Vt quid lingua silet? cur torpet dextera? cessat
Littera? num carte parcitur atque stilo?
Excitet affectus, mens dictet, penna figuret,
Littera procedat mentis alumna mee.
5
Prodeat in lucem super aures crine reducto
Frontis planitiem nudet et apta ferat.
Exeat in medium, faciem discriminet, ornet
Verba, iocos abigat, seria sola serat.
Si prodesse datur, preponderet usque lepori
10
Gratior utilitas, delitus sit ei.
Vt mergi fragilis tumido timet equore nauis,
Vt teneris alis non bene fidit auis,
Sic mea philosofum clio formidat adire
Sicque sue trepidat non bene fisa lire.
15
Horret enim non compta uirum, sine ueste uidere
Quem prestare uidet omnibus absque fere.
Scit bona uel nulla sapienti scripta placere
Hec equidem doctum ius docet exigere.
Ergo nec immerito pauet hec queritque latere
20
Seque premens in se, sola sibi legere.
Nemo miretur quod magnum parua ueretur
Que latebras querit, tutior est et erit.
Dat tamen accessum bonitas tua iam bene nota,
Ergo sume, lege, corrige digna nota.
25
Plurima sunt, fateor, nec me mea dextera fallit,
Sed tenet immensa uilior esca locum.
Affectum potius contendunt notificare
Quam me sic domino magnificare meo.
Vir, uirtutis opus, uiuendi regula, morum
30
Forma, modus uite, fax probitatis, aue.
Virtutum recolens insignia sepe tuarum
Molior ex ipsis texere serta michi,
Sed tacita morum numerosa plebe tuorum.
Interiore rota stringere conor equum.
35
Ergo genus, fasces, bona corporis exteriora
Formam, diuitias transilienda reor.
Que licet haut desint, tamen hec aliena uidentur,
Pretereoque sciens preteritura breui.
Preteritura quid sed et hec peritura fatendum
40
Hec igitur nemo dixerit esse sua.
Que mea laus si forma decens, si nobilis ortus?
Fasces diuitie, quid nisi mentis onus?
Quantumuis oculos trahat in se gratia forme
Dente senectutis roditur eius honor.
45
Preterit atque perit morbi rubigine forma
Attractu febris marcida facta ruit.
Quidque referre mea Scipionum nomina dicam?
Siue Iouis credar inclita progenies?
Num michi debetur uicta Kartagine laurus?
50
Affrica uictori lausque laborque fuit.
Degenerem potius premit alti sanguinis ordo
Fitque male mentis nobilitas speculum.
Vtque probos efferre probans non degenerantes
Sic reprobos probitas nobilitare solet.
55
Plures nobilium iactantia damnat auorum
Suntque suo generi dedecus atque sibi.
Ergo quid ad uerum confert genus istud honorem
Degeneri? reor huic non honor hoc sed onus.
Qui mundanus honor, quid opes, quid turba clientum?
60
Purpura quid regum? quid? nisi fumus edax?
Fascibus his quasi fasciculis mens arta grauatur
Nec ualet impositum flenda mouere iugum.
Pompa frequens et fama loquax, strepitus popularis
Mentibus indignis sepe nocere solent
65
Cura uigil uariusque amor comitantur honores,
Nummi fedat eos insatiata fames,
Nubilat hos labes, minuit labor, ira molestat,
Hostica uis tollit, mors inimica metit.
Num bona diuitias dicam? quas pagina spinas
70
Sacra uocat? furor hic absit ab ore meo.
He sunt que pungunt infamis acumine lucri
Corda, modo crescant queque licere putant.
Quesite sudore graui grauiore tenentur;
In questu labor est, in retinendo pudor.
75
Quid? quod et augetur, nec eis aufertur egestas.
Multiplicantur opes, et faciunt inopes.
He sunt sanguisuge sitientes nec saturantur,
Quoque magis potant, acrius hoc stimulant.
Eneruare solet sitis anxia diuitiarum
80
Flectere quos nequeunt, uerbera, uerba, mine.
Sordescunt habite, nimis affectantur habende.
Hinc subeunt cure, sollicitique metus
He possessores miseros nunquamque beatos
Efficiunt, pariunt crimina, furta, dolos.
85
Has aut pauperies premit aut discrimen honoris;
Dentur et insequitur dura nouerca datas
Vncus auaritie non tactis insidiatur,
Et nota turpis eas priuat honore suo.
He quia nonnullis nimis ambitiosa uidentur
90
Claudere curaui sub breuitate stili.
Ergo nitor forme generis fax, fastus honoris
Copia gazarum, nil nisi spuma tumens.
Cum soleant aliis durari prememorata
Hec subigis tibi ne te tibi surripiant.
95
Ista bonos passimque malos contingit habere
Ex quo colligitur, nec bona simpliciter,
Effectiua boni bona simpliciter reor esse;
Que quia non faciunt nec bona talia sunt.
His exornauit, his te natura beauit
100
Nullo subtracto, quattuor ista dedit;
Quattuor hec ornas, et eis accedit honoris
Plus equidem per te, quam tibi sit per ea.
Non tumidum fasces, non reddit forma superbum
Vaniloquum ue genus, diutie ue grauem.
105
Quippe regit, reprimit, disponit, temperat, ornat
Ista boni custos optima, mens humilis.
Hanc in te primum nil non laudabile cernens
Miror et amplector, laudo, colo, ueneror.
Hactenus his breuiter transcursis contraho lora
110
Ad metam preparans plurima transilio.
Mira licet sed uera tamen, iam commemorari
Sunt miranda magis quam memoranda noto.
Ergo serenetur aurato pagina cultu,
Auribus irradiet sermo nitore suo,
115
Inclita uerborum maiestas carmina pingat,
Rethoricusque color flore uenustet ea.
