Bruno Signiensis expositio 13

Testo base di riferimento: PL 164, 1233-88

Altre sezioni


Quis interrogare qualis

Attinet, cum non sit talis,

Cui Pater est aequalis

Et Spiritus principalis,

5

Deus et homo.

Cuius caput purum aurum,

Lux et splendor animarum;

Comae palmae sunt elatae,

Mire floribus ornatae,

10

Typice sancti.

Oculi non sunt elati,

Sed columbae similati,

Qui super rivos aquarum

Et fluenta Scripturarum

15

Semper morantur.

Eius genae sunt suaves,

Nulli ad videndum graves;

Labia sunt pulchra nimis:

Myrrha distillat ab illis.

20

Quid super addam?

Aureae sunt manus eius,

Eburneus venter eius,

Hic distinctus est sapphiris,

Illae plenae sunt hyacinthis:

25

Omnia novit.

Marmoris sunt eius crura

In stabilitate sua,

Solida nimis et dura,

Nullo modo ruptura:

30

Credite mihi.

Sicut cedrus exaltatus,

Vt Libanus candidatus,

Maiestate cuncta replet,

Omnibus odorem praebet,

35

Deus deorum.

Dulcia sunt eius verba,

Vera semper et aperta;

Igne sunt examinata

Et a Patribus probata,

40

Sicut argentum.

Talis est dilectus meus

Et hic est amicus meus,

Cuius explicare laudes

Quia non valemus omnes,

45

Hic finis erit.