Semper ut ex aliqua felices parte querantur
Leges humane conditionis habent.
Miles erat Rome, probus armis, rebus habundans,
Vrbe potens, felix coniuge, clarus avis;
5
Voce, manu, facie, facundus, largus, honestus,
Vir sapiens, stabilis tempore, mente, fide.
Sponsa viro non stirpe minor, non moribus impar,
Non evo senior dissimilisve fide.
Prompta, modesta, timens, non, ut solet esse frequenter,
10
Imperiosa suo femina pulcra viro.
Luxus opum nocuos quamvis declivis ad actus,
Non fecit mores degenerare bonos.
Cum soleat levitas iuvenilibus esse sub annis,
Non leve gessit opus femina pulcra, potens.
15
Pulcraque casta fuit, que virtus, rara venustis,
In fragili sexu rarior esse solet.
Feminee vitium nature mobilitatem
Cavit et ingenite crimina nequitie.
Affectusque leves quadam sub mole refixit
20
Et potuit sexus immemor esse sui.
Sic igitur proba iuncta probo, formosa decoro,
Callida sensato, religiosa pio.
Sors arrisit eis, favit Natura; beati
Omnibus, excepto munere prolis, erant;
25
Perfecti minus hoc uno, si prole carere
Est a perfecta prosperitate minus.
Spes igitur sobolis, multos dampnata per annos,
Cetera nature dona placere vetat,
Successus alios, alios obscurat honores,
30
Fortunamque facit omnibus esse ream.
Flentque dolentque magis, nec enim natura repugnat,
Nec gravitas evi languidioris obest;
Nec senis hec gelidos causari coniugis annos,
Ille nec uxoris frigida menbra potest.
35
Etati comfisa sue superumque favori
Spem gerit in voto femina sola suo.
Spemque super dubiam fati quid volveret ordo,
Certior esse volens consulit astrologum,
Qui poterat stellis superum deprendere curas,
40
Parcarum mentem consiliumque Iovis,
Nature causas secretaque scire latentis,
Et que fata, quibus legibus ire velint.
Ille mathematice, studiis exercitus artis,
Pretemptat numeros. Astra movent numeri;
45
Exquiritque vagos numeri ratione planetas,
Quorum sollicitus puncta gradusque notat,
Et qua consulitur momentum colligit hore,
Et perpendit in his esse modumque rei.
"Est" ait "est, video, tibi filius; ecce maritus
50
Implebit steriles fertilitate sinus;
Et Paridem geret in facie, geret intus Achillem,
Nec probitas fastum nec sibi forma dabunt.
Pauperior Cresus, minus illo doctus Vlixes;
Frena dabit ratio rebus et ingenio.
55
Inter felicis fatalia commoda vite,
Romulee dominus et pater urbis erit.
Patrem ... sed taceo, nisi quod premis, arguis, instas,
Occidet, fato sic agitante, suum.
Sic erit, adde fidem. Iovis est sic fixa voluntas.
60
Quicquid precinui nil habet ambigui.
Fata tibi spondent, dii spondent, sidera spondent;
Res rata quam spondent sidera, fata, dei".
Gaudeat his fatis doleatve revertitur anceps
Femina celestis conscia consilii.
65
Roma, tibi regem, mortem paritura marito,
Tristitiam gaudens, gaudia tristis habet.
Sollicitam sensit vigili marcescere cura
Vir suus et causas hic rogat, illa docet.
Audit et attenta tristique recolligit aure
70
Miles fata sue prodigiosa necis.
Hoc ait: "In voto superos piget esse secundos;
Inde michi malus est Iupiter, unde bonus.
Quesivi sobolem, datus est michi filius hostis,
Dampna fero voti prosperitate mei.
75
Vnde precor, meus, uxor, amor, mea sola voluptas,
Altera pars anime dimidiumque mee,
Cum fuerit soboles genio concepta sinistro,
Et tua maturum fuderit alvus honus,
Affectus oblita pios oblitaque matrem,
80
Ne dubites puerum mortificare tuum.
Si patiaris eum superesse michi morituro,
Hec pietas species impietatis erit".
Finierat. Flevere simul. Mora nulla sequenti
Nocte iacent pariter. Concipit illa, tumet.
85
Maternos menses nature legibus implens,
Edidit ad numeri tempora certa sui.
In nascente fuit tante deitatis imago,
Vix potuit credi materialis homo.
Nupta virum, mater puerum dum diligit, heret
90
Et dubitat puero parcere, sive viro.
Formosus niveusque puer se cogit amari,
Et matrem mollit et vetat esse feram.
Pulcher et irate visus ridere parenti,
Oranti similis ne moreretur erat.
95
Ad speciem periere preces, discussit amatum
Formose sobolis gratia mente virum
Que nunc esse sue soboli Medea parabat
Cepit maternus scire quid esset amor.
Parcit ei pietate ferox maioraque vite
100
Tempora dat nato, dum breviora viro,
Et, mentita necem, procul inde remittit alendum
Et tacita miserum decipit arte patrem.
Exilio felix puer est alienaque lactens
Vbera, nutritur sedulitate pia.
105
Crevit honor forme, cum florida cresceret etas;
Laudari potuit tantus ab hoste decor.
