Bernardus Cluniacensis de trinitate

Testo base di riferimento: K. Halvarson, 1963


Trine sed une deus, qui sic es trinus et unus,

Vt neque diuisus sis credendus neque solus,

Vnus es in trino, qui uere trinus in uno,

Tu, sublime decus, trino quod nomine polles,

5

Qui personarum numero, deus, inpare gaudes,

Cui sunt persone discrete, gloria simplex,

Par decus, equus honor, eadem lux, una potestas,

Fons, fons, fons uite, pater, unice, spiritus alme,

Fons simplex, non tres fontes sed tres deus unus,

10

Fons sine fonte uigens, fons a patre, fons ab utroque,

Terge cor, ora, manus, bona quo mediter, loquar, edam,

Da proferre fidem bene, quam michi nosse dedisti.

Corde fides siquidem, confessio redditur ore,

Illaque iusticiam parit, ista subinde salutem.

15

Summe pater uerbi, da uerba fidelia fari.

Non prolatiui uerbi, non tempore nati,

Sed pater es uerbi quo uerbo cuncta creasti,

Corde tuo geniti uerbi pater unius unus

Atque coeterni pariterque coomnipotentis.

20

Qui quod es est semper, non sit qui tu licet ipse,

Principium sine principio, finis sine fine.

Tu pater es, de quo simul et semel omne, quod est, est.

Tu sic in genito sicut genitus manet in te.

Sumis non aliunde, quod es, sed id es, quod es, ex te.

25

Solus cuncta moues neque cuncta mouendo moueris,

Totus ubique deus, sine quo totum nichil extat,

Totus cuncta replens es totus ubique nec usquam.

Cuncta manu claudens non clauderis orbe locali

Incircumscriptus et inenarrabilis auctor,

30

Omnipotentatus infiniti dominator,

Omnipotens ex te, per te, tecum, sed et in te,

Inscrutabilium patrator iudiciorum,

Rex inuisibilis, inmortalis, metuendus,

Incorruptibilis, benedicendus, benedictus,

35

Solus sola salus, solide spes sola salutis,

Ens notus solus genito noto tibi soli.

Fons uiui fontis, lux lucis uitaque uite,

Sis mundans, sis irradians, sis uiuificans me.

Ihesu Christe, dei deus, unius unice patris,

40

Catholicam michi catholice proferre fidem da.

Tu nec adoptiuus neque prouectus neque lectus

Sed uere ueri uerus splendor genitoris,

Sed genitus, sed par, sed es unum cum patre uerbum,

A patre perfecto perfectus et unus ab uno,

45

Natus ab innato, sed solo solus ab ipso.

A patre natus ades non factus siue creatus,

Par parili, non posterior sed nec minor illo,

Patris forma, manus, sapiencia, splendor, imago,

Virtus, lux, uerbum, mens patris et ipsa figura,

50

Vnicus unius, non sic tamen unus ut unum.

Quod pater, hoc ipsum sed non es, qui pater, ipse,

Qui quod es es semper, et ut es, credendus es esse,

A patre discretus persona non deitate,

Nomine non forma, quia proprietate nec arce.

55

Mens patris et patrie uirtus ac splendor usye

Vnus natura discretus es ex genitura.

Nam cum tu genitus patris, ingenitus manet ille.

Vnaque maiestas, uos splendor identitat idem.

Tu deus, ille deus, nec dii duo sed deus estis.

60

Estis quisque deus, neuter minor, equus uterque.

Prorsus uterque manet unum sed et unus uterque.

Vnum simpla deum dat usya, relatio trinum.

Quod pater est, est ad genitum, sed quod deus, ad se.

Proprietas in personis, paritas in usya,

65

In deitate monas, trias est in nomine trino.

Denique sermonis finis nostri fideique est

Esse deum semper, genitum te semper et esse.

Si pater es semper, tu semper natus es ergo.

Quippe relatiua respondent cathegoria

70

Et pater et genitus, sed non sic undique flamen.

Flamen enim patris ac geniti flamen profitemur.

Non genitor, non styrps est flaminis aut pater aut styrps.

Cur hoc? Ne gemini patres genitiue ferantur,

Aut ne bis pater hic, ne bis genitus reputetur,

75

Sed dator et donum conuertitur ut pater et stirps.

Patri filius est, his spiritus est homousion.

Sic patris atque logos et sacri flaminis una

Est essencia, lux, substancia, forma, potestas.

Quisque trium lux est, deus est, est quisque benignus,

80

Sed non tres luces, non tres dii tresue benigni.

Et sic de reliquis per que substancia fertur

Vera fides sentit, sentire docet scola uera.

Non confundit personas, non scindit usiam

Recta fides sed eas discernit, identitat istam.

85

Est alius genitor quam stirps et spiritus almus.

Nec tres sunt mixti, sed quisque trium deus in se est

Plenus, perfectus et totus et unus ubique,

Non per partes diuisus sed in omnibus omnis.

Nec manet ille loco quia non est, crede, localis.

90

Huic locus omnis abest, locus est tamen ipse bonorum.

Sic plenus deus est, cuius sunt omnia plena.

Eius ubique manus, nusquam locus esse probatur.

Est totus sine parte manens in partibus idem,

Inque locis est absque loco totus sed et unus.

95

Incircumscriptus non clauditur omnia claudens,

Replens circumdat, circumdans omnia replet,

Portans transcendit, transcendens omnia portat,

Totus ubique deus, subtus, super, intus et extra,

Sub neque substratus, supra nec in arce leuatus,

100

Intro nec inclusus, extra nec in extera fusus.

Trinus et unus apex, qui condidit omnia solus,

Est pater, est genitus, est eque spiritus almus.

Indiuisibilis tribus his operatio constat.

Quisque trium proprie licet edat propria quedam,

105

Sunt indiuise toti tres hec operantes.

Vox patris intonuit Christo baptismate tincto.

De genito genitor "Meus hic est filius" inquit,

Et genitus solus carnem pro carne recepit;

Spiritus igne probat seruos, dominumque columba.

110

Voce pater claret, styrps corpore, spiritus igne.

Sed pater et natus et sanctus spiritus una

Tres operantur idem, tres uocem, corpus et ignem.

Sic indiuisi sunt indiuisa patrantes.

Vnius atque trium simplex opus exstat et unum,

115

Est unum licet et uarium quod agit deus unus.

Vnum prorsus eis opus est, quibus una uoluntas,

Nec quicquam discors, in re quibus est nec inesse.

Rex diuersa patrans sibi non diuersificatur,

Et uariata creans unus nunquam uariatur.

120

Ingenitus, genitus, flamen sunt tres sed et unum,

Quos non unanimis probat unum sola uoluntas,

Vt latrant hereses, neque solus amor modo nectit,

Sed par, sed simplex, sed idem decus, una potestas,

Sed conpar deitas, eadem substancia prorsus.

125

In tribus his uno qualis manet alter et alter.

Quisque trium solus est quantus et alter uterque,

Immo quisque trium tantus quanti simul et tres.

Sed quid? Nec quantum nec quale nec est ibi moles.

Corpus porro loci, locus hinc est corporis absens.

130

Si queris qualis deus est, audi: bonus unus.

Si quantus: magnus non corpore, fine locoue.

Magnus magna deus bona dat bonus et bona ualde.

Ens bonitate bonus bonitas est ipsemet ipsa.

Est deus id quod habet et habere dei quod et esse.

135

Ius omnis uirtutis habens uirtus manet ipsa.

Mittens promittens missus, pater unicus ignis

Tres deus et dominus sunt non tres dii dominiue.

Tres deus est, fidens dico, quia dico fidelis.

Non ego pertimeo ferulas hic grammaticorum.

140

Malo minus docte bona quam mala dicere culte.

Tres deus est, est tres dominus, tres omnicreator,

Par uni deitas, lux una, uocabula trina,

Qui nec in unius persone simplicitate

Est sed in unius deitatis nomine trino.

145

Que pater irradiat, hec filius, hec amor almus.

Est deus omnipotens, saluator, sanctificator,

Inconuertibilis, inconmutabilis idem.

Sanctificans sanctos a nemine sanctificatur.

Rex est nec regitur, beat et non ipse beatur.

150

Tres persone sunt eiusdem semper usye.

Est innascibilis et stirps et amor deus unus.

Quedam sunt tribus huic communia, propria quedam.

Est genitor quicquid genitus nisi quod pater unus.

Est genitus quicquid genitor preter quia natus.

155

Est flamen quicquid duo sunt preter quia flamen.

Tres sunt, est simplex, tria nomina sed deus unus,

Nec diuersus ut est trinus nec solus ut unus,

Vnius imperii, non nominis unius exstat.

Ergo, quod est, deus est et, ut est, est corde uidendus

160

Credendusque fide, quia nemo, quod est, sonat ore,

Mens habet et prebet, que debet, famina nulla.

Qui deus est, bona cuncta potest, bonus est, bona dans est,

Cui nec obest, nec inest, nec adest tempus sed, ut est, est.

Est huic est, nec erat, nec erit, nec heri, neque cras est.

165

Perpes perpetua mundum ratione gubernat.

Vidit ab eterno deus omnia trinus et unus.

Vidit que fecit simul et semel omnia solus.

Omne quod est factum nec uiuens uiuit in ipso.

Mente gerens mundum pulchrum pulcherrimus ille

170

Archetipum promsit ad summe mentis ydeas,

Mentis ad exemplar tribuit formas elementis.

Arida conectens liquidis ac frigora flammis,

Vt Seuerinus ait numeris elementa ligauit.

