Robertus Partes carmina 2

Testo base di riferimento: H. Cornog, 1937

Altre sezioni


Fer mea musa meo fratri mandata salutis

      Res et enim rebus indiga ferre nequis.

Artis inauretur digito mea pagina, pingat

      Totam rethorico docta colore manus.

5

Rodat et eneruat, minuat, terat atra senectus

      Illa uel hec, mea mens fratris amore uiget.

Sentiat ergo meum sinon aliter famulatum

      Vel scriptis multis scripta placere solent.

O me felicem si fructum consequor istum

10

      Digna fauore tibi si mea scripta placent!

Vir specimen probitatis aue, uir gloria fratrum,

      Laus et honor generis forma decusque tui,

Care caro sanguisque mens tibi militat ecce

      Iste stilus. Sint hec qualiacumque lege.

15

Si bona sunt animoque sedent, michi sunt placitura,

      Si mala, sunt animo displicitura meo.

Inclita nature uis est data uisque perhenne,

      Moribus et iuri queque subesse suo,

Omnia lege sua ligat et complectitur, aptat

20

      Grandia cum paruis nilque resistit ei.

Vulnerat et sanat extenso fortiter arcu

      Intima, uulnus idem est quam medicamen. Amor

Labe caret, si uerus is est, qui si maculetur

      Labitur et lapsu tendit in ima suo.

25

Estus auaritie, dens lividus, alea fame

      Ludus fortune quassat et angit eum.

Meror et ira, metus nunc hinc nunc inde fatigant,

      Obitibus ruptis flectitur inde uel hinc

Fictor amicitie, sotium qui federe perdit

30

      Rupto perdendum se sciat ense suo.

Arcus inuictum iaculum missurus ab hoste

      Tenditur, interdum tela retorquet in hunc.

Ense latus comto dextra, galea caput armat

      Raptor, et his subit hic sepe pericla necis.

35

Sic qui fidentem subuertere nititur, auctor

      Vulneris ipse sui, cassus amore cadet.

Verus at hinc amor his fedari taliter usque

      Spernit et absque nota gaudet habere uiam.

Res sitiunt et habent, nec eis utuntur auari;

40

      Ora, sinus, saccos his satiare student.

Dum cumulantur opes opibus sitis anxia crescit,

      Blanda suos blande pellicit atque necat,

Eris amore potens fuluique nitore metalli

      Raptus. Non facile turpia lucra cauet;

45

Totus in his sua damna putat, si forte quiescit,

      Vitat et abiurat otia, lucra sequens,

Solus in offenso currit pede, currus amici

      Se sibi supponit, dum bona querit ei.

Astus et astuti uersutia fastus iniqui

50

      Liuor edax nequeunt hoc residere loco.

Vnica, certa, mei probat hec dilectio fratris

      Transiliens metas, iura que fixa sibi.

Equor inequale, uia deuia, nubilus aer,

      Mortis contemptus ista probare queunt.

55

Expensas taceo, discrimina mille uiarum,

      Terrarum tractus, seua pericla maris,

Solis feruorem, salebras et lustra ferarum

      Inuia siluarum, fluctiuagosque metus.

Que mora, quisque labor uel quod discrimen amatis

60

      Velle retardaret? uult amor idque facit,

Immo difficile credit nichil esse uolenti.

      Dura uel aspera sint mollia dicit amor.

En michi fratris amor ea sic constare probauit.

      Ad me dum preparat nulla resistit hiemps.

65

Mira sed et uera sunt, a me prememorata,

      Et tamen his posset iungere plura manus.

Litus adire parat hinc est quod plurima transit

      Incumbens remis fessa carina suis.

Vox mea, lingua, uigor, manus, et mens omnis et artus

70

      Seruiet usque tibi, seruiat usque precor.