Nomen in ambiguo, sed Patricida vocetur
Imperat archana calliditate parens,
Vt iuvenis tantumque nephas tantumque furorem
110
Horreat audito nomine sepe suo.
Vt rudis accepit primos infantia sensus
Traxit et interior vim rationis homo,
Emicuit tam mente capax, velud esset adultus,
Maturos pleni temporis usque dies;
115
Ascendensque gradum docilis prompteque iuvente,
Philosophis studuit proximus esse comes.
Novit enim quam sideribus, quam primitus orbi
Sementem dederit materiamque deus;
Que fuit in rebus ratio, que causa creandis,
120
Quos habeant nexus, quas elementa vices,
Et numeri quo fonte fluant, qua lege ligentur,
Quo sibi conveniant scemate dispositi,
Musica quo numero, vel qua sibi proximitate
Dissimiles iungat consocietque sonos,
125
Astra quibus spatiis distent septena planete.
Mensus utrosque polos, mensus utrumque mare
Astrorumque vias humanaque fata sub astris,
Et fesso celos Hercule sustinuit;
Rethoricosque volens non ignorare colores,
130
Succincte didicit perspicuumque loqui,
Naturas generum lima graviore revolvens,
Pectore divinum clausit Aristotilem
Et quicumque potest humana lacescere menbra,
Aut dolor aut morbus, pellere novit eum.
135
Sic fecit pectusque capax mentemque profundam,
Amplum septenis artibus hospitium.
In Venerem suspecta quies vitiisque propinqua
Otia iam iuveni causa timoris erant,
Tranquillosque timens lascivi temporis annos,
140
Transit ad armate pondera militie;
Institit assiduus bellis meruitque favorem,
Armaque successu non caruere suo.
Cesareos titulos transgressus et Herculis actus,
Vnica Romulee gloria gentis erat;
145
Quem probitas adeo virtusque levavit in altum
Esset ut Ausonii signifer imperii.
Sed super orbis opes supremaque culmina rerum
Certat vis superum ponere posse virum.
Pugnat ad hoc Lachesis, super hoc Fortuna laborat,
150
Comprobat hic vires Iupiter ipse suas.
Et quia sic fieri fatalis postulat ordo,
Hanc sibi regnandi fata dedere viam.
Emula Romani Karthago nominis, arma
Forte sub Ausoniis finibus intulerat.
155
Ergo movent aquilas infaustaque signa Quirites
Conscriptosque patres hora sinistra trahit;
Occultarat enim sub opacis vallibus agmen
Penus, in excidium, regia Roma, tuum.
Sic super insidias inopinaque tela senatus
160
Incidit, et potuit tunc sine Marte capi.
Rex captivatur captivaturque tribunus,
Nec deprensa potest turba referre pedem.
Ducuntur genus Eneadum Latieque potestas
Gentis et Albane nobilitatis honor.
165
Non alibi potuit melius cognoscere Roma
Quam dubias dubius mundus haberet opes.
At Patricidam, cum signifera legione,
Ducebat melior sors meliore via.
Qui procul aspecto confusi pulvere belli,
170
Protinus intendit succubuisse suos.
Occurrens igitur venientem prevenit hostem,
Obiectoque sibi milite claudit iter;
Hostilesque globos fatis melioribus intrans,
Devincit Penos, liberat Ausonios.
175
Ridiculos hominum versat sors ceca labores:
Secula nostra iocus ludibriumque deis.
Conversis vicibus iacet Affrica, Roma triumphat
Victores victos extimuere suos;
Et tamquam timeat Romam sacer ordo deorum,
180
Protinus et celeri dampna levavit ope.
Sic igitur potuit veniam Fortuna mereri,
Dum dedit eventus post mala fata bonos.
Sors audita mali luctu confecerat urbem,
Magnaque maioris dampna pudoris erant.
185
Leta superveniens premisso fama dolori
Ex ipsis potuit gratior esse malis.
Primum narratur qua valle quibusque latebris
Penorum steterit insidiosa cohors,
Et quantus Latios belli cecaverit ardor,
190
Ne tacitos possent ante videre dolos,
Qualiter augustos Romanaque viscera patres
Traxerit in laqueos Affrica dira suos;
Quam parva Patricida manu contriverit hostes,
Et tibi, Roma, tuos reddiderit populos.
195
Sic Patricida suis famosus et inclitus actis
Creber et in vulgi plurimus ore sonat.
Rex ubi collegit quas fert victoria predas
(Nam lucri dominus, non tamen auctor, erat),
Romam vertit iter patribusque legenda verendis
200
Littera dirigitur. Littera talis erat
Vt sibi pro victa Karthagine debita laurus,
Et meritus, Latio more, daretur honor.
Romani super his bene quid statuatur acuto
Consilio versant exagitantque diu.
205
Vndique pensatis rationis acumine rebus,
Nil meriti factis regis inesse vident,
Qui, male fuscata Romani laude decoris,
Victus et in bello preda fuisset iners.
Neve tamen posset turpi doluisse repulsa
210
(Nam male contemptum fert gravis ira ducum),
Pagina signatur, cuius dare sive negare
Ambiguus sensus significare queat.
