Hortamenta, preces, precepta, secutus amici
Fratris heri, seruus, frater, amicus ego
Curaui parere tibi dulcissime frater.
Quod sum, quod possum, quod scio, scito tuam.
5
Scis, nec id est mirum, quod restituo tibi totum
Si totum partes partibus esse potest.
Rectius ad Partes, Partes dixisse uiderer
Quippe sumus Partes nomine, carne pares
Moribus, etate, factis. Hac de paritate
10
Maxima disparitas nascitur; ecce patet.
Quid repetam nota? Nouit qui nouit utrumque
Verum, res loquitur, res docet, ipsa probat.
Ludo sed tecum de nostro nomine, frater;
Partes, sed totum tu michi sumque tibi
15
Ambo non ambe partes sumus, at melior tu.
Quid? pars? sed partes parsque sed absque pare.
Sum partes et ego sed qualiscumque, sed huius
Partis uel partes indigus huius ope.
Ergo tu partes dulcissime, tu michi totum
20
Nec michi dulce mori, te sine, dulce nichil.
De te dulce loqui, de te michi scribere dulce
De dulci redolet nil nisi dulce michi.
Que dulcedo tua dulcedine dulcior umquam
Esse potest? qui nil fellis habere potes,
25
Quis locus est felli, cum sit uas melle refertum?
Sed quid ego? non uas mellis es ipse, sed id.
Parcendum uerbis loquitur res plenius ista.
Os cesset ne te scabere uelle puter.
Tum uolui, fateor, scriptis imponere metam
30
Et me meta fugit, nec patet illa michi.
Scisne quid hoc faciat? Stimulus me pungit amoris
Nec finire sinit fine modoque carens.
En mecum loquaris ut te dixisse recordor;
Me terat ergo tua mens, manus, arca, sinus.
35
Cum labor et cura, cum te tua tedia uexant,
Te postpone tibi, missaque sume, lege.
Si nequit os ori saltem iuuet ars opus oris;
Penna, liquor faciant quod mea lingua nequit.
O sors digna mori, sors inuida, nequior omni
40
Nequitia, grauior incipit esse graui.
Sors oblita sui stabilis sors desinit esse,
Non uariando uices deserit esse suum.
Si uice conuersa foret inconstantia constans
Et menbris usum redderet illa suum.
45
Sic ego constantem uellem constanter habere
Et cuperem sortem sorte carere sua;
Me tibi coniuncto sibi se sors dura negaret
Et demum constans disceret esse semel.
Nunc econuerso fit, proh dolor ordine uerso
50
Et negat aspectum sors nimis atra tuum.
Hinc est quod presens uel uersibus esse laboro.
Hii saltem sotient me tibi teque michi,
Non ingrata tibi sunt hec commertia, frater;
Te confidenter talia teste loquor.
55
Si sensus grauitate carent, si floris odore,
Criminis argueris tu reus esse tui.
Vt quid tot monitis bonus importabile ferre
Cogebas, nullum uiribus esse sciens?
Arguat ergo prius tua te censura iubentem.
60
Parens arbitrio subdar at inde tuo.
Pro minimo tamen est quid quiuis sentiat; urna
Te penes est operis, frater amande, mei.
Iuditium subitura tuum mea pagina pallet;
Si tibi displiceat non placitura michi;
65
Que si forte placet, stat recto fabula talo.
Scena theatralis plaudit utraque manu
Vnus et alter eat, pingatque ciconia, pungat
Scorpius et caudae uirus et ore uomat.
Histrio, scenobates, balatro uel mima, choraula
70
Vnguibus ora secent uoce manuque strepant:
Hic inflet buccas, ogganniat ille, cachinnet
Tertius; una michi cura placere tibi.
Sed nunquid finem sum talibus impositurus?
Illum iam quarto quero, sed ille fugit;
75
Et dicturus ego sum quandocunque tu autem
At uereor rursus dicere, domne iube.
Quin quia non solum, soli tibi missa reuoluis
Sed que sunt aliis, diligis atque legis.
Terminus his detur, sit terminus iste, ualeto;
80
Hic careat fine, semper ubique uale.