Hic deus et dominus re simplex, nomine trinus,

175

Persone trine deus est unus sine fine.

Est pater a nullo non natus siue creatus,

Natus ab hoc seclo natus non uero creatus,

Spiritus almus ab his equaliter ac simul unus

Procedens non est genitus nec et ipse creatus.

180

Est unus genitor geniti, non tres genitores.

Est unus genitus, non tres geniti genitoris.

Est unum flamen, non flamina trina duorum.

His tribus, huic uni nullus gradus esse probatur,

Nil minus aut maius nil posteriusue minusue.

185

Arrius hinc demens male garrit et Arria turba.

Sed tres personas has esse coomnipotentes

Atque coeternas pariterque pares sibi constat.

Sic trias in monadis, monas in triadis racione

Est tota credenda fide profitendaque uoce.

190

Spiritus alme, faue, dum te loquar ut loquar a te.

Da lingue munus qui das in munere lingas.

Vnctio corda docens doceas me recta profari,

Qui facis absque notis doctores ex ydiotis.

Vt tibi digna sonem, michi suppedita rationem.

195

Qui spiras ubi uis, quantum uis, denique cum uis,

Spiritus, aspira spiramine spirituali.

Crederis esse, quod es, flamen patris genitique

Patri uel genito par, procedens ab utroque.

Vnus es amborum communio, nexus amorque.

200

Qui simul ex illis necnon equaliter exis,

His es et equalis et quales hii duo talis.

Quod sunt hoc es idem non nomine sed deitate.

Vnus utrumque ligas unumque manes in utroque.

Nec neutrum iungis nec ades non iunctus utrisque.

205

Menbra deo, capiti summo, tu nos facis unus.

Vnus et huic uni nos unis reddis et unum.

Solus solamen consolamenque piorum

Nomine diuerso non diuersus uocitaris.

Diceris ignis, amor, fons uiuus et unctio uera,

210

Promissum patris et manans septemplice dono

Atque dei digitus, pariter paraclitus idem,

Fomes uirtutum, uirtus et gratia summa,

Cuncta fouens bona ros, uis purificans mala cuncta,

Culpe purgator, uenie dator, intima flamma,

215

Spiritus alme, deus, qui sic grauis hostis es hosti.

O bone, magne, potens, preamande, colende, tremende,

Adsis egrotis medicus medicinaque nobis.

Nos facias in te, sub te, tecum sapientes.

Qui sapiunt sine te plus desipiunt sapiendo.

220

Tu tibi fac nostras animas habitacula pura

Spiritualibus hinc uiciis carnisque fugatis.

Pectora nostra tibi tu, conditor orbis, adure

Igne pio purgans reddensque cremando probata.

Vre cor et renes ac renum fluxa refrenes

225

Vt simus grati tibi, per te castificati.

Nos tuus ille flagrans amor hamet et hamus amoris

Qui trahat, accendat, suspendat ad ethera mentes.

Irradia nostras animas, tu lux animarum,

Adde fidem, cumula nobis spem, confer amorem,

230

Da bona, pelle nefas, fer opem, trahe nos, rege tractos.

Summe paraclite, dulcis amor, pietatis amator,

Da gaudere tuo de consolamine nobis.

Vnice cunctorum purgator flagiciorum,

Illustra mentes et redde superna uidentes,

235

Pectora purifica, da cor, da menbra pudica.

Corda deo mundes quem mundi corde uidebunt.

Purifices hominis oculum nostri interioris.

Inspirando sacros tu, spiritus alme, prophetas

Replesti qui precinerent preconia Christi.

240

Cetus apostolicus confortatus fuit a te

Vt ueherent Christum per mundi climata late.

Insolitum uel inauditum cunctis retro seclis

Munus eis dando fragiles tu fortificasti.

Quando deus celum uerbo fecit, mare, terram,

245

Ipse ferebaris super undas, lux noua rebus.

Fecundas latices animabus uiuificandis,

Aspirando facis homines tu spirituales.

Mundum diuisum per lingas tu coadunas,

Summe magistrorum, cuius docet unctio christos,

250

Ad fidei cultum spirando uocas ydolatras.

Spiritus alme, deus, tibi nos dignare sacrare.

Accendas lumen, tu cordibus affer amorem,

Pellens ardorem Babilonis conplue rorem

Sanes et solidans cordis uel pectoris egra.

255

Des animis pacem, requiem nostris animabus.

Vt mala uitemus, sis dux, iter, anchora, remus.

Patrem noscamus, genitum te dante sciamus.

Amborum flamen, sis egris tu medicamen,

Tu patris et geniti communio, spiritus alme.

260

Nomen habes proprium quod inest commune duobus:

Spiritus est etenim pater et stirps, spiritus eque,

Et sanctus pater est et sanctus filius eque,

Sed proprie proprio tibi nomine conuenienti

Diceris, es, coleris tu sanctus spiritus unus.

265

Tu genitum atque patrem nectis, bone nexus amorque.

Nos tibi, te nobis nectis quoque perpete nexu.

Omnes sunt sine te casse uocesque precesque.

Poscere pro nobis gemitu tu diceris alto.

Poscentes faciens poscis, gemis ipse gementes.

270

Poscere seu gemere faciens poscisque gemisque.

Et gemis et poscis in nobis qui magis in te

Poscentes audis consolarisque gementes.

Summe deus, genitor fili, deus et deus ignis

Qui deus es uere personis in tribus unus,

275

Obsecro te per te, rege me, mea dirige uerba,

Vanis claude, meum sanis os pande loquelis.

Corda fides teneat, modus os, sapiencia pectus.

Lingas infantum qui mox facis esse disertas,

Dic, michi dic, aperi cor et os, et utrumque replebo.

280

Aura dum uescor, dum spiritus hos regit artus,

Des in lege tua meditari nocte dieque.

Ruminet hanc reus hic animal mundum tibi factus

Veraque discernens a falsis diuidat unguem.

Des etiam ueniam, quia te reus audeo fari.

285

Quem nec celsa queunt presumens claudere metro,

Offero, summe deus, tibi carmina qualiacumque.

Tu, non quanta feram sed de quanto, rogo, pensa.

Offero que ualeo, quia non habeo bona magna.

Offero uerba tibi fidei, quam nosse dedisti.

290

Da michi, summe dator, quo sacre credulitatis

Offerat acta manus, cuius uerbum stilus offert.

Namque fides sine re perit ut corpus sine mente.

Ergo fidem fateor metris ob metra petentes.

Iob cum psalterio sua metra tenent in Hebreo,

295

Multaque librorum textus ueterisque nouique

Metra tenent. Quare? Rapiant ut ad astra scolares.

Aut prodesse uolunt aut delectare poete

Aut utrumque et honesta et idonea dicere uite,

Et sicut uates moralis Oratius inquit,

300

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

Ergo ligo metris quod credo, deus bone, de te.

Da recte dicam, recte dicens bene uiuam.

Da quecumque loquar, non ex me sed loquar ex te.

Omnis homo mendax, uerax tu solus es ergo.

305

Multa meus labor hic conpegit, legit et egit

Que deflorauit, que scribit metrificando

De calamis excerpta tuis, patribus uenerandis

Catholicis orthodoxis fideique columpnis.

O genitor geniti, deus ipse dei benedicti,

310

Propter eum, per eum mea uerba, meum rege sensum.

Propter eum, per eum mea uox ad eum stet et ad te.

Fac, bone, fac, uerax, bona me, me dicere uera.

Tu, genitor uerax, ex te uerum genuisti.

Dixisti uerum, quia uerax ipse stetisti

315

Gignens, qui dixit: "Ego sum uerum, uia, uita."

Dixisti: "Fiant" et mox sunt omnia facta.

Facta tuo uerbo sine uerbis omnia constat.

Non labiis dictum dicendo, loquendo loquelam

Teste Dauid sancto semel es, deus, ipse locutus

320

Dixistique loquens semel, unum dum genuisti

Non prolatiuum nunquamque sonabile uerbum.

Tu pater, hic genitus de te solo patre solus

Vnicus est unus, uni tibi semper et unum.

Angelicam sed et humanam, factor bone, uerbo

325

Ad te laudandum facturam constituisti.

Ordinibus trinum ter signat te tribus illa,

Ordine consistens hec uno te notat unum.

Dantur utrimque tui signacula, uiuit imago.

Trinus et unus factura clares in utraque.

330

Trinum ter ternus ordo probat, unus et unum.

Angelicus sed et humanus notat ordo creantem.

Illi re, nos spe retinemus cuncta tenentem.

Ter "sanctus" superi clamant, "dominus" semel idem.

Ter "sanctus" trinum, "dominus" semel indicat unum.

335

Has mulier possedit, id est sapiencia patris,

Dragmas bis quinas, que nos superosque creauit.

In dragma siquidem signatur regis imago.

Celicole signacula sunt, nos regis imago.

Perdita dragma fuit homo perditus. Inde lucernam

340

Accendit carnis latitans in carne sophya.

Sic ouibus reparauit ouem, dragmis quoque dragmam

Vnicus opilio, grex fit sic unius unus.

Vnicus ordo hominum, superum ter ternus habetur.

Rex amborum trinus in his patet, unus in illis.

345

Tres sunt persone, tres harum proprietates,

Nomina trina trium, maiestas unius una.

Et pater et genitus deus est et spiritus almus.

Hic creat, hic redimit, hic luminat omnia solus.

Qui pater est, minime duo sunt, sed quod pater, hoc sunt.

350

Non tres, unum sunt, simplex deus et deus unus.

Ille deus simplex, qui simplicitas manet ipsa,

Est propria simplex et simplice simplicitate.