"Nullius obsistit meritis servire parata
Semper victori regia Roma suo;
215
Nam cui laurigeros meruit victoria currus
Non illi meritos Roma negabit eos;
Qui populos vicit Karthaginis, ille, fatemur,
Ille triumphales scandere debet equos".
Spem mentita bonam fallaci littera vultu
220
In primis potuit letificare ducem,
Mox ubi consuluit mentem totumque cucurrit
Et tulit ad sensum singula verba suum,
Sicut homo discretus erat, non motus in iram,
"Ambagem dubie sentio vocis" ait.
225
Ergo Patricidam, nec enim laudes alienas
Regia mens egre sustinet, alloquitur:
"O iuvenis, quem, si quis inest vigor insitus astris,
Nascentem vidit sideris hora boni,
Cui Fortuna favens, ne postmodo ceca vocetur,
230
Excusat vitii crimen honusque sui,
In cuius facie Nature cuncta potentis
Argumenta patent, laus tua, forma dee,
Per quem (nec pudor est) ereptus ab hoste revertor,
Redditus uxori deliciisque meis,
235
Ecce dies qui progrediens ex ordine fati
Reddet virtuti premia digna tue.
Sceptra tuus, fateor, meruit labor; accipe sceptra,
Et meritum regimen urbis et orbis habe.
Vicisti Penos et quos tibi Roma paravit
240
Curribus et pompis utere pace mea.
Iuste Roma videt servataque linea recti
Est in contemptu plus michi grata meo.
Nec meus iste potest pudor aut iniuria dici;
Iustitie melius nomen habere potest.
245
Ergo, nec invideo, venturi prescia laurus
Crinibus accedet digna corona tuis.
Ergo, nec invideo, curru fulgente veheris
Letaque Roma tuum nomen ad astra feret.
Grande voco meritum quem dat tibi Roma triumphum;
250
Quod tibi do munus grandius esse puto.
Romanis huc usque meis te prefero regnis
Estque fretum munus lataque terra meum".
Obstupuit iuvenis et, que rarissima virtus,
De sibi collato tristis honore fuit.
255
Dum parere negat, venientes ordine pompas
Aspiciunt illinc vulgus et inde patres.
Rex capitis diadema sui, licet ille repugnet,
Collocat in iuvenis vertice, sceptra manu.
Sic trabea tectum, sic omnia regis habentem
260
Obtulit; oblatum Roma recepit eum.
Et niveos super altus equos, plaudente senatu,
Ad Capitolinum ducitur usque Iovem.
Audierat (nec enim gestorum deficit index),
Imperium nati mater amica sui.
265
Movit ad hoc pietas, amor et natura parentem:
Letitia potuit pene perire sua.
In lacrimas tamen erumpunt pia gaudia matris,
Quas dolor et potius dampna parare solent.
Vt satis applausit cognato mater honori,
270
Legitimo risus fine repressa suos,
Pectoris archanum velud in penetrale recepta
Et silet et quid agat consulit ingenium.
Astrologi super augurio, super ordine fati
Astupet et stellis sensit inesse fidem;
275
Iam de preterito trahit argumenta futuri,
Cetera predicto credit itura modo.
Ergo, re faciente fidem, pro morte mariti
Cogitur ad veros sponsa venire metus.
Ad sobolis decus aspiciens obitumque mariti,
280
Leta per alternas fitque molesta vices.
Quando virum, vel dulce viri quodcumque fuisset,
Presens ante sue lumina mentis habet,
Pectora iocundis successibus exhilarata,
Vendicat hospitium cura dolorque sibi.
285
Cum Patricida redit, qualem quantumque videri
Dat maternus amor, non habet ira locum;
Cumque subit socialis amor fedusque mariti,
Integritas vite, nec violata fides,
Non peperisse velit; natus natique potestas
290
Displicet et prorsus desinit esse parens;
Interdum mitescit atrox blandamque parentem
Induit, et vincit filius ipse virum.
Alternis dolet et gaudet, misereque beata,
Ponderat ad casus dulcia fata malos.
295
Anxia distrahitur dubioque miserrima voto
Fluctuat, et bellum mater et uxor agit.
Si queat eterno Parcas prevertere cursu,
Vellet pro domino fata subire suo.
Sed tristis Lachesis, sed inexorabile fatum
300
Nonnisi prescriptus ius habet ire vias.
Vir suus interea curis superoccupat egram,
Tumque super fatis pervigil eius erat;
Intuitoque viro, cuius prope fata videbat,
Ingemit affectu, vera Sabina, pio.
305
Compresseque diu tandem, velud agmine facto,
Discursu lacrime liberiore fluunt.
Obriguit dominus lacrimis violentius ortis,
Nescio quid taciti sensit inesse mali.
Currit in amplexus et dulciter oscula care
310
Coniugis irrumpit, et rogat unde dolet.
Cui tamen illa nichil; premit importunus et heret,
Instat et incumbit multiplicatque preces.
Quo plus mesta silet, potuit suspectius esse
Quod dubitat tanta sub gravitate loqui.
315
Querit perque fidem thalamique sacros himeneos
Quis quibus ex causis fluxerit iste dolor:
Si res consilii, tutas descendet in aures;
Si scelus, hoc poterit scire maritus amans.
