Si quis quantus erat Marbodus noscere quaerat,
Postulat hoc quod ego dicere posse nego.
In toto mundo non invenitur eundo,
Vnus compar ei nominis atque rei.
5
Omnes facundos sibi vidimus esse secundos:
Nullus in ingenio par nec in eloquio.
Cessit ei Cicero, cessit Maro iunctus Homero:
Vt dicam breviter, vicit eos pariter.
Per cunctas metas per quas sua se tulit aetas,
10
Nulla sibi placuit res nisi quae decuit.
Curans ut fieret virtutem quod redoleret,
Transtulit huc studium, transtulit ingenium.
Illi sic noto dedit eis, sed sine voto,
Christi iudicium pontificum solium.
15
Hic praesul factus nolens licet, atque coactus,
Effecit melius, quae bene cuncta prius.
Aequa mensura mensurans singula iura,
Lenis erat placidis, et rigidus tumidis.
Iugiter orabat, ieiunabat, vigilabat;
20
Quodque sibi minuit, pauperibus tribuit.
Hic tam laudari dignus, tam dignus amari,
Sorte cadens hominum, transiit ad Dominum.
Omnes personae quae sunt in religione,
Ingemuere nimis planctibus et lacrymis.
25
Nobilitas flevit, nec plebs a fletu quievit:
Tam gemit et plorat, quam bona commemorat.
In cunctis annis nova mors erit ista Britannis,
Quos vivens tenuit, quos aluit, docuit.
Praecipue Rhedoni, propriique morte patroni,
30
Est velut aegra iacens, factaque muta tacens.