Iohannes de Piscina transfretatio

Testo base di riferimento: G. Waitz, 1872


Expedit hic dici, quod et imperio Frederici

Omnes Lombardi sic efficiuntur amici.

      Sicut et placuit: res patet acta michi.

Filius ipsius Henricus ad alta levatur;

5

Rite coronatur; uxoris honore beatur.

      Fit regis Siculi filia sponsa sibi.

Sponsa fuit speciosa nimis, Constantia dicta,

Postuma post patrem materno ventre relicta,

      Iam tricennali tempore virgo fuit.