Ad Deum tuum revertere, Sulamitis,
Apostolorum fidelibus crede dictis:
Eia revertere.
Sunt pedes tui pulchri in calceamentis
5
Et verba tua prophetarum in exemplis,
Filia principis.
Quid de iunctura dicam femorum tuorum?
Qua decoraris ob merita filiorum,
Sicut monilibus.
10
Per umbilicum omnes illi describuntur,
Ecclesiarum qui in medio loquuntur
Spiritualia.
Tritici acervus tuus dicitur venter,
Ab uno grano, quod multiplicatur semper,
15
Vallatus liliis.
Collum, et nasus, et oculi sunt doctores
Qui ventrem pascunt, pellunt noctem et fetores,
Gravis scientiae.