Partibus ipse caret, caret et dupplo quia simplex.

Non est simplicior sed simplex totus et unus.

355

At nostre mentis non est substancia simplex.

Est tamen et simplex sed non proprie neque prorsus.

Est collata dei [est] nil simplex simplicitati.

Discit quod nescit, dediscit cognita sepe.

Nunc uult, nunc non uult, patitur sic alteritatem.

360

Scit modo, cras nescit, meminit modo, cras sibi Lethes.

Nec uere est simplex cui non est nosse quod esse.

Esse potest non nosse tamen. Methamorfosis ista

Simplicis exortem probat inmutabilitatis.

At non illa potest deitas sic alterutrari.

365

Scire quod esse deo est neque differt illud ab isto,

Nam non esse aliud, non est aliud sibi nosse.

Est utrumque deo simul unum semper idemque.

Istud utrumque tamen quod simpliciter manet unum,

Non est dicendum, sed egestas dicere cogit.

370

Esse ac nosse deo non sunt duo, sed quid? Id ipsum.

Qui sapit ista capit, qui non capit hec bene credat.

Credat ut hec capiat, prelibet lac, petat escam.

Est deus unus et omnipotens pater a patre nullo,

A patre sermo patris, ab eis et flamen eorum.

375

Hic nascendo manet, non transit sermo sonando,

Cui non equalis crescendo sed [non] est oriendo.

Inter gignentem genitumque et flamen eorum

Non intercessit uel punctus temporis ullus.

Nunquam non natus quia nunquam non pater exstat,

380

Nunquam non flamen quia nunquam non pater et styrps,

A quibus est eque procedens et simul unus.

Tempora cuncta preit factor, qui tempus ab euo

Ire iubet stabilisque manens dat cuncta moueri.

Par pariter paribus est uiuere, scire uel esse.

385

Nulla his nature est, operis distancia nulla.

At pater et natus et sanctus spiritus eque

Trinus et unus apex creat omnia totus et omnis.

Quem nisi uox trinum singillatim loqueretur,

Indiuisibilis cum sit trinus licet idem,

390

Nunquam sciretur diuiso nomine trinus,

Semper eum si uox indiuise loqueretur.

Namque et cum loquimur patrem, flamen genitumque,

Non simul hos loquimur, nequeunt cum non simul esse.

Ex Augustino patribusque sacris traho dicta

395

Et quantum ualeo sequor ipsa patrum quoque uerba,

Que metris mando, placeant ut metra petenti,

Et deus ut prosa, sic metris glorificetur,

Glorificatus noscatur, sic notus ametur,

Cuius amor fons leticie finisque dolorum.

400

Rursus idemque petens, quia sit trinus deus unus,

Ex euangelicis uerbis ita pergo probare.

Christus dixit: "Ego genitorque meus sumus unum."

Personas dirimit "sumus", "unum" nectit usyam.

Inde Sabellius est, est Arrius hinc iugulatus.

405

Sic tria sunt unum, sed et unum sic tria uere.

In sanctis deus est mirabilis, amplius in se.

Si tamen audemus de paruis et prope nullis

Coniectare, quod est summum summeque colendum,

Ex dictis etiam gentilibus ista probamus,

410

Vt glacies gemmam, michi spina rosam quasi promat,

Et uelut Egiptus accommodet aurea uasa.

Ergo poeta, duos dum commendaret amicos,

"Hi duo corporibus" ait "ibant mentibus unus."

Sic Dauid Ionathe, sic Tideus et Polinici,

415

Eurialus Niso, Phoceus adhesit Horesti,

Pirithoo Teseus, Coridon est nexus Alexi.

Dimidium mentis animeque sue profitetur

Virgilium Flaccus, quem carnis amabat amore.

Quod si tanta fuit gentilibus huius amoris

420

Vnio, quanta putas deitatis inest deitati?

Da ueniam michi, summe deus, quia tot, quia tanta,

Puluis, presumo, de te, cinis, audeo fari

Et quasi conpono tibi summo tam prope nulla,

Qui scis omnia, scis simplex michi quod sit ocellus.

425

Namque tuas laudes fratrum prece commodo metro.

Te per facturam, factor, pateris, bone, queri

Nec dedignaris, opifex, per opus reserari.

Sed dimittentes uanos sterilesque poetas

Linquamus Zelpham, Rachel oscula percipiamus.

430

Catholicis et canonicis scriptis studeamus

Scire probabiliter, quod sit deus unus et idem.

Quinquies et ter mille hominum credendo fuisse

Vnum cor necnon animam Lucas docet unam.

Quanto magis deus est unus? Quanto magis idem,

435

Cui decus est indiuiduum, par lux, honor unus,

Maiestas eadem, simplex essencia semper?

Tres sunt persone solida fidei ratione,

Sed deus est unus dans credendi bene munus,

Vnus natura, non unus nomine trino.

440

Ergo natura deus exstat et unus et unum.

Vnus non solus quia tres sunt proprietates.

Vnio tres unit, honor unus et unicus illi.

Vtque uoluntatis, sic est tribus unio forme.

Vniit unus amor fidei tot milia gentis,

445

Prorsus ut unanimes sua seque darent tibi, Christe.

Vera fides, feruor, dilectio spiritualis

Traxit, succendit, iunxit populos in id ipsum.

Si tam diuersi, tam multi, tam numerosi

Et tot sunt unum, quanto magis est deus unus?

450

Si multas animas animam socialiter unam,

Si mentes mentem, si plurima corda cor unum

Nexus amoris agit, quid amor uerus deus idem?

Si sic nectit amor, quid agit fons omnis amoris?

Tres igitur qui sunt, sunt unum semper idemque.

455

Vnum non aliud, sed non hic qui manet ille,

Persone numerum quasi dant, substancia nunquam.

Vnum non numerus sed principium numerorum

Fertur arithmeticis. Caret hinc numero deus unus.

Est ueluti numerus pater, unicus almus et ignis.

460

Tres sunt. Quid sunt tres? Numerus tibi deficit inde.

Sic et habet numerum, numero nec clauditur auctor.

Tres quoniam sunt, tres tanquam numerus tibi paret.

Si queris quid tres, non iam numerus reperitur.

Hinc "Magnus dominus noster deus est" ait ille

465

"Et domini magni precelsaque magnaque uirtus.

Et non est numerus" ait "illius" ille "sophie."

Tres uoluens animos uelut incipis enumerare,

Respondere nequis michi postea quid numeraris.

Namque pater pater est, styrps styrps, flamen quoque flamen,

470

Hoc solo numerum dant, mutuo quod referuntur.

Sed quod sunt ad se, numerum nullum paciuntur,

Nam quia quisque trium rex est, est et deus idem,

Et rex atque deus non mutuo, sed manet ad se.

Non reges, non dii tres sunt sed rex, deus unus.

475

Ergo sunt unum persone tres et id ipsum

Et quantum uideor michi Christo dante uidere.

Quod si non plene uolo dicere, quomodocumque

Indiscreta trium discretio cernitur ipsa,

Indiuisibilis diuisio proprietatum,

480

Vnio tanta manet personis in tribus ipsis,

Preter eas ut sit totum simplex et id ipsum.

Sic genitor, sic et genitus, sic spiritus almus

Vnum sunt et sunt simul, et simul omnia condunt,

Condita disponunt, disponendo moderantur.

485

Accipe uel breuiter quod nunc exemplificabo.

Sunt in sole simul radius splendorque calorque.

Non preit ut radius splendorem siue calorem,

Tempore sic genitor neque spiramen neque natum.

Sicut consilium de mente tibi generatur,

490

Sic de corde patris sine tempore matreque natus.

"Eructauit" ait "uerbum" psalmista "meum cor."

Vnicus ex uno "Meus es tu filius" audit.

Vt semper pater est proles ac spiritus almus,

Nil factore prius, nil factum par facienti.

495

Quisque trium deus est, simul omnes sunt deus eque.

Dicta breui repeto, decies repetita placebunt.

Solus quisque trium est tantus quanti simul omnes.

Nil maius tribus his personis quam manet uni.

Trinus non triplex est dicendus deus ergo,

500

Trinum non triplicem bene corde fatemur et ore.

Nam non est quo crescat ei perfectio maior.

Nil addi, nil diminui, nil equiperari

Huic ualet eterne, simple, summe deitati.

Vnus cuncta deus creat atque creata gubernat,

505

Estque quod est semper, quoniam nichil accidit illi.

Illi perpes, idem, par uiuere, scire uel esse est.

Sic pater et proles et sanctus spiritus horum

Personaliter est trinus, socialiter unus.

Vnius eiusdemque simul tres sunt speciei,

510

Nature, forme, deitatis, honoris, usye.

In patre maiestas, species in imagine constat

Vsus et in dono, ceu noster Hylarius inquit,

In patre lux generans, in prole salus generata,

In dono lucis conexio siue salutis.

515

Hec lux, ista salus, hic nexus et eius et huius,

Hii tres, hoc simplex deitate latet, patet actis.

De fabrica faber aspicitur, de plasmate plastes,

De facto figulus, generator de genitura.

Trinus et unus apex, genitor, proles, amor almus,

520

In fabrica mundi patet omnipotens fabricator.

Quanta sit illa uides, quis ei decor utilitasque.

Magna patet, speciosa nitet, prodest bona ualde.

Hec tria sunt, tribus his trinus patet auctor et unus.

Machina magna patrem, genitum decor, usus amorem

525

Indiuisibilem fabricatorem profitetur,

Vnum condentem, bene condita cuncta regentem.

Hic faber est fabrice, mundi deus omnicreator.

