Ecce pari pariterque pari parium quoque primo
Perfecto trino de paritate pari,
Imparium primo numero paribus sociato
Impariter paribus uersibus addo parem.
5
Caudam menbratim per singula diuide quarti
Diuisim capita quatuor una dabit.
Immo quater terna uel ter reperire quaterna
Ter tria multiplica, quatuor adde, potes.
Hi quid contineant in se numeri, quid adumbrent
10
Propositum non est hoc reserare loco.
Sed quocumque modo uarientur, multiplicentur.
Tu sine mensura, semper ubique uale.
Quis tamen hoc poterit lacrimarum ualle ualere?
Hic ubi cura, dolor ipsaque regna tenent?
15
Hic ubi conceptus culpam, penam parat ortus,
Mestitiam uita, meror at inde necem.
Hic ubi uiuendi maculat primordia fletus
Occupat extrema, luctus amara cohors.
Hic ubi diuitie fallaces, gloria mendax
20
Gratia deceptrix, absque salute salus.
Hic ubi deformis speres, ingloria uirtus
Infirme uires, absque decore decus,
Hic ubi uita labor, uia lapsus, honor cruciatus
Pena potentatus, fictio uultus amor.
25
Hic ubi prelatus timet hos quibus ipse timori est.
Hic ubi cura preest anxietasque subest.
Hic ubi nobilitas seruo seruire probatur
Et falsis uera cedere, iusta dolus.
Hic ubi plus nummus quam iustus, plus placet aurum
30
Quam uerum, quam fas plus ualet eris amor.
Hic ubi dira fames epulas, sitis anxia potum
Pauperies sequitur quas habet orbis opes.
Hic ubi plus lacrimas risum, post gaudia planctum
Post belli motum tempora pacis habes.
35
Hic ubi cunctarum stabilis mutatio rerum
Omnia nature mobilis esse docet.
Vera tibi fateor, frater dulcissime, finem
Me rebar scriptis imposuisse meis.
Dum penam tingo, dum de te cogito, scribo,
40
Sentio principium me reperire nouum,
Ordirerque nouam nisi ferret tedia telam.
Tedia tela licet non ferat ista tibi.
Sic reor et forte fallor, nisi uerba probandi
Argumenta darent, ore relata tuo.
45
Non fallor, te fallit amor potius, pietatis
Intuitu. Mea sint qualiacumque placent;
Non tamen ipsa placent michi, non nego; nempe placere
Te michi subtracto talia nulla queunt.
Dumque tuis parere, paro dulcissime iussis
50
Scribo satisfacere taliter usque uolens,
Sed prohibet noua lex arcetque manum nec habenas
Laxat, rectoris dura potensque manus.
Postremo liceat michi respirare parumper
Dum mens ypocoans ilia ducit equus.
55
Turgentique ratem liceat subducere ponto
Dum detur uelo gratior aura meo.
Carbasa subsidiant tandem cum remige fesso
In portu sileat quassa carina tuo.
Rursus iterque uale, sit finis et hic sine fine
60
Hic sit et absque mora rursus iterque uale.