Lege thori thalamique fide compulsa fateri
320
Que melius poterant utiliusque tegi,
"Est" ait "unde querar de te, Natura creatrix,
Que nichil ad summam perficis usque manum.
Multa licet dederis, minus est quod femina nascor,
Defecitque tuus hac michi parte favor;
325
Is meus est sexus cui simplicitas inimica,
Cui pudor ignotus, cui peregrina fides.
Is meus est sexus qui detestatur honestum,
Qui quicquid scelus est vendicat esse suum.
Si libeat superis, genus evertatur iniquum
330
Femina, vivat homo tum suus orbe suo.
Aura nocens, maris unda tumens irataque pugna
Non necat ad numerum, femina dira, tuum.
Planta vel arbor habet quibus extendatur in evum
Semina; perpetuant continuantque genus.
335
Femina non aliter radicem criminis in se
Sementemque mali materiamque tenet.
Tempora si redeant antique simplicitatis
Argutique cadat spiritus ingenii,
Femina sufficiat artes reparare nocendi
340
Perfidieque novum forsitan addat opus.
Tempore mitescunt posita feritate leones,
Tempore leniri tigris et ursa solent.
Fixa pedem manet ad facinus, numquamque malignam
Mutat naturam femina sola suam.
345
Si qua suum penitus descivit femina sexum,
Plus niveo corvo prodigiosa fuit.
Sed quid nature vitio, vel quid genuinis
Moribus ascribo criminis huius honus,
Quod mala, quod nequam, quod atrox, quod perdita feci
350
Ad sexum refero turpiter ipsa meum?
Non bene causa nitet qua se mea culpa colorat
Seque meum facinus non habet unde tegat.
O coniunx decepte diu, tibi creditur uxor
Que tibi non uxor, sed magis hostis erat!
355
Forsitan obsequiis et blanda sedulitate
Credebas animum promeruisse meum;
A primis evi gradibus tuus unicus ardor,
Vnicus affectus, unica cura fui;
Sed benefacta tuis male respondentia votis
360
Equalis meriti non habuere vices;
Obsequium dampnis, odiis pensamus amorem,
Obprobrio laudem, proditione fidem.
Quere, marite, novum pene genus, exime ferrum,
Viscera funde solo, distrahe menbra rotis;
365
His ego digna malis que iudicio Radamanti
Tartarea patitur noxia turba domo.
Sed quia suspensus dubio sermone teneris,
Accipe quo tendant, quid mea verba velint.
Olim, si meminit, peperi quem sidera regem
370
Spondebantque senis sceptra tenere Nume;
Spondebant (sed flere magis quam dicere fas est)
Proh dolor, auctorem funeris esse tui.
Territus augurio, contra sua viscera matrem
Precipis armari progeniemque premi;
375
Sed natura, minis monituque potentior omni,
Non potuit partes destituisse suas.
Mentior, extinctum credis, temerarie, credis;
Sed puer alterius lactis habebat opem.
Sic igitur, culpamve velis facinusve vocari,
380
Nunc illi puero vivitur ista dies.
Filius ille tuus, cuius rationis acumen
Actus mirari, verba probare soles;
Filius ille tuus de quo quoque livor et hostis,
De quo mentiri Fama vel ipsa timet;
385
Filius ille tuus, quem predicat orbis et omnis
Que sub septeno climate terra iacet;
Filius ille tuus, cui nec natura decorem,
Nec Fortuna super addere possit opes;
Filius ille tuus, cuius Karthago triumphos
390
Nec genus Hannibalis erubuisse potest;
Filius ille tuus, quem regni sede locatum
Cernis honorata sceptra tenere manu.
Verba mathematici, nisi quod tua fata supersunt,
Omnia decreto fine peracta vides;
395
Currentesque suo fataliter ordine stelle
Et tua defixo fata tenore trahent".
Vir stupuit potuitque diu non credere verbis
Eventus quorum prodigiosus erat.
Sollicitus longumque silens, se pectore toto
400
Contulit ad mentis interiora sue.
Provida consulitur ratio vigilatque receptus
Intus apud sese totus et omnis homo.
Singula discutiens gaudendum sensit et ipsam
Perniciem proprii cepit amare mali.
405
Ergo decus generis et honores concipit altos
Contemptorque sue perditionis, ait:
"Cara comes, michi sanctus amor, michi gratia concors,
Parce queri, lacrimas comprime, pone metus;
Non vitio tua facta dedi, pulcrisque marito
410
Fraudibus et pulcra proditione places.
Non sub iudicibus timeas adducta severis;
Tam sincera tuum causa tuetur opus.
Ipsa licet sileas, pro te Natura loquetur,
Sunt oratores iusque piumque tui.
415
Non tibi rethoricos opus induxisse colores,
Ad regimen cause non leve robur habes.
Mater eras, maternus amor pietasque coegit,
Medeamque fugis, emula Penelopes.
Iure timere queam que pignora mortificassent
420
Has etiam promptas in mea fata manus;
Sed redimendus erat dominator et urbis et orbis
Vnius ex facili perditione senis.
Vt vetus arbor ego, cuius de stirpe renascens
Virgula servatur, ipsa recisa perit;
425
Virga suam matrem longum distendit in evum,
Perpetuatque meus filius esse meum.
