Bernardus Silvester microcosmus 14

Testo base di riferimento: P. Dronke, 1978

Altre sezioni


Cuditur artifici circumspectoque politu

      Fabrica Nature primipotentis, homo.

Delegisse capud propriam sapiencia sedem

      Creditur et thalamis execuisse tribus.

5

In tribus est anime ternus vigor: expedit actum

      Incommutato quisque tenore suum.

Que meminit postrema loco, virtus speculatrix

      Est prior, e medio vis rationis agit.

Assistunt omnes operi, cum quinque ministri,

10

      Sensus, que cernunt exteriora docent.

Nuncius ingreditur sensus, mentemque quietam

      Evocat, ut certa res ratione probet.

Nervus enim qui luce sua collustrat ocellos

      Contrahit ex cerebro quod radiosus agit.

15

Intima lux animeque dies concurrit ad ignis

      Solaris radios ethereumque iubar,

De quo concursu vis et natura videndi

      Essendi causam materiamque trahit.

Ad formas rerum se porrigit huius acumen

20

      Lucis, et examen iudiciale facit;

Iudicioque tamen non omnia sentit eodem:

      Illius interdum languet, habundat opus.

Purius alba capit proprieque simillima forme,

      Ad res dissimiles segnis hebesque venit.

25

Splendor splendori, lucique domestica lux est;

      In noctem et tenebras ocia visus agit.

Plana superficies teretis circumque rotundi

      Corporis: hec oculis commoda forma fuit -

In plano rerum simulacra fidelius herent,

30

      Et tereti levior motus inesse solet.

Quodque oculos motus, oculos nitor ornat - utrumque

      Redditur in forme conditione sue.

Neve lacessiri queat ut libet, intus adacta

      Tegmine septeno lux tunicata latet.

35

Silva supercilii casu premunit ab omni

      Quem sibi res mollis et male firma timet.

Non nichil est hos esse duos: si langueat alter,

      Vt vice participis suppleat alter opus.

Palpebre thalamus fessis, cum mulcet ad horam

40

      Lumina pacificus officiosa sopor.

Sol, oculus mundi, quantum communibus astris

      Preminet, et celum vendicat usque suum,

Non aliter sensus alios obscurat honore

      Visus, et in solo lumine totus homo est.

45

Querenti Empedocles quid viveret, inquid: "Vt astra

      Inspiciam; celum subtrahe - nullus ero."

Ceca manus detractat opus, pes ebrius errat,

      Quando opus in tenebris et sine luce movent.

Auditus sedet inferior, virtutibus impar,

50

      Tardior in sensu, commoditate minor.

Arteriis sonus egreditur, vacuumque repellit

      Aera; percussus, percutit ille alium,

Donec ad extremos elanguit ultima fines

      Motio, per tractus extenuata suos.

55

Aer materiam, formam instrumenta resignant:

      Hinc illinc, speciem vocis et esse trahunt.

Lingua sonos ferit in formam vocisque monetam,

      Et suus huic operi malleus esse potest.

Officiis formata suis, substancia vocis

60

      Ad patulas aures articulata venit.

Auriculis quasi vestibulo suscepta priore,

      Vox sonat et trahitur interiore domo:

Sermonis numeros extraque sonancia verba

      Auris, sed ratio significata capit.

65

Quod foris auditus, interpres lingua quod intra est

      Monstrat, et alterius postulat alter opem.

Tortilis est auris, ne quando transeat aer

      Frigidus ad cerebrum liberiore via:

Natura invalido timuit, sinuosus ad ipsum

70

      Transitus obtorto limite ducit iter.

Quicquid Roma legit, quicquid studuistis, Athene,

      Quicquid Caldei dogmatis Indus habet,

Quicquid Aristotiles divino pectore sensit,

      Cumque Plattonistis Pitagorea cohors,

75

Quicquid ad elencos arguto disputat ore

      Gallus, et in medica iactitat arte Ligus,

Cessit ad auditum: docilis prudensque periret

      Littera, si surdis auribus esset homo.

Que tamen exprompsit et nudas prodidit artes,

80

      Cognita multiplici lingua nocere malo,

Nam male discreta quociens insibilat aure

      Livida mordaces vipereosque sonos,

Separat unanimes fratres, inimicat amicos,

      Abrumpitque fidem, dissociatque thoros,

85

Turbat agros predis, fora litibus, oppida bellis,

      Detegit arcanum, depositumque negat.

Gustus aque cognatior est, propiorque liquori:

      Constat ab humecto quicquid in ore sapit.

Sic mollem sensum molli Natura palato

90

      Et simili studuit conciliare suo.