Filius inde fabri dominus dictus fuit olim,

Dum spretus sperni docuit reicique reiectus,

530

Et uere est genitus fabri hanc fabricam fabricantis

Atque operantis aqua lauacri seu flaminis igni.

Est igitur trinus clarens tribus his speciatim.

Hic inuisibilis per uisa creata uidetur.

Hunc tremit, edit, amat cunctarum machina rerum,

535

Scilicet ether, humus, mare, sol seu fulgida luna.

Hunc laudat generosus homo, diuina propago,

Forma creantis et altithroni quem lustrat imago.

Est in mente hominis expressa creantis imago

Atque deum trinum signans affectio trina.

540

Hic animam mentem cogit metrum uocitari:

Commodior metris monosillaba dictio sepe est.

Mens intellectus, mens mentio, mensque uoluntas

Est, nec tres mentes sed mens in eis tribus una.

Sic deus est genitor, deus unicus et deus ignis,

545

Nec tres sed tribus his in personis deus unus.

Immo trina nec ipsa triplex unam uel eandem

Semper habet parilem persona dei deitatem.

Persone trine deus exstat et unus et unum.

Sed Dauid et Paulum nobis exemplificemus.

550

Per Dauid et Paulum uel plures dicta probemus.

De genitore Dauid: "Benedicat nos deus" inquit

Subiunxitque "deus noster" Christum manifestans,

Qui nostrum sumens se nobis, nos sibi iunxit,

Fitque deus noster retinens sua nostraque sumens,

555

Factor pro factis de facta uirgine factus.

Tercio dat flamen "Benedicat nos deus" addens.

Ter dicendo "deus" trinum notat, innuit unum

"Et metuant illum", non "illos" adiciendo.

"Sunt ex quo, per quem set et in quo cuncta creata",

560

Paulus dat trinum, simplum subdens "honor ipsi".

Nec triadem monadis Moises, ut sic loquar, istam

Nec monadem triadis tacuit sed dixit aperte.

Nam genesim scribens: "In principio deus" inquit

Vt stat in Hebreo "celum terramque creauit.

565

Spiritus inde dei portabatur super undas."

Principium genitus, deus hic pater, a bene doctis

Spiritus ipse dei tipicatur spiritus almus.

Ista satis clare premittens clarius infert.

"Dixit" ait "deus omnipotens: Hominem faciamus

570

Ad formam nostram nostreque ad imaginis instar."

Non uelud unus ait "faciam" sed tres "faciamus".

Vna sequenter ymago dei dicta est neque plures.

Signat "imago" deum simplum, trinum "faciamus".

In "faciamus" tres, in "imago" noscitur unus.

575

Quid plus? Scriptorum per corpus et omne sacrorum

Nunc cum prole patrem, nunc et spiramen eorum

Et Dauid et Moyses reserant aliique prophete.

Pauca tamen Moysi, quia mentio suggerit, addam.

"A domino dominus" inquit "pluit", a patre natus,

580

"In Gomorritas sulfur sed et in Sodomitas."

Hoc etiam quod lex iubet in libamine poni,

Hec tria, bis tinctum coccum, cedrum uel ysopum,

Ad patrem et genitum flamenque refert scola patrum.

Per cedrum genitor, per ysopum filius eius,

585

Per coccum accipitur bis tinctum spiritus almus.

Sed lingue deerunt exemplis, non ea linguis,

Dicere si uolumus hinc partem, ne loquar omne.

Dicam pauca tamen que mentio suggerit addens.

"Celi firmantur uerbo domini" Dauid inquit

590

"Quod uirtute uigent, dat spiritus oris et eius."

Hic pater est dominus, stirps uerbum, spiritus idem.

Sed testamenti modo pauca noui perarabo,

Que breuiter tangam. Gaudent breuitate poete.

"Stat uerbum gemini uel trini testis in ore."

595

Hec dicit dominus: tres testes, nomina trina.

Dicta nota, lector, et cum solummodo Christi

Exprimitur persona, duas intellige iunctas,

Vt puta teste Luca quosdam docuit Petrus olim

Et lauacro perfudit eos in nomine Christi,

600

Sed non est lauacrum nisi stans in nomine trino.

Ambrosii uerbis hec questio soluitur apte.

"Christus" ait "Grece sonat, unctus et ipse Latine.

Porro per hunc unctum patet ungentum, patet unctor.

Spiritus unguentum est, pater ungens, filius unctus,

605

Et sic conprehensi sunt tres in nomine Christi."

Sensibus eloquiisque patrum de nomine trino

Alta loqui repeto. Sit ab ipso cursus ad ipsum.

Quid deus est, sine quo nichil est, ex quo simul omne?

Absque deo nichil est ut nec sine se deus ipse.

610

Ipse sibi solus est solus et omnibus ipse,

Qui bonus, immo bonum fertur, bona uult bona datque,

Cui sunt, ex quo sunt, per quem sunt omnia que sunt.

Vni collatum cui nil est, omne creatum

Cui quod et est non est nec ad esse dei ualet esse,

615

Non ad scire dei scit, non ad uiuere uiuit.

Inconprehensibilis inconmutabilitatis

Trinus et unus apex, deus omnibus omnis et unus

Verum sincerum simplexque merum tenet esse.

Alteritas, locus, interitus non alterat ipsum,

620

Quem formam non formatam sapiens ait ille,

Mensuram sine mensura, sine pondere pondus,

Mentis ad exemplar qui dat formas elementis,

Qui numeris elementa ligat, te teste Boeci,

Arida quo liquidis nectantur, frigora flammis.

625

Est simplex simpla mundum ratione gubernans

Indiuisibilis, inuisibilis deus unus.

Huic uni non est unum quod dicitur unum.

Est unum non unitum sed idem, sed id ipsum.

Exsuperat sensus omnes deus unus et unum.

630

Effectus sed et affectus nostros fugit omnes.

Omnes omnino mentes preit, aspicit, audit.

Est sibi scire suum, suus est amor et sua uirtus.

Scis et amas? Scit, amat deus, ipsa sciencia amorque.

Ipse scit ut uerum, lauat ut fons, luminat ut lux.

635

Est et amans ut amor, trahit ut uis, equat ut equum.

Est deus ipse quod est et id est huic scire quod esse.

Nil magis eterno concors, quam scilicet "est", est.

Si loqueris magnum, si iustum, si sapientem,

Hec et cuncta dei breuis hic dat sermo: quod est, est.

640

Hoc est esse deo quod cuncta hec esse profecto.

Talia mille loquens non ipse recedis ab ipso.

Omnia de nichilo solus simul et semel egit.

Omnia non de se sed per se fecit et in se.

Omnicreans opifex uerbo deus est operatus.

645

Omnibus efficiens causa est non materialis.

Fallitur et fallit Plato stultaque philosophia.

Non eguit fabrica non materiaque fabroque

Qui fabricam mundi fabricat uerbo sine uerbis.

Dixit et edita mox mandauit, et acta fuerunt.

650

Archetipum mundum fabricat Plato, cernit ydeas,

Falso coeternat ylen formamque deumque.

Esse coeternum nos factori nichil illi

Credimus et scimus, credendo sciendo profamur.

Vnum principium nos, philosophi tria dicunt.

655

Principium neque principio clausum neque fine

Dicitur estque deus. Hinc alpha notatur et est ω.

A nullo cepit de quo cepit simul omne.

Formarum qui forma uigens informia formans

Est formatarum formator formaque rerum.

660

Vt dat sana fides, sunt omnia facta per ipsum.

Omne quod est factum seu uiuens seu sine uita

Teste Iohanne, tuba celesti, uiuit in ipso.

Muta loquuntur ei, stant obruta, mortua uiuunt

Factaque factorem cognoscunt omnia solum.

665

Terrigene, superi, sol, luna, solum, mare, celi

"Ipse creauit nos, non ipsi nos" ita clamant.

Totus ubique deus simplex manet et manet unus.

Non ullis constat ut corpus partibus ille.

Non ullis distat ceu mens affectibus ille.

670

Non formis substat, cum formas formet, et ille.

Non est formatus deus, est sibi forma suisque.

Non est affectus deus, est affectio summa.

Non est conpositus qui simplicitas manet ipsa.

Simpliciter simplex deus est fons simplicitatis.

675

Queris quid simplex tocies loquor id quod et unum:

Tam simplex deus est quam scilicet est deus unus.

Si dici queat est unissimus unicus unus.

Dicitur unus sol, quia non sit scilicet alter,

Vnaque luna simul, quod non sit et altera luna.

680

Multo magis deus est unus sibi scilicet uni.

Est idem semper unoque modo deus unus.

Non ita sol unus, non sic est unica luna.

Clamat uterque tacens, unus sibi quod neuter sit.

Motibus ille quidem, defectibus hoc probat ista.

685

Sed deus est unus sibi scilicet unus et in se.

Nil habet hic in se nisi se, sibi lux, sibi forma,

Non huic alteritas, tempus non alterat ipsum.

Inde Boecius hec: "Hoc simplex, hoc" ait "unum est,

Est in quo nullus numerusue gradusue locusue."

690

Hoc est ergo quod est, non est aliud sibi quicquam.

Est deus esse suo, quod adest et abest sibi non est.

Huic nec heri neque cras nec erat nec erit sed ut est, est.

Cui presens est preteritum tibi siue futurum.

"Est" substantiuum uerbum uerbis reliquis est

695

Dignius insinuans tres personas, decus unum.

Vnius partis designat littera trina

Vnius forme tria propria conuenienter.