Mira quidem novitas, letus dolor, utile dampnum,
Que duo fortune cernis inesse mee.
Obsequium prestasse putat Fortuna duobus,
430
Surgat ut e nostro sanguine sceptra regens.
Non decet ingratos divini muneris esse;
Tangit munificos mens hilarata deos.
Non veniunt homini nisi magno magna labore,
Partaque Flegreo sidera Marte Iovi.
435
Vt merear regisque pater dominusque vocari,
Morte mea tanti nomen honoris emo.
Sed moriens ego non moriar, totusque superstes
Totus et in tali prole renatus ero.
Quod de fatali descendit origine rerum
440
Ne dicas fieri fraude vel arte tua;
Fatum me perimit, fatum servavit eundem
Quem servasse putas; omnia lege meant.
Dum patitur Lachesis iamiamque minantia rumpi,
Nostra fatigato pollice fila trahit.
445
Presentem placet affari, propiusque videre
Quem superi rerum constituere caput.
Si semel amplexus iungam semel oscula nato,
Sufficiet vite terminus ille mee.
Letior Elisios veniam gentesque sepultas
450
Et chaos et Stigii pallida regna Iovis".
Ergo Palatinas Tarpei culminis arces
Per circumflexos scandit uterque gradus.
Illic cum patribus residens Patricida verendis,
In commune sue consulit urbis opus
455
Ne pereant leges, ne decidat ordo senatus,
Rome maiestas imperiique decus.
Ingressi splendore domus potuere teneri,
Si minor aut levior causa tulisset iter.
Ad regem graviter summisque laboribus itur,
460
Nam circumstantum densius agmen erat.
Vt plebis rupere globos penetratur ad ipsas
Primatum cathedras imperiique tronum.
Matris ad occursum (nec enim pater agnitus illi)
Assurgit solio rex Patricida suo.
465
Imperii fastu vel maiestate reiecta
Totus maternis subditur officiis:
Subsequitur blandaque manu comportat euntem,
Alloquitur blande, blandius audit eam
Natureque sue non immemor alta potestas
470
Personam serve conditionis agit.
Cui genitrix: "Secede loco matrique benignus
Condescende tue; dicere pauca velim.
Redde parum te, nate, michi, furare labori
Te quandoque gravi, iura senatus agat.
475
Cura tue mentis, moderando debita mundo,
Ex aliqua saltem parte remittat honus;
Roma sibi vigilet, propriis quoque viribus usa,
Interdum discat rege carere suo.
Hoc precor, hoc iubeo; regem precor, impero nato:
480
Ius habet in partus mater amica suos.
Declines igitur turbam turbeque tumultum;
Non bene consilium ducitur in medium,
Alta volunt propria sub maiestate latere,
Nec tuto veniunt ad populare palam".
485
Ergo divertunt ubi longa pace silebat
Deditus archanis consiliisque locus.
Quod sancitur ibi tacitum, sublime, profundum
Auribus eripitur, Fama maligna, tuis.
Res regum tacitique locus privata senatus
490
Audit et eterna nocte sepulta premit.
Sedit uterque parens et filius inter utrumque.
Dicendi primum femina fecit iter:
"Fili, cuius opes, sapientia, forma, potestas
Sunt michi sidereis significata notis,
495
Dum recolo meritumque tuum viteque nitorem
Gaudeo, nate, tibi, gaudeo, nate, michi.
Si qua parte michi posset surrepere fastus,
Nempe futura fui laude superba tua:
Per te Romulidas libertas prisca revisit,
500
Ausa suum terris exseruisse caput.
Olim decretis eterni legibus evi
Debitus in regimen temporis huius eras
Nostraque iustificas priscumque reducis in aurum
Secula, nec ferri nomen habere sinis;
505
Nature prelarga manus te pretulit orbi,
Et dedit in solo munere cuncta semel,
Vtiliusque nichil in postera secla reservans
Prodiga donatrix pene remansit inops.
Iam neque miretur censorem Iustinianum,
510
Iam neque se iactet Roma Catone suo;
Si populus felix Augustos vixit in annos,
Nostra nec inferius tempora numen habent.
Astrorum cognosco fidem Caldeaque cura
Assiriusque labor vim rationis habent.
515
Dictus eras sensu Grecos quoque vincere, vincis;
Marte valere, vales; sceptra tenere, tenes;
Sed, quamvis sublime caput sub sidera condas,
Rex super humanum dispositorque genus,
Vnum deerat adhuc, non nosse tuum genitorem,
520
Ad solide plenas prosperitatis opes.
Sed votis astricta tuis Fortuna laborat
Vt tua sit nulla gloria parte minor.
Iste pater, pater iste tuus; cognosce, revise,
Qui de carne sua contulit esse tibi".
525
Filius exurgit, surgit pater, oscula iungunt
Nec cohibet lacrimas iste vel iste suas.
Implicitis strictisque diu complexibus herent,
Et cognata sacer pectora mulcet amor.
At genitor vultu non exsatiatus amato,
530
Heret et in iuvenem lumina fixa tenet;
Aspiciens igitur tante miracula forme,
Aut stupefactus ad hec aut hilaratus ait:
"Militie specialis honor, rationis et equi
Immotus limes perpetuusque tenor,
535
Nate (sed usurpo nomen fortasse paternum:
Qui sevus pater est desinit esse pater).