Pauper in hoc sensu vellem defectior esset:

      Mente quidem saperet amplius, ore minus!

Querit ut expoliet venatibus, alite, pisce,

      Gustus humum, gustus aera, gustus aquas.

95

Perniciosa fames - si quando recessit ab aula:

      Persone tenui perniciosa venit.

Prodigit es, male conflat opes et avita ligurrit

      Quem bonus illexit detinuitque sapor.

Inter Pangeum vel olentem naris odorem

100

      Dividit: hic cerebrum subruit, hic recreat.

Rebus odorandis causam corruptior aer

      Prestat, et in puro est debile naris opus.

Tardior est tactus quam qui diiudicat escas,

      Quam qui captato sensus odore venit.

105

Militat in thalamis, tenero quoque servit amori

      Tactus, et argute sepe probare solet

Aut castigato planum sub pectore ventrem,

      Aut in virgineo corpore molle femur.

Dignaque post cerebrum sequitur substantia cordis,

110

      Quamvis, et cerebro conferat unde viget -

Corporis ignitus fomes, vitalis alumpnus,

      Causa creans sensus conciliansque fidem,

Humane nodus conpaginis, anchora venis,

      Fundamen nervis, arteriisque tenor.

115

Nature columen, rex et dictator et auctor,

      Patricius tota corporis urbe sui,

Visitat ex medio partes sensusque ministros,

      In sibi prescripto nomine quemque tenet;

Cui pectus penetrale sacrum, dignumque colossum,

120

      Regnandi sedes imperiique thronus.

Forma sibi qualem germanus commodat ignis,

      Cuius in erecta cuspide surgit apex.

Forcius igne suo res fervida possit abuti:

      Ferventi madidus pulmo reportat opem.

125

Mollis et aerius, secus et lateraliter ambit,

      Humecta calidum frigiditate iuvans.

Ira sub ignito corde est, genialibus usa

      Sedibus, et multum morigerante domo;

Cor tangat vel causa levis, transfertur ad omnes

130

      Corporis articulos particulata lues,

Nec lesum languere solet, sed pene doloris

      Anticipat sensum premoriturque malo.

Humida vis cerebrum, cor ignea, mixtus utroque

      Aerius sanguis molle creavit epar;

135

Gibbosum formaque cavum, diafracmate dextro,

      Hinc illinc spleni limitat et stomaco.

Quod manus ingessit, quod detrivere molares,

      Quod stomacus coxit, denique sumit epar.

Convertit mutatque cibos, specieque colorat

140

      Sanguinis, et chimos corporis esse facit.

Inde recursantes variato limite, vene

      Consimiles partes ad sua membra ferunt;

Deque repurgato defecatoque liquore

      Deligit et dampnat pro meliore bonum.

145

Commodat hanc operam spleni: mundare cruorem,

      Et vicia et sordes extenuare suas,

Vt veris succis et tantum sanguine puro

      Pascatur domini deliciosa fames.

Talibus ad summum rationibus, olla ciborum

150

      Est stomacus, stomachi fel cocus, auctor epar.

Insidet has epatis partes innata voluptas

      Et gravis in nostra carne tirannus amor.

Corporis extremum lascivum terminat inguen,

      Pressa sub occidua parte pudenda latent.

155

Iocundusque tamen et eorum commodus usus -

      Siquando, qualis, quantus oportet - erit,

Secula ne pereant, descisaque cesset origo

      Et repetat primum massa soluta chaos,

Ad Genios Fetura duos concessit - et olim

160

      Commissum geminis fratribus - illud opus.

Cum morte invicti pugnant, genialibus armis:

      Naturam reparant, perpetuantque genus.

Non mortale mori, non quod cadit esse caducum,

      Non a stirpe hominem deperiisse sinunt.

165

Militat adversus Lachesim sollersque renodat

      Mentula Parcarum fila resecta manu.

Defluit ad renes, cerebri regione remissus,

      Sanguis, et albentis spermatis instar habet.

Format et effingit sollers Natura liquorem,

170

      Vt simili genesis ore reducat avos.

Influit ipsa sibi mundi natura, superstes,

      Permanet et fluxu pascitur usque suo:

Scilicet ad summam rerum iactura recurrit,

      Nec semel - ut possit sepe perire - perit.

175

Longe disparibus causis mutandus in horas,

      Effluit occiduo corpore totus homo.

Sic sibi deficiens, peregrinis indiget escis,

      Sudat in hoc vitam denichilatque dies.

Membra quibus mundus non indiget, illa necesse est

180

      Physis in humana conditione daret:

Excubias capitis oculos, modulaminis aures,

      Ductoresque pedes omnificasque manus.