Hinc Augustinus, Hilarius ac Seuerinus

Et reliqui bene tractantes de nomine trino

700

Hoc uerbum repetunt quibus "est" ad tanta frequens est.

Est pars summa, comes summum tractantibus esse.

Sic substantiuo uerbo substancia summa

Dignius asseritur, nam se Moysi manifestans

Hocque suum nomen "Ego sum qui sum" deus inquit.

705

Sic Augustinus tractat quia pax tribus una,

† Graminis † pars pacem trini notat unius unam.

Est mera simplicitas deus, est essencia simplex.

Nil duplicis, nil multiplicis, nil triplicis illi est.

Forma sibi constans nulli formata probatur.

710

Subdita forma deo, forme nulli deus ipse est.

Ergo quod est, deus est et cuncta potest, uidet, audit,

Sed non uisus ei, non aures nullaque menbra.

Est oculus totus quoniam totum uidet unus.

Sic reliquos artus tipice, nullum gerit in re.

715

Spiritus est cui corpora sunt nec habentia corpus.

Spiritus est faciens et spiritualia cuncta,

Inconuertibilis, inconmutabilis, unus.

Idque quod est solum est; non est aliud quid in illo,

Nam neque subiectum fieri ualet, est quia forma,

720

Est simplex, est simplicitas, est in tribus unum.

Si quicquam confers huic uni, non erit unum.

Vnus et eternus deus est in se, sibi, de se,

Purus, perfectus factor tamen est neque factus,

Non perfectus ob hoc quod sit ualde bene factus

725

Sed perfectus ob hoc bona quod facit omnia ualde.

Inproprie loquimur perfectum, sed tamen ipse

Patrem perfectum Christus dominus profitetur.

"Sitis perfecti perfectus ut est pater" inquit.

In tribus est unus deus, est et trinus in uno.

730

Tres sunt nec tria sunt persone non deitates.

Non timeo ferulas. Sunt, audeo dicere, tres rex.

Non sunt tres reges, non tres dii sed deus unus.

Quis neget in trino numerum? Quis ponat in uno?

Tres numerare paras. Numero numerus caret iste.

735

Si tres dicendo numeras, dic quid numerasti,

Naturas: una est; maiestates: manet una;

Formas: una manet; deitates: una uel ipsa.

Non hec, sed numero personas, forsitan inquis.

An numeras, inquam, personas que minime sint?

740

Illa manens eadem deitas, illa una potestas

Illaque maiestas et simplex unaque forma.

Si pius es, si catholicus minime dabis istud,

Nam personarum profitemur proprietates.

Non aliud quam personas profitemur et ipsas,

745

Non aliud quam naturam deitatis eamdem,

Vnum splendorem, formam parilem, decus unum.

Si potes, ergo proba numerum numerareque surge

Aut sine forma personas quas credimus ipsam,

Aut sine personis formam quam credimus ipsas.

750

Dicere tres ergo minime preiudicat uni.

Dicere sic unum non est confusio trini.

Nos genitorem, nos genitum, nos flamen eorum

Non tres esse deos sed prorsus credimus unum.

Sic unum quod idem, nec queras quomodo, crede.

755

Tres sunt persone, substancia scilicet una,

Sed nec eas ab ea debes pensare seorsum.

Quodlibet a neutro mens diuidat, utraque iungat,

De se conuersum dicuntur catholice que.

Ille persone tres sunt essencia simplex,

760

Esse illud simplex tres persone sine menda.

Quid numeros abaci, quid queris arithmeticorum?

Maro quidem dixit: "Numero deus inpare gaudet",

Sed psalmus dixit: "Sapiencia non numeratur",

Et tres unica sunt, non sunt sapiencia trina.

765

Non quia ter dicis sol, sol, sol, tres tibi soles,

Nec quia ter dicis deus, existunt tibi dii tres.

Tres ita sunt unum, sed id unum non minus est tres.

Hoc unum est solum simplex et idem uel id ipsum.

Iam plures monades et plura tibi loquar una.

770

Quod monadem, triadem partes Grecas ita pono,

Ex patribus teneo, cogunt et metra teneri.

Multas, ut dixi, monades loquar unaque multa,

Vnius huius ab his sit ut excellencia clarens.

Est unum siquidem collectiuum uocitandum,

775

Vt cum de saxis fit pluribus unus aceruus;

Est conpactiuum, cum conpactum numerosis

Corpus de menbris totum de partibus exit;

Est coniunctiuum, duo sunt caro cum simul una;

Est et natiuum, cum iunctis carne animaque

780

Nascitur unus homo non dupplex dupplice forma;

Est possessiuum, cum mens se possidet ipsam,

Est sibi duppla prius, fieri sibi nititur una;

Est consensiuum, cum plurima corda cor unum

Et multas animas celestis amor facit unam;

785

Est et uotiuum, cum uotis omnibus herens

Vni iustus homo domino fit spiritus unus;

Est dignatiuum, cum dignans sumere corpus

Persona geminas formas deus unit in una.

Hec sed cuncta quid [sunt] ad cunctis prestancius unum,

790

Vnum prorsus ubi par consubstancia reddit?

Si tamen assimiles huic uni quodlibet horum,

Qualicumque modo datur unum si sibi confers,

Nullo nam nullum par huic uni manet unum.

Inter cuncta igitur, que recte dicimus unum,

795

Illud primatum tenet, illud preminet unum,

Quo tres personas deitatem dicimus unam.

Inde sequente loco mox illud prestat et unum,

Quo tribus in Christo formis persona fit una.

In Christo siquidem uerbum, caro, spiritus unam

800

Personam statuunt non confusis tribus ipsis.

Ex tribus, in tribus his est personaliter unus.

Vnio celestis tres formas unit in uno.

Hoc unum Christi magis illi congruit uni,

Quod deus inque deo est, quo scitur trinus et unus.

805

Tres ibi persone sunt simplex unaque forma.

Tres hic sunt forme persona fideliter una.

Christi sic unum gemino bene congruit uni

Summo quo pater est stirps et flamen deus unus,

Immo quo datur unus homo, mens et caro iuncta.

810

Vnum Christi sic uni medium fit utrique,

Signat et hunc mediatorem nostrique deique.

Sed iam scrutari sacra tanta supersedeamus.

Scrutari hec ausus, lux credere nosseque uita.

Queramus tamen et uotis et rebus et ore,

815

Queramus dominum. Se uult plus quam sua queri.

Querentem queri, ue, qui nec querere querunt,

Pabula mortis erunt, quia uitam nec pecierunt.

Felix est et erit qui praua fugit, bona querit.

"Querentum dominum cor letetur" Dauid inquit.

820

Si felix querens, quid et adquirens bona uera

Cesset scrutari, non cesset homo uenerari

Quod nequit os fari, lux cernere, mens meditari.

Parce, dator uite, si scripsi praua, remitte,

Si bona, tu donans ea sis tua dona coronans.

825

Da, michi da ueniam ne, queso, reus tibi fiam,

Quo tibi sincere uoluique uoloque placere.

Nunc hominem nostrum Christum Ihesum Nazarenum,

Immo deum nostrum cano, <da>, deus, os sale plenum.

Vnius trinique dei posui sacra quedam.

830

Nunc incarnati uerbi sacra latius edam.

Non ego desisto super illo seu super isto

Scribens sectari patres qui nomine clari.

Semper ab his sensum persepeque uerba trahens sum.

Omnibus ergo modis super omnia corde tenendum,

835

Misterium fidei tibi noris uoce fatendum.

Noris id expresse prodesse uel esse necesse,

Catholice fidei quo primicias merearis,

Estque necessarium, sit ut incarnatio Christi

Corde retenta, fide tibi credita, reddita uoce.

840

Pectore conserues, linga fatearis oportet

Quod dominus noster Ihesus Christus patre natus

Est et natus homo deus idem uirgine matre,

Dextra dei deus ipse deo par est deitate,

Par deitate patri, minor <est> patre corpore sumpto.

845

Ex anima rationali sic carneque nostra

Verus homo uerus deus est perfectus utrimque.

Qui quamuis sit homo, quamuis deus, usus utrumque,

Non tamen inde duo Christi sed creditur unus.

Sic unus Christus deus est homo, sic caro uerbum.

850

Est unus uersa non in carnem deitate

Nec gemina mixta neque confusa sibi forma

Carne sed in sublime dei sumpta manet unus.

Vnio persone non et confusio forme

Vnum credendum docet, unum rite fatendum.

855

Hinc deus, inde caro, maior, minor, unus utrumque,

Ex geminis set et in geminis formis mediator,

Vnus et unicus est unitus non tamen unum.

Vnitur carni deus atque deo caro sumpta

Estque creata creans natura, redempta redemptrix.

860

Fit caro carne carens uerbi caro uel caro uerbum.

Hec caro sancta caro, quoniam caro sanctificantis

Sanguinis hec et carnis opus tersit neque gessit.

Christus peccatum non fecit sed tulit actum.

Non linquens quod erat, quod non fuerat tulit esse.

865

Pro nobis natus tulit esse tuus, pia uirgo.

Ergo deo sumptus sic est homo glorificatus.

Non iunctus carni deus inde minorificatus

Ex geminis formis a conceptu manet ipso.

In geminis ex tunc mansit, manet atque manebit

870

Semper apud patrem sine tempore natus ei par.

Temporis est factor nobis in tempore factus.

Christus habet sine matre patrem, matrem sine patre.

In signis illum probat, hanc in carne recepta.

Nature tamen est huic dupplicis unio tanta,

875

Vt recte dicas: "Deus est moriens homo regnans",

Catholice clames: "Homo rex deus est crucifixus."

Personaliter est et homo deus et caro uerbum.