Nate (fatebor enim) tua te gestabat in alvo
Mater, eoque mori tempore iussus eras.
Iussus eras, iussi, perfecti roboris annos
540
Maturosque volens anticipare dies.
Pena paratur ei quem non dampnaverat error
Et preiudicium lingua paterna facit.
Ordo sed eternus prefixaque nexio rerum
Humane vanum dissipat artis opus,
545
Servaturque puer placide qui temperet orbem
Romuleaque manu menia facta regat.
Si dure feritatis homo Romana gubernet,
Funditus ex imo vertere cuncta queat;
Ne pereat mundus te simplicitatis amicum
550
Imposuit Latio provida cura Iovis.
Imperii gladium libertatemque nocendi
In placidi mutas et miserantis opus,
Qui mundum placidus, mentem regis imperiosus,
Et regis nomen rectius inde tenes.
555
Quem geris expugnas hominem carnisque maligne
Insistis motus lege tenere vagos.
Te cohibes vivisque senex iuvenilibus annis,
Nec te discincte, sed sapienter agis.
Intra nature voluisti vivere fines,
560
Lora tamen freni liberioris habens;
Nec removes, formave tumens opibusve solutus,
Proposita stabiles a ratione gradus.
Quo ius latius est votique licentia maior,
Articulo vitam sub breviore trahis.
565
Vnde fit ut, celi curis pro parte relictis,
Pronius intendant ad tua vota dei.
Ipse pater superum, quotiens vel magna requiris,
Quamvis accelerans tardior esse timet.
Cum tibi multimodi daret ornamenta decoris
570
Iuppiter in dando movit utrasque manus.
Dulce rubet facies, fecundum robore pectus,
Lingua perita loqui, fortis ad arma manus.
Ne quid in humanis solidum consistere rebus
Dicat et apponat credere stultus homo,
575
Inter successus et gaudia prosperitatum,
Ater et infelix angulus unus erit.
Fili, me perimes; immotaque pensa sororum
Istud ab eterno constituere scelus.
Olim dispositi lex et violentia fati
580
Vtetur manibus in mea fata tuis.
Dextram, non animum prebebis, nate, furori:
Qui tua tela regat spiritus alter erit.
Vi firmamenti divinorumque supernis
Cursibus astrorum cogeris esse nocens.
585
Cogeris esse nocens manifestaque culpa deorum
Est ubi non possis mitior esse patri.
Parcarum seriesque tenax fixumque necesse
Simpliciter nostre crimina cedis habent.
Tu neque, nate, nocens, nec enim rear esse nocentem
590
Qui, quia non potuit non nocuisse, nocet.
Non sine respectu, sine re Patricida vocaris:
Nominis attendas significata tui.
Condono mea, nate, tibi ..." Cum dicere vellet
"Funera", vox linguam nulla secuta suam.
595
Imperfecta foret rupte sententia vocis,
Sed pia supplevit lacrima vocis opus.
Liquitur in lacrimas oculis superinsitus humor
Quasque potest pietas blanda ministrat opes.
Cumque tamen scirent curas et pondera regni
600
Arte Patricide consilioque regi,
In Latii commune bonum peccare timentes,
Colloquii gratas corripuere moras.
Ergo recessuri natum super oscula lassant,
Alternantque vices participantque virum.
605
Ad delibandum complexandumque vicissim
Prebet ad alternos se Patricida sinus;
Distrahitur, discedit ab hac, prensatur ab illo,
Et venit ad dominos publica cura duos.
Cernere risus erat miserosque piosque parentes,
610
Tam male vel sanctus se moderatur amor.
Attendens quantoque probro quantoque pudore
Fata velint vitam commaculare suam,
Altius ingemuit Patricida, suamque relabi
Fortunam sensit comminuique decus.
615
Scit facilem rapidumque vage vertiginis orbem
Et ceci vultus numinis ambiguos,
Quodque nequit certoque gradu fixoque tenore
Quanta velis mundi gloria stare diu.
Merorem post leta timens, post blanda ruinam,
620
Secum sollicito pectore multa movet;
Fortune legesque graves moresque maligni
Ingeminant curas ingeminantque metum.
Sepe suas metitur opes actusque decoros
Colligit in numerum cunctaque gesta probe;
625
Karthago deleta subit regesque subacti,
Et dolet aspiciens quantus et unde cadat.
Longos successus, longos Fortuna favores
Punit et incestat deteriore malo;
Dampnator cari capitis viteque paterne
630
Ex rigida fati lege futurus erat.
Mors patris et meritis et laudibus ingerit umbram;
Multiplici superest unica culpa bono.
Emptum morte velit ut eodem limite posset
Finis principio concolor ire suo.
635
"Si fas sideribus, si fas illudere Parcis,
Fata necemque patris preveniemus" ait
"Roma Patricidam dici, non esse videbit,
Et mendax sensus nominis huius erit.
Nostra quid ethereis mens est cognatior astris,
640
Si dure Lachesis triste necesse ferat?
Frustra particulam divine mentis habemus,
Si nequeat ratio nostra cavere sibi.