Nature digito gemmis radiata nitescit
Vita carens macula, dote beata sua.
Murus iustitie, clipeus uirtutis, honesti
120
Semita, doctrine linea, uita tua
Roris adeps, uiole flos, cipri botrus, oliue
Surculus est et opus thus et aroma tuum.
Dona minutatim nature dextra potentis
Distribuens aliis, haut tibi parca fuit.
125
Optima cum paucis, cum paruis plurima librans
Equa partitur munera lance datrix,
Dans aliis alia, pretiosa magis dare paucis
Dona solet, multis que pretiosa minus.
Sed cum te tunica carnis natura poliret,
130
Tota tibi studuit cunctaque danda dedit,
In summam redigens aliis data particulatim.
Vt te perficeret, mouit utranque manum.
Quid posset quantumque uolens ostendere totum
Larga dedit, preter se sibi nil retinens,
135
Effectumque tibi solam non inuida curam
Dans effectricem, se penes instituit.
Arte noua factura nouum conflauit in unum
Commoda fasciculum, corporis ac anime.
Contulit hec uni quem cum complesset ad unguem
140
Obstupuit digitos hec potuisse suos.
Neue uetustatis manus hec oblitteret atra
De multis pauca particulare libet.
Vera fides, pia spes, constans dilectio, mentem
Gesta, preces, solidat, erigit, ornat, alit.
145
Hec iacit, illa struit, uirtutum tercia turrem
Perficit, hanc in te, te super hanc statuunt.
Prima parit reliquas, nutritque secunda, secundat
Tercia tres; una mens bona nobilitat.
Larga manus, pietas, animi prudentia, notum
150
Gratum discretum reddit, amicat, alit.
Rerum notitia, morum constantia reddit
Prudentem stabilem, fama per hec celebrem.
Lac sapiunt uerba, redolent thus facta, columbam
Simplex agnum mens exprimit innocua.
155
Ordinis ordo, tenor recti, moderator habene
Claustralis, libras lance pari paria
Scis et enim iusto pondus pondusque cauendum,
Nec decet imparia lege notare pari.
Cuncta pari pena stoicus plectenda docebat,
160
Hecque parens paritas imparitatis erat.
Aspera conditio, mala sors, lex dura, furori
Risum, funeribus equiperare iocos,
Grandia cum paruis trutina pensabat eadem.
Pondere non equo dura manus stoici
165
Rectius hic sotii stoico contraria sentit
Crimina discernens pondere queque suo.
Quantus in eloquio quam sis dicendo peritus,
Quis ue fauus uerbi uernet in ore tuo,
Arenti facile non est euoluere lingue,
170
Quam sit larga bonis, quam tibi parca manus
Quam grauis incessus, quantus sit riuus agrorum
Manans ex oculis sacra per ora tuis.
Thus et aroma tui succensum cordis in ara
Quis digne uerbis enucleare queat?
175
Hec ego transilio tanquam non cognita soli
Nota deo; licet hec transilienda negem,
Deficit hic acies, sensus riget, os sine lingua,
Dextra caret digitis, mens rationis eget.
Ad collata michi redeo non immemor horum
180
Virque memor memoris sis, pater, opto, precor.
Cum me pauperies stimulis urgeret iniquis
Infestam minuit obuia larga manus,
Occurrit precibus, interdum preuenit illas
Semper egentibus hec ferre paratur opem
185
Dextera docta dare, data dantis nobilitare
Nouit honor, quia das, gratius esse solet.
Non heret donum, non donans hesitat, immo
Das cito dansque cito uel data iure proprias.
Non transire queo, uel debeo, quanta sit a te
190
Que, qualis fratri gratia lata meo.
Gratia gratificat, me grates gratia cogit
Reddere, reddo quidem sed nec ad acta pares.
Si non ergo pares, utinam non displicituras;
Si grate grates, res michi gesta bene est.
195
Qualescumque tamen quam nullas, reddere malo,
Suppleat hoc bonitas quam minus esse liquet.
Pauperis acceptat epulas opulentia regum.
Que uenit ex uoto gratius esca sedet.
Contrahit in rugas frontem peregrina lagois
200
Et non fastidit mensa potentis olus.
Psitacus et cignus, grus et ardea, pauo, palumbes
Faucibus auratis tedia ferre solent.
Mellitas solitus simul absorbere placentas
Turgida furfureo uiscera pane replet,
205
Quin post delitias tunicatum cepe popelli
Escam, sepe rapit delitiosa manus.
Porrum, poma, pira, lactucas, oua nucesque
Dat mense quemuis diues habere locum,
Sinon hec primum, saltem tenuere secundum
210
Saltem nonnullum, quippe iuuare queunt.
Sic post delitias, post grati nectaris haustum
De puteo tua mens hec bibat hausta meo.
Sume, uerende pater, lege, collige, corrige missa
Versus, affectum plurima digna nota.
215
Inter philosofos primus, nullique secundus,
Solus in hoc euo philosofia fere,
Mittentis magis affectum quam missa benignus
Pensat, ab his mentis lumina flectit ad hunc.
Ecce tot intentum tantum, tantis honoratum
220
Plus iusto tenuit musa proterua uirum.
Danda tamen uenia est, amor hoc exegit amori
Non potuit digitos illa negare suos.
Res est dulcis amor, et ei parere necesse est.
Hic iubet, et quis obest? quis ue resistit ei?
225
En quid agat pater alme uides; primordia rursus
Ad noua me renouat, prouocat atque uocat.
Sed uereor tam nuda tibi fastidia facere
Scripta, tamen sint hec qualicumque lege.
Et iam uersifico ponatur meta labori.
230
Finis in hoc fini sit, sine fine uale.