Natura gemina Christi persona fit una,

Altera quippe dei est natura sed altera carnis.

880

Nature gemine Christus persona fit una.

Emmanuel noster, noster fraterque deusque

Ex anima constat necnon ex carne deoque.

His tribus hic unus consistit nec tamen unum.

Est idem nec idem gemina simplex in usya.

885

Vt rationalis anima et caro dicitur estque,

Vnus homo deus est et homo sic Christus et unus.

Non anime cum carne sua manet unio tanta,

Cum sibi sumpto homine est deitatis, credite, quanta.

Non animam carnem, non carnem animam profiteris.

890

Mens caro fit, caro mens conuersum non bene dicis.

Sed deus exstat homo, uel homo deus est, bene dicis.

Illud conuerti nequit, hoc conuertitur apte.

Dicis enim recte: uerbum caro fit, caro uerbum.

Alterutrum super alterutro scola predicat una.

895

Vna columba date fidei pennis uolat alte.

Felix que meruit portare deum, dare uitam,

Omnia gestantem gestare, fouere fouentem,

Virgo hunc concepit, tulit, edidit absque dolore.

Post partum uirgo permansit et inuiolata.

900

Hec est mons Mirre, collis Libani, rosa Iacob,

Ortus conclusus, fons signatus, bona terra

Clausaque porta ducis, rubus ardens sed nichil ustus,

Stella maris, Moysi fiscella, thronus Salomonis

Archaque federis eterni dans manna supernum,

905

Missa columba Noe cisternaque Bethleemita,

Mons de quo lapis absque manu sectus fuit ille,

Viua Dauid turris sita contra castra Damasci,

Hec est hec populi propugnatrix Nazareni,

Hec est manna bonis, spes lapsis omnis et una.

910

Istius in manibus sunt diuicie miserendi,

Sunt et opes uite, sunt thesauri pietatis.

Ihesu thesauros et inexhaustos et opimos

Diuidit ipsa reis et eis largissima fundit.

Non perit eternum, qui deuotus manet ipsi.

915

Cuncta per hanc unam gaudent, flet sola gehenna.

Hec est uirgo parens, cui flos ex germine creuit,

Creuit et integritas, pudor ex partu fuit auctus.

Virginitas matri, proli deitas sua mansit,

Mansit quin immo decus huic, creuit pudor illi.

920

Non habet hec similem primam, non sola sequentem.

Virginis et matris geminos titulos habet una.

Hec pax Ierusalem manet, Israhel aurea gemma,

Virga uirens Aaron, Nazareth flos uirgaque Iesse,

Sponsa, parens, ancilla, soror, nutrix et amica,

925

Lux Syon, aula Dauid, rosa, palma, cipressus, oliua,

Cedrus, ysopus, mons, collis, sol, stella, columba.

Vna modo miro faciens diuersa tot unum,

Mente prius, post uentre deum tulit hec benedicta,

Inmaculata dei re, nostra parens pietate,

930

Visceribus que sola piis circumfouet omnes

Et reputat natos sibi nati fonte renatos.

Concepit Christum sine semine, sorde, dolore

Concepitque fide. De quo? De flamine sancto.

Quippe superuenit sic spiritus almus in illam,

935

Intus et exterius ut totam redderet aptam,

Ex qua susciperet mundo precium, sibi corpus,

Inferno luctum, celo iubilum mediator.

Fecundauit eam uis flaminis omnipotentis.

Nec fuit huic flamen sanctum pro semine prolis

940

Sed magis est usus ui seu uirtute creantis.

Ista fides est uera fides, hic sermo fidelis.

Concipit e celis uerbum uerbis Gabrielis.

Inpregnata deo parit hunc non parturiendo.

Tota fide flagrans et amoris amore superni

945

Concipit atque parit quem dat flamenque fidesque.

Absque dolore parit quem concipit absque dolore.

Virgo puerperio non flet sed stat, sed adorat,

Sed pannis uoluit, sed lactat, sed uehit ulnis.

Styrps uthero clauso, Gregorius hoc ait, exit,

950

Vt foribus clausis ad discipulos fuit intrans.

Quomodo sol specular utherum deus intrat et exit.

Nec Phebus specular uiolat nec stirps sacra matrem.

Fecundam reddit, facit hinc puer integriorem.

Integra non frangit qui fracta redintegrat auctor.

955

Vt radium sidus, sic profert innuba prolem,

Nec radio sidus, nec rumpitur innuba prole.

Integra cristallus rorans sub sole dat ignem,

Flamine lota parens dat iuncta deo quoque prolem.

Virgo lapis, flamen aqua, sol deus, est puer ignis:

960

Multa breui capies ad singula singula reddens.

Rex puer ancille fit et hec uirgo, deus ille.

Sic opifex fit opus, uerbum caro, cedrus ysopus.

Vt sine matre patrem, sine patre refert ita matrem.

Virgo parit puerum, noua res, res maxima rerum,

965

Virgo parens lue tota carens tenet omnipotentem.

Gignit eum sed terra deum, sed nata parentem.

Ista capud colubri pede triuit uirgo salubri.

Hanc non decepit qui pectore uentreque repit,

Hec uallis montem dat, stella iubar, petra fontem.

970

Hec patris est mater, per eam deus est michi frater.

De patre qui genitus, factus de matre probatur,

Ipse sed est idem genitus factusque nec alter.

Non iunctis mixtus, non est geminis geminatus

Formis formator forme formatus et ipse.

975

Est deus est et homo perfectus in hoc et in illo.

Alterutro constans aliud non alter habetur.

Non unum nec idem sed constat et unus et idem.

Fit factor templi templum factoris et ipse.

Auctor et est operis, opus est auctoris et ipse.

980

Est figulus uasis qui uas figuli simul ipse.

Non est purus homo conceptus et editus ipse,

Nec post per meritum nactus fuit ut deus esset,

Sed ueniente sacro flatu Gabriele loquente

Mox in uentre fuit uerbum caro, mox deus intus

985

Inconmutata propria deitate manente.

Mox inpassibilis ibi sumpsit quo pateretur

Eternus tempus, mortem quo uita subiret.

Et uere miro, mire sic ordine uero

Nata sui nati fit uirgo parensque parentis.

990

Vna fit ex formis Christi persona duobus

Sed neque mutatis neque confusis neque mixtis.

Ex utraque manens fit et ipse manens in utraque.

Qui uoluit mortem pro nostra ferre salute

Propter nos homines passus deus est homo mortem,

995

Mortem uero crucis, que turpior extitit omni,

Qua moritur uiuens, uiuit moriens homo longum.

Turpis erat decor, est decorans regum quoque frontes.

Vnica crux omnes decorat, quin immo decorat.

Simplice morte sua duplicem nostram tulit auctor,

1000

Quod bene significat dupla nox, lux una sepulcri,

Quippe duas noctes unumque diem requieuit.

Nox dupla nostra duplex in menteque carneque mors est.

Vna dies Christi mors est in corpore solo.

Mors ita simpla duplam, sacra sontem, lucida tetram

1005

Abstulit et geminam tulit uno lumine noctem.

Ipsi personam quasi fantem nunc tibi ponam.

Metra carens zelo mea maiorumque reuelo.

Non mea sunt tantum sed patrum metrificantum.

In cruce pendentem tibi nunc induco loquentem.

1010

Accipe dicentem, dicenti porrige mentem.

Qui mundum uicit cruce, de cruce sic tibi dicit:

"Vt uiuas morior, non est dilectio maior.

Qualia, quis, quare pro te patiar, meditare.

Tristia rex ylaris moriens bibo ne moriaris.

1015

Cur non conpateris? Crucior cruce ne crucieris.

Hac cruce saluus eris, si ferre crucem modo queris.

Sum ligno fixus, sis uoto concrucifixus.

Sis tibi te subigens, tibi res, his te crucifigens.

Sperne malam uitam. Peccasti, surge, remittam.

1020

Noli morte premi. Meus es, te morte redemi.

Te redimens emi precii datione supremi.

Crux probat et claui quia te deamatus amaui.

Crux, claui, spina michi pena, tibi medicina.

Stipite suspendi pro te uolui, cruce tendi.

1025

Sum tibi uiuendi, tu causa michi moriendi.

Crux mea uita tibi, tibi crux dat in ethere scribi.

In cruce suspendor ego, patris in ethere splendor.

Crux mea dux uite, post me, mea turba, uenite.

Sum crucifixus ita pro te, mea mors tua uita.

1030

Pena michi crux est, tibi spes, michi nex, tibi lux est.

Dat uite fructum crux, que dedit antea luctum.

Quid me miraris? Morior, ne tu moriaris.

Penis expono me pro te, me tibi dono.

Ne sis ingrate mentis, michi da tua, da te.

1035

Me tribuo penis. Quid retribuas, mediteris.

Pro cruce redde crucem, fugito noctem, pete lucem.

Crux tibi me, michi te dat notum, preuia uite.

Crux, qua me nosti, michi mors, tibi lux, metus hosti.

Pax cruce uera datur. Cruce crux, mors morte fugatur.

1040

Pax fit, uita redit, dracho flet, cruce pena recedit,

Ira perit, dracho uincla gerit, celos homo querit.

Tolle crucem, me cerne ducem, lux sum, dabo lucem.

Est lignum uetitum ligno crucis amodo tritum.

Sic lignum ligno confringitur ordine digno.

1045

Morte mea uiuit qui necdum natus obiuit.

Viues morte mea uite referendo trophea.

Sum deus inmensus, quantum nequit edere sensus.

Nudus et extensus tibi sum deus in cruce pensus.