Sic elementa Deus, sic ignea sidera fecit,
Vt neque sideribus subditus esset homo;
645
Sed puri datur ingenii solertia maior
Possit ut obiectis obvius ire malis".
Hinc Capitolinas, quibus influit Albula, sedes
Venit et imperii nobile pressit ebur.
Regali iubet edicto sibi sistat ad unum
650
Collectus populus iunctaque turba senum,
Iurisconsulti pretextatique Quirites,
Albani, Fabii patriciumque genus,
Conscriptique patres, quorum moderamine mundus
Stringitur et certis cogitur ire modis.
655
Ergo nobilitas et purpura venerat omnis
Multaque congeste milia plebis erant.
Sic ubi dictator iussique sedere tribuni
Et cum signifero consul uterque suo,
Erigitur de sede throni monstratque silendum
660
Maiestate manus; denique verba facit:
"Sanguis Iuleus, soboles Gradiva, Quirites,
(Hinc olim vires ducitis, inde genus).
Noscite (nec dubios suspensa mente tenebo)
Quid moveat vester quid Patricida velit.
665
Postulat ambiguum, sublato nomine, munus;
Quicquid id est, regi porrige, Roma, tuo.
Suspectam timidamque licet se prebeat anceps
Questio, nil anceps questio fraudis habet.
Per superum, per si qua manet reverentia nostri,
670
Quicquid id est, regi porrige, Roma, tuo.
Non circumspecta neque consulta ratione,
Sed quasi profuse dextera larga dabit.
Denigrat meritum dantis mora, factaque raptim
Munera plus laudis plusque favoris habent.
675
Per superum, per si qua manet reverentia nostri,
Quicquid id est, regi porrige, Roma, tuo.
Porrige, si merui, si mentis ad intima nostre
Nullus vel tenuis repperit error iter,
Sincere si tota michi mea vivitur etas,
680
Si nichil ex mundi colluvione tuli,
Si qui corda solet regum subvertere fastus
Nec Venus enervem precipitemque dedit.
Nulla licet morum sit mentio nullaque vite
Que multos annos illabefacta manet,
685
Saltem blanditie nostre crebrique rogatus
Non poterunt populum non tetigisse pium.
Non ea Romuleam premit inclementia gentem
Supplicis ut surda respuat aure precem.
Rex ego dulce rogo: verbum "rogo" regibus impar,
690
Semper enim misere vox ea sortis erit.
Per superum, per si qua manet reverentia nostri,
Quicquid id est, regi porrige, Roma, tuo.
Crediderim munus magna pro parte coemptum
Cum color et vultus blandaque lingua rogat.
695
Turpe super donis dubitabitur inter amicos
Et mora donandi non leve crimen habet.
Occupet orantem placituri muneris actor,
Officio celeri gratia maior erit.
Profuit et Latio noster labor, et meritorum
700
Non venit ad mores gratia surda bonos.
Promovi leges Latias coluique senatum,
Nec meus in plebem perniciosus honor.
Quis Marius, quis Silla potest, quis dicere Cesar
"Nullus in imperio nullaque lesa meo?"
705
Non meruit Patricida nichil, Karthaginis alte
Victor et Affrarum collabefactor opum!
Mentitos vox nostra sibi non arrogat actus
Cernite: Penorum menia fracta iacent.
Fracta iacent; captosque duces predamque silebo
710
Ne videar laudes concelebrare meas.
Per superum, per si qua manet reverentia nostri,
Quicquid id est, regi porrige, Roma, tuo".
Deiectum vidisse ducem misereque loquentem
Erubuit populus, erubuere patres.
715
Proque bono bona fama viro meritumque perorat
Nec patitur steriles principis esse preces.
Estque rogare ducum species violenta iubendi,
Et quasi nudato supplicat ense potens.
"Detur" ait populus, "detur" sacer ordo tribuni
720
"Detur"; vox cunctis unica "detur" erat.
Dant igitur quodcumque petat discrimine nullo,
Si Latie totas postulet urbis opes.
Non tuus excipitur castus, Lucretia, lectus,
Nec pira sacrifici precipitanda Nume.
725
Vt Patricida preces exauditum videt iri,
Sensit et arbitrio cuncta venire suo,
"Cuius" ait "fuerim spe muneris ambitiosus
Quidve michi dederis, Romula turba, vide.
Nil equidem cupio nostris superaddere rebus,
730
Invenit finem copia nostra suum.
Nec dives Latium, nec habet latissimus orbis
Quo queat in maius crescere noster honor.
Non Phrigios lapides pigmentaque gentis Eoe,
Non quas Pactolus versat et Hermus opes,
735
Non Tirios cultus, nec equos regionis Ibere,
Non ebur aut ebenum discolor, Inde, tuum,
Non Myronis opus, neque vivi marmoris artem,
Sed peto quod duro possit ab hoste dari:
Vt liceat propriamque michi consciscere mortem
740
Et miseram vite precipitare diem.
Est ea votorum species et summa meorum;
His pro muneribus vox mea blanda fuit.
Induperatorem quem tu tibi, Roma, crearas,
Et dederas populi publica iura tui,
745
Nonnisi vel populo vel concedente senatu,
Vult libertatem mortis habere sue.
