Quicquid in exemplis rerum distinxerat ordo
Corripuere dee.
Se prius, accingens operi, Natura sorores
Participesque vocat.
5
Expromptas Vrania manus traducit ad artem
Ingeniumque movet,
Sed Physis, nil questa palam, taciturna moleste
Murmura mentis habet.
Ingeniis aptarat opus, sub pondere visa est
10
Succubuisse minor:
"Brutorum factura levis, minimumque decoris
Et nichil artis habens.
Alter mundus, homo, sensus cureque prioris
Et melioris eget.
15
Vera dei facies homo, fomes sumptus ab astris,
Mentis et artis opus."
Vsyas - elementa - rudes diffindit, ad omnem
Commoderanda modum,
In quibus et maculas et inextricabile Silve
20
Cernit inesse malum.
Territat artificem veteri collisa tumultu
Turbida materies:
Ignis in humorem conpugnat et humor in ignem,
Convariantque vices.
25
Limitibus quicumque suis intensior exit,
Hunc revocare, labor.
Nature mala corporee partesque fluentes
Extimuisse potest,
Ne, cum temptarit, neget inconstancia formam
30
Ludificetque manum.
Conrixansque globus numeris ut forte ligetur,
Hec quoque pugna gravis.
Tota per esse suum, perfectaque viribus, orbis
Semina continuit,
35
Set neque sic mortalis homo, set longius impar
Edificandus erat.
Evi mundus opus, homo temporis: alter in illo,
Spiritus alter in hoc.
Non consentirent mortalis vincula forme
40
Vt diuturna forent.
Hic opus ingeniis et acuti pectoris igne
Doctificaque manu,
Vt, quia contextu non durat ab exteriore,
Duret ab intus homo.
45
Materias, operum fundamina prima suorum,
Compositumque hominem
Astra videt celumque sequi, Luneque potentis
Conditione trahi.
Sunt mala que soleant eciam cum corpore nasci:
50
Physis et illa timet.
Herentem rubuere due partesque laboris
Has Vrania subit -
Expugnare malum Silve, fluidamque tenere
Limite materiam;
55
Humanumque genus, quamvis mortale trahatur
Conditione sua,
Tale reformandum, quod demigrare supernos
Possit adusque deos,
Et dare sub leges quicquid torquente rotatu
60
Stellifer axis agit,
Cognatas sordes innataque crimina certis
Extenuare modis.
Physis in ora redit, frontemque reducit, et ecce:
Tucior intrat opus.