Rex Iudeorum soluit uetus in cruce lorum

1050

Humanumque genus redimit Ihesus Nazarenus.

Respice pendentem flectens cum corpore mentem.

Suspice serpentem morsis serpente medentem.

De uite ligno sathane mors, uita benigno.

De ligno uite uitam gustare uenite.

1055

Quare non fletis, qui me pendere uidetis?

Non ego penderem, nisi uos periisse dolerem.

Tormentum gratis fero, ne tormenta feratis,

Et bibo dura satis, ne uos plus dura bibatis.

Vita fero funus, pro cunctis immolor unus.

1060

Est non audita re mortua mors, ubi uita."

Hec ita. Cetera iam planis tibi uersibus edam,

Danda Leonino quamuis restent pede quedam.

Ne stupeas, lector, quia sepe Leonica sector.

Gratis grata sonis admisceo metra Leonis.

1065

Nunc uersus planos aro scilicet Ouidianos,

Nam querunt illos quidam, quidam magis istos.

Est aliud, quare metra parco Leonis arare:

Versus eneruat qui uerba Leonica seruat,

Nec succinctus erit qui dicta Leonica querit.

1070

Ergo conmixtos nunc illos, nunc sequor istos.

Noster pro nobis passus dominusque deusque

In cruce mortuus <est>, cruce depositus, tumulatus,

Carne iacens anima descendit ad infera claustra.

A neutra deitas discessit utrique coherens.

1075

Cum tumulata caro est, Christus recte tumulatus.

Cum penetrans anima est baratrum, Christus quoque fertur.

Corde ad iusticiam sic creditur adque salutem

Ore professio fit, sic dicere iusque salusque.

Mors mortis mortem moriendo mortificauit.

1080

Mortua mordentem morsu mordendo momordit.

Iam Samson Gazam, iam Tarthara Christus adiuit.

Et Samson Gaze, portas baratri tulit auctor.

Sic leo, sic agnus uicit moriendo leonem,

Qui leo, non agnus, rapit agnos quos facit edos.

1085

Tercia de tenebris uidit lux surgere lucem,

De baratro solem, spem de cruce, de nece uitam.

Morte resurrexit qui uiuere morte reuexit.

Sol capud erexit qui de tumulo nouus exit.

De torrente bibit, quod psalmistes ita scribit.

1090

Propterea strauit sibi cuncta capudque leuauit.

Sic cito tu fulcro non surgis ut ille sepulchro.

Surgens exorto sol sole patescit in orto

Magdalene soli dicens: "Me tangere noli."

Mane petunt celeres tumulum domini mulieres.

1095

Angelus his dixit: "Non est hic. Vita reuixit."

Visitat ipse pias pius occurrendo Marias

Que capiunt lete plantas dicentis "Auete".

Cernitur inde Petro nolens hunc cedere retro.

Apparens hylarat flentem quod eum renegarat.

1100

Cernitur hinc dominus peregrinis spe peregrinus.

Spem desperatis, mestis dat gaudia gratis.

Norunt pascendo quem non potuere loquendo.

Surrexit dominus uoluitque latendo patere.

Peruersos latuit, patuit iunctis sibi uere

1105

Dicens: "Pax uobis. Ego sum. Nolite timere."

Contingendo latus Tomas est certificatus.

Dextera palpantis confirmat cor dubitantis.

Cernes credendo quod credidit ille uidendo.

"Me quia uidisti" uox "credis" ait sacra Christi.

1110

"Sed fidei strati, qui non uidere, beati."

Plaudunt gauisi domini dulcedine uisi.

Discipuli cuncti grege, corpore menteque iuncti

Gaudent, applaudunt neque plausum pectore claudunt.

Christo gaudentes uos sic quoque plaudite gentes.

1115

Corpore surgente domino consurgite mente.

Nunc Pauli monitis aures prebere uelitis.

In Paulo Christum uigiles audite magistrum.

Expurgate uetus fermentum flumine fletus,

Vt noua depositis uiciis conspersio sitis:

1120

Mense celestis panis uos azimus estis.

Pascha datur siquidem nobis homo qui deus idem.

Nobis pascha datur Christus qui sacrificatur.

Sic datur ipse dator, sacratur et ipse sacrator

Fit re preclara sacer et libamen et ara.

1125

Nostrum pascha, deus fit homo, noster iubeleus.

Flens rea facta reus mare transeat et sit Hebreus.

Sint tibi, Christe, case mentes, dent nobile Phase,

Et uiciis rase capiant mundo sacra uase.

Nobis pascha datus est agnus morte litatus,

1130

Qui tulit erratus edis, oue uirgine natus.

Ergo letemur, colletantes epulemur

Non fermentatis epulis, non fraude paratis,

Non in fermento ueteri. Fore pascha memento.

Nec uiciis tento nec agas id corde cruento.

1135

Non hoc festiue cum nequicieue maliue

Fermento facies sed quod facis id quoque fies.

Azima sincere tua mens sit et azima uere.

Fer frumenta dei, fermenta caue Pharisei:

Etheris ac terre prohibet rex nos ea ferre.

1140

Vere sincerum sincere denique uerum

Sit quodcumque geris. Sic azimus efficieris.

Non fraus fermentet mentem, non menbra cruentet.

Infermentatum cor scito deo fore gratum.

Azimus es panis, si laus tibi non sit inanis.

1145

Sic paschalis eris, si caste uiuere queris.

Pasche pasceris pastu potuque frueris.

Te pasche pastus non pascit, sis nisi castus,

Renibus accinctus, foris integer, integer intus.

Pascha facit uerum sua flens mala quaque dierum.

1150

Verum pascha facit qui uite se dape pascit,

Qui sitit eternum post istud pascha modernum,

Qui cor custodit, maculas qui corporis odit,

Vir castus tactu, uir corde, uir ore, uir actu.

Non caste castus est cui corruptio fastus,

1155

Integritasque cutis nichil affert sola salutis.

Castum non caste fastu simulat sathanas te.

Fastus mors morum, tumor est uicium uiciorum.

Menbris intactus nichil est, si pectore fractus.

Est humilis Christo similis quem pectore prefert.

1160

Fit fragilis, sibi fit sterilis, sed eum deus effert.

Ne tibi sis magnus, bene sic tibi manditur agnus.

Paschalem cenam pete uiuifica dape plenam.

Cenat rex tecum, monet ut cenes homo secum.

Dans datur, adde fidem, tibi cenans cena fit idem.

1165

Pastus paschales homo, bos, leo donat et ales.

Est homo nascendo, uitulus mortem paciendo.

Stat leo surgendo, uolat ales celsa petendo.

Paschales quicumque dapes conuiua requiris,

Pro dape carne dei, pro uite cruore potiris.

1170

Carne fruens propria genita de matre Maria

Agni potatus stas sanguine, carne cibatus.

Pascit te panis qui conficitur sine granis,

Panis descendens de celis, in cruce pendens,

Qui mentem mundam reficit nec deficit unquam.

1175

Panis adest celi, dubio mors, uita fideli,

Lux non indignis, indigna gerentibus ignis,

Sacramentalis cibus his, his spiritualis.

Assistens are cordis lacrimis lacrimare,

Te flendo macta, male non bene gesta retracta

1180

Et sic thura lita, sit odor bonus ut tua uita,

Neu multum fari, multum gaude lacrimari.

Libans libari, sacrans insiste sacrari,

Vt calicem tibi te calici memor esto parare.

Hostia sis Christi. Sic hostia proderit are.

1185

Vt sis mente satur, tibi regis mensa paratur.

Pectore perpensa quis tu, que regia mensa.

Mentis non dentis parat escam mensa potentis.

Celicolis uesca credens ibi uesceris esca.

Que tibi ponuntur tracta, que conficiuntur.

1190

Vis dicam quare? Quia debes tale parare:

Se deus ut pro te, da morti pro socio te.

Mande saginatum uitulum de uirgine natum,

Quem Iacob cedit nec edit, quia non bene credit.

Non in eum nec ei sed eum credendo Iudei

1195

Cum tradente Iuda sunt uescentes oue cruda.

Agnus, qui mundi peccata tulit moribundi

Et modo uiuendo patitur, uiuit paciendo,

Paruus fit magnus. Regnat leo, qui tulit agnus.

Misterio magno datur agnis agnus in agno.

1200

Esca salutaris sedet in celis, fit in aris,

Nos iuuat in castris, emit in cruce, ditat in astris.

Hic cibus, hec uitis uitam parat Israhelitis.

Hec caro carne caret, caro scitur nec caro paret.

Sanguinis hic sanguis nil fert, ruit hoc uetus anguis.

1205

Hoc geminum postem si tinxeris, effugis hostem.

Agnus Hebreorum cessit, stat catholicorum.

Hostia taurorum iacet, et placet hostia morum.

Agnum sumpturus sis omni crimine purus,

Nec prius hunc capias quam fletibus hostia fias.

1210

Te primum luctu, post uite pascito fructu.

Mandere lactucas agrestes utile ducas,

Vt fundas lacrimas ex imo cordis opimas.

Lacrima dat risum, mala demit, emit paradisum.

Lacrima te mundum dat et est baptisma secundum.

1215

Sunt anime sacrum lacrime gemitusque lauacrum.

His cum lactucis patriam repetens homo lucis

Mente, manu, uita qui transis Israhelita

Agnum rite uoras, si credis eum uel honoras.

Verum propositum repetens iter explico tritum.

1220

Quo sum digressus, ad idem refero modo gressus.

Amodo uero sonis utar metrisque Leonis.