Mors est, Roma, tuum munus mea; nescia peccas
Defenditque tuum nubilus error opus.
Simplicitas populi, pietas elusa senatus
750
Non poterit nostri sanguinis esse rea.
Sed neque blanditiis me sollicitate, Quirites,
Neve supervacuas multiplicate preces.
Proposito descire suo ceptisque moveri
Nostra nequit ratio, sed sibi fixa manet.
755
Quesivi, nec ego iam non quesisse nociva
Munera nec populus non tribuisse potest.
Dum puram puro licuit sub corpore mentem
Esse, nec ad scelerum perniciosa trahi,
Innocue vite placuit felicior usus;
760
Illo crimen erat tempore velle mori.
Nunc, quia compellor turpi sordescere culpa
Abstrahor et vite simplicitate mee,
Ethereos haustus animam partemque caducam
Corpus ab alterutro dissociare libet.
765
Doctus et extense mentis fameque prioris
Astrologus nobis prodigiosa canit.
Dicit enim sic pensa trium fusosque Sororum
Volvere, sic cursus sidera ferre suos,
Vt perimat Patricida patrem carumque cruorem
770
Fundat et incipiat turpiter esse nocens.
Sive meam vidit fatalem Scorpius horam,
Sive Sagittiferi stella timenda senis,
Aut gravis alterutro Saturnus inheserat astro,
Fuderat aut virus Martia stella suum,
775
In latebras anime gladius penetrabit adactus,
Profluet et vite maxima causa cruor;
Discutiet ferrum carnis mentisque tenorem
Concordesque vices complacitamque fidem.
"Discutiet" dico, nec enim mea mens habitabit
780
Corpoream vitio participante domum.
Nam, velud opposita contraria fronte repugnant,
Sic meus in vitium spiritus arma movet
Et mea mens oriunda polo cognataque stellis
Nature memor est principiique sui;
785
Et quia primorum puros intelligit ortus
Filia splendoris, noctis abhorret opus;
Noctis abhorret opus alteque capax rationis
Spiritus ad carnis fluxa venire timet,
Nec mea sic carni mens ancillatur inique,
790
Nec sic descivit depuduitque semel
Frangat ut incoctum generoso pectus honesto,
Vel rigidos sensus culpa resolvat iners.
Ergo dum sancto mens est in corpore sancta
Nilque super carnis conditione gemit;
795
Secedat luteaque domo carnisque tenebris
Vivificus fomes ethereumque iubar.
In terram terrena caro, mens ignis ad ignem,
Ad speciem redeat portio queque suam.
Corporis invisi cesis excedere claustris
800
Non trepidat meritis mens mea tuta suis;
Carnis ab excessu superos migrabit ad axes
Sideris in numerum restituenda sui.
Iocundum felixque mori. Cur abnegat, aut cur
Roma michi campos invidet Elisios?
805
Composite post carnis honus cognata revisam
Sidera; iam vita liberiore fruens
Rebus prospiciam Latiis urbique timebo
Maiorisque feram sedulitatis opem".
Argumenta movent perplexaque verba Quirites;
810
Non data que dederant arte probare volunt.
"Non decet aut decuit rigidum sanctumque senatum
Argumentosa calliditate loqui.
Entimema sonat, sonat hinc Inductio: Varus
Verba per amfractus fertque refertque vagos;
815
Nescio quid magnum tacite concludere temptat
Et logica sensim me ratione ligat;
Sed tamen argutis non est ea lingua sophistis
Vt valeant cepto me removere meo.
Eloquitur vultumque sui sermonis inaurat
820
Pollio facundi pectoris arma movens:
Suadet, adornat, agit oratoremque figurat,
Alterat arte modos, alterat arte locos.
Non ea depicte venus est aut gratia vocis
Que mea pervertat vota meumque mori.
825
Agrestis tam veste fuit quam voce Camillus,
Gratus apud superos rusticitate sua.
Non pictis nugis rigidi placuere Catones,
Sermo patens illis et sine veste fuit.
Agresti Latio monstravit Grecia blandum,
830
Grecia perplexum, Grecia grande loqui.
O gravis illa dies qua simplex et rude verum
Sorduit et picti plus placuere soni!
Equor inaccessas utinam fecisset Athenas!
Non foret eloquii Roma nitore nocens
835
Quidve quibusve dabit si nostras ipsius ibit
Tam leve despectum Romula turba preces?
Qui suus illorum dominus, Latiique iacentis
Captivas aquilas victor ab hoste tuli;
Eternique probri maculas et crimina tersi
840
Rursus et induitur Roma colore suo.
Si nichil Ausonios exorans purpura tangit
Personeque mee gratia surda perit,
At mecum faciunt legum decreta meisque
Vocibus assensum littera prebet anus.
845
Ex olim meus est orator Iustinianus,
Viventis causam mortua lingua facit
(Non auctore levi neque verbo paupere nitor
Arbiter in toto maximus orbe fuit):
"Dux populi victor munus quod querit habeto".
850
Dux ego, victor ego, munera quero, date!
Si quia muneribus vestri fungatur honoris
Rex ideo vester desinet esse suus,
Pono citus trabeam, vestrum citus exuo regem,
Liber et explicitus ad mea vota meus".