Et tempestates purga datura suas.
Socratice cum iusquiamo crevere cicute,
Cognatusque neci surculus ellebori.
415
Gramina mandragoras, nostros imitantia vultus,
Partu terra novo prodigiosa tulit.
Diversumque tulit variumque natatile Protheus,
Optinuit regnum squamea turba suum:
Armorici balena sinus, delphinus aduncus,
420
Qui mage suspecto tempore ludit aquis;
Suspectus murena cibus, suspectior ipsa
Congruus, et causas febris echinnus habens;
Morius insipidus, et amico dorea gustu,
Piscis item succo nobiliore lupus;
425
Ostrea, sive genus quibus ampla palatia conche,
Que nova sunt quotiens luna novavit iter;
Letheus piscis qui, cuius harundine pendet,
Oblitum reddit inmemoremque sui;
In venerem prurire senes vis improba stincus
430
Quique sepulta diu surgere membra facit;
Sirenes, portenta maris, vel denique multa
Id genus equoreos incoluere sinus.
Multa peregrinis excursibus hospita turba
Descendit fluvios regnaque dulcis aque.
435
Concordes commune natant fluvialibus undis
Equorei fetus indigeneque loci:
Sturgio quadratus, mulus teres, hispida perca,
Gardo brevis, longus barbalus, ampla plais;
Turcra rubens, salmo sapidus, prepinguis alosa,
440
Lutius exactor prepositusque gravis.
Has aluit species substantia mollis aquarum;
Ethereo plures tacta calore tulit.
Tractibus aeriis insultavere volucres,
Sed neque cognatas pars bona liquit aquas:
445
Lunares veniente mari que prevolat estus
Et refugum sequitur alba moota fretum,
Hirsutus buter, et cruribus ardea longis,
Pisce satur mergus, et male fortis anas,
Et solus qui sentit olor discrimine quanto
450
Vivitur, et spreto funere cantor obit.
Plurima pars celo sustollitur: unica phenix,
Que de se potuit se reparare sibi;
Rex avium, cui preda puer qui bachica miscet
Munera, per noctem munus et ipse Iovi;
455
Nisus et ancipiter, quorum predaria vita:
In reliquum volucrum degere vulgus habent;
Queque figuratos apices inscribit eundo,
Cum de Strimoniis grus peregrinat aquis;
Nature ludentis opus, Iunonius ales,
460
Albaque nec lateris parca columba sui;
Deque suis Philomena malis, que vere querelam
Integrat, et pectus sanguine tincta soror;
Gallus uterque, domi privatior, et peregrinus,
Medee patria Phaside nomen habens;
465
Fidus amans turtur, et decurtata coturnix,
Et turdus sapiens conciliansque cibus;
Cuique toret didicisse minus, plus vivere perdix,
Et que leta novum laudat alauda diem;
Ambiguus passer, visuraque secula cornix,
470
Picaque quam dubiam pingit uterque color;
Degeneres tam vultur edax quam milvus in armis;
Strucio deserti cultor amansque loci;
In teneros predulce canens achalantis amores,
Garrulus et nostro sitacus ore loquens,
475
Quique nove sobolis viridi sub fronde relictos
Non meminit nidos Delphica corvus avis;
Litoris alcione, nemoris custodia picus,
Quique lacus patulos anser amare solet,
Et bubo, solis quem cecat amabile lumen,
480
Et strix, in lacrimas exequiale canens.
Has ubi per formas species pennata recessit,
Distarunt volucres, corpore, mente, loco.