Rex ubi surrexit, sua seruis ora retexit

Vim reparans fractis, spem lapsis, cor labefactis

Atque Petrum Petro lacrimis memor oreque tetro.

1225

His opifex rerum cursu quadraginta dierum

Claruit apparens, apparuit in grege clarens

Atque modis multis anime prope morte sepultis

Vitam uita dedit, pariter bibit atque comedit

Illis conuescens, ut mens foret his ita crescens,

1230

Atque cicatrices prompsit ueri monitrices.

Surgens surgentes statuit stratas cruce mentes.

Cordis curatrix fuit in cruce <facta> cicatrix.

Promisit flamen uelut egrotis medicamen,

Mestis solamen, desolatis releuamen.

1235

Perficiens numerum tandem quadraginta dierum

Hos simul instruxit, in Bethaniam prope duxit.

Oscula sic ori dans uerbaque caustica cordi

Erexit stratis animos manibusque leuatis

Rex benedixit eis et eos misit Chananeis.

1240

In cunctas gentes seuit sacra uerba serentes.

Regem cunctorum nubes oculis ab eorum

Denique suscepit. Sic scandere sidera cepit,

Inuehitur celis. Stupet astans turba fidelis.

Gaudia magna chorum circumdans discipulorum

1245

Celos celorum conscendit factor eorum.

Cumque tuerentur oculis et eum sequerentur,

Stantes albati duo iuxta sunt ita fati:

"Filius iste dei quem cernitis, o Galilei,

Sicut abit ueniet, cum iudicium patefiet.

1250

Examen demum ueniet patrare supremum."

Qui crucis extendit se stipite, quando pependit,

Ethera conscendit, meritis mala regna rependit.

Ipse preostendit, quia quo dux, grex quoque tendit.

Ad dextram patris residet cum corpore matris.

1255

Celo sublimis humiles sublimat ab imis.

Est duris durus, placidis placidus rediturus

Quod tulit iniuste, iam iudicium dare iuste.

Viuis, defunctis iudex erit amodo cunctis.

Solus erit digne cunctorum censor in igne.

1260

Eius ad aduentum surgent scrobe menbra iacentum,

Corpora qui referent eodem tunc, nunc quibus herent.

De propriis factis et mente uel ore peractis

Non per sermonem reddent domino rationem.

Non tibi causidicus, non intercessor amicus,

1265

Non erit orator, non intererit mediator.

Libri pandentur, cunctis ut debita dentur.

Libri tunc mentes fient sua facta loquentes.

Clamabunt tacite mortis mala uel bona uite.

His saluabuntur qui relligione fruuntur,

1270

His dampnabuntur qui condampnanda secuntur.

Abdita tunc mentis spoliabuntur tegumentis.

Qui male se celat, tunc illum culpa reuelat.

Pandentur mentes male nunc sub uulpe latentes.

Qui bona fecerunt, capient bona, qualia querunt.

1275

Sed cibus ignis erunt, qui carnis in igne steterunt.

Virtus eternas petet arces, culpa cauernas.

Regula catholice fidei matrisque pudice,

Regula uirtutis, scola uite, norma salutis

Sic datur et legitur. Sic danda legendaque scitur.

1280

Metris conprehensum, non metrum, conprobo sensum.

Hec sunt sensa patrum, quorum bene sulcat aratrum.

Hec ortodoxa sunt fulta fide sine noxa.

Credi catholice suadent hec, credita dici.

Vna columba fidem tenet hanc modo quomodo pridem.

1285

Pectore qui credit, tenet hanc re, uocibus edit,

Viuet in eternum; qui non, incurret Auernum.

Ex testamento ueterique nouoque memento

Hec data, non a me quasi flabilis aucupe fame.

Gloria carnalis cum carne citis uolat alis.

1290

Gloriolam mundi michi, lector, scito retundi.

Glorior in domino, non in me, colla reclino.

Ex patribus sanctis etiam sacra scripta tonantis

Olim scrutatis uenit huius uenula uatis.

Sancti doctores, quorum michi colligo flores,

1295

Patres celestes sunt et sint hic michi testes.

Hos ego conplector, hos in uerbis quoque sector.

Quod credunt credo, quod ab illis editur edo,

Que profitentur amo, profitenda tenendaque clamo,

Que dampnant sancti, dampno dampnata creanti.

1300

Ad summam, quicquid sacra patrum norma reliquit,

Credendum credo. Discedunt unde recedo.

Illa secretorum penitralia misteriorum

Non licet ipse sciam, scio patris scire sophiam.

Etsi non cupio nec idoneus edere fio

1305

Aut intellectus non illustrat michi pectus,

Vt ualeam fari quod non ualeo meditari,

Quomodo sit dominus deus unus, quomodo trinus,

Quomodo uirgo parit, cum sponsum non tolerarit,

Credo tamen celi uenerans sacra mente fideli,

1310

Credo, glorifico, probo, testor, amo, benedico.

Cetus ut angelicus uidet et scit regis amicus,

Vt predixerunt uates, patres tenuerunt,

Prompserunt recte patriarche siue prophete,

Grex et apostolicus roseusque simulque pudicus

1315

Grexque patrum factus fando fuit astipulatus,

Sic ego credendum credo, fateor profitendum.

Celum, terra, mare testantem talia clare

Me contestentur. Superi testes michi dentur.

Testes sunt sancti fidei sacra testificanti.

1320

Dicta breui repetam, iam sic operi dabo metam.

Audiat omnis homo quod menteque uoceque promo.

Audiat ergo fidem quam norma dedit michi pridem.

In patrem credo, credendum testor et edo,

In dominum uerum lumenque diemque dierum

1325

Eternumque deum dantem post bella tropheum,

Omnia condentem solum sed et omnipotentem,

Omnicreatorem, celi terreque satorem,

Qui sua facta regit, qui quod patet et latet egit,

Omnipotentatum tenet unus, habet dominatum.

1330

In Ihesum Christum, qui mundum condidit istum,

Credo pari uoto clamans clamore remoto

Patre deo natum, non factum sine creatum,

Lumen sincerum, lumen de lumine uerum

Regnantemque polo, solum genitum patre solo,

1335

Per quem qui fecit pater omnia lapsa refecit,

Qui pro carne caro Dauid ortus germine claro,

Flamine conceptus, sacro spiramine septus

Est incarnatus sine labe laboreque natus

Virgine matre pia. Pietas est nata Maria.

1340

Factus homo deus est, homini qui uera salus est.

Hostia uera datus nobis est. Felle cibatus,

Percussusque latus, crucifixus, passus, humatus

Morte resurrexit, uitam surgendo reuexit.

Iuxta scripturas a falsi crimine puras

1345

Celos ascendit, celestia dona rependit,

Ad dextram patris regnat flos uirginitatis.

Inde grauis ueniet, cui iudicium graue fiet,

Reddet defunctis et uinis debita cunctis.

In flamen sanctum firmantem corda labantum

1350

Credo, tenore pari quem testor et ore scolari

Dona suis dantem dominum uel uiuificantem,

Qui coadoratur simul et conglorificatur

Cum patre, cum nato non iure minorificato,

Patri natoque par, procedens ab utroque,

1355

Credo per os uatum quem scripta sacrata profatum.

Ecclesiam quoque sum credens unam uel in unam

Catholicam uel apostolicam solamque columbam.

In ueniam scelerum baptismum predico uerum.

Hoc unum tantum confirmo non iterandum.

1360

Credo defunctos in fine resurgere cunctos.

Gaudia sanctorum necnon tormenta malorum

Credo sincere simul utraque fine carere,

Vnam iustorum uitam mortemque reorum,

Sedes esse tamen uarias his, his cruciamen.

1365

Multimodum munus sed denarius datur unus.

Namque pari uita uiuit gens Isrhaelita

Sed lucra maiori maiora, minora minori.

Premia plura feret, qui plus uirtutibus heret.

Iustis donorum dispar modus ut meritorum,

1370

Sontibus angorum uarius modus ut uiciorum.

Post lauacrum lapsum resipiscendo fore saluum

Credo uel in meta uite testante propheta.

"Rex" ait "est hominis iudex, terre quoque finis.

Finem non spernit terreque nouissima cernit."

1375

Hinc animas cunctas menbris in corpore iunctas

Dico creante dari domino, seu dante creari,

Quas non diuine partes fore testor usye

Nec uicio primum stratas, quam corpus ad imum

Inclinarentur uel ibidem consererentur,

1380

Nec prius in celis uersatas dico fidelis.

Coniugiale bonum probo Christum dando patronum,

Quippe repentinum fecit latices ibi uinum.

Dotes uel primas dampnantem dampno uel imas.

Monogami pocior tamen est sors, gratia maior.

1385

Arbitrii libertatem sic dico manere

Vt domini dicam cunctos ope semper egere.

Quicquid credendum, quicquid postremo tenendum

Vox monet ecclesie, fidei scola, norma sophie

Approbo, concedo, si non intelligo, credo,

1390

Credere quippe satis est ingenio uiduatis.

Anchora fune ratem, requies uocat amodo uatem.

Ad libri finem decet ut iam uela reclinem.

Vox sonat auctoris, oratio cordis et oris.

Trine sed une deus, te queso licet Lazareus,

1395

Te tuus oro reus ne sim sensu Manicheus,

Immo nec uerbis sale cassis, mente superbis.

Da uite uiuam uitam fugiens fugitiuam.

Da post angores mundi nimiosque dolores

Mente tibi iuncta uiuam per secula cuncta.

1400

Gloria, uita, decus, benedictio, laus, honor equus

Cum patre sit proli, sit et eius et huius amori

Voceque communi laus trino detur et uni.