Cum variis maneat praesens repleta periclis
Vita, bonam gerere nos decet ergo cito.
Nec peritura sequi studeat mens provida nostra,
Sed mansura diu captet ubique libens.
5
Inlecebras fugiat mundi mens inclita foedas,
Quae inliciunt animum monstra per omne nefas.
Dedita nec maneat terrenis rebus in istis,
Scandere sed potius certet ad alta poli,
Quo vivens semper regnet per saecula felix
10
Multigenis epulis perfruitura diu.
Plus animae at cura, quam carni detur ubique,
Quae super astra nitens est habitura locum.
Nam licet hoc corpus gemmis ornetur et auro,
Rescissum morte postmodo pulvis erit;
15
Haecque caduca caro terrae miscetur et undae,
Tum tamen et celerem vertet in ima gradum,
Tabe repercussa squalenti, aspersa putore,
Effluit abit odor foetidus unde simul.
Divicias animae caelo percondere pulcras
20
Mens satagat tempus nostra per omne suas.
Quo tineae infausto morsu non splendida dement,
Nec aerugo vorax polluit istic opes,
Quo suffossa domus populat nec perfidus hostis
Fundamenta furens latro protervus ubi.
25
Quas gelidam capiet felix post denique mortem
His potitura diu carne soluta anima.
Carcere deposito niveis sociata choreis
Helisii pulcras semper habebit opes.
Diva creatoris cum forte potencia caelum
30
Moverit et totum quod tegit orbis idem,
Pulvere de nimio consumtum vermibus olim
Consurget corpus non peritura caro.
Supremum vergentis iter per plurima mundi
Igne repercussa haec orbis imago cadet.
35
Sol radios retrahet, caelum volvetur in imum,
Luna suo pariter lumine forte caret.
Vibrantes tremulae magno fulgore coruscae
Tum specie stellae non pereunte carent,
Multiplicesque cadent caeli de vertice summo
40
Turbinis inpulsu cum perit arce poli.
Non natura sibi mutabit, credo, recursus,
In melius sed et hic orbis imago redit.
Quod maneat mundi peritura haec denique forma,
Quattuor hoc procerum lectio sacra canit.
45
Edocet hoc paucis Christus mirabile promens:
"Caelum, terra perit et mea verba manent."
Idem quod maneat tunc resurrectio carnis,
Multiplici affectu conicit ipse suo.
De numero nullum testatur deesse capillum,
50
Quin numerus plenus polleat inde sui.
Quod rediviva suo iungatur rite calori
Haec moritura caro, Paulus et inde boat.
Iam suprema dies multos dilata per annos
Adveniet cunctis et timor omnis abest.
55
Bucina nam lituum extremum deponet ab alto,
Cuius ob insigne funditus arva trement,
Praevenient primi celeres nec morte sepultis,
Quos vitalis agit spiritus atque calor.
Sic virtute nitens, fandi facundus in arte,
60
Sic sermone potens mistica plura canit.
Vnde manet studio tanto nam cura sepultis,
Depositum credas non periturum animum.
Cum redivivus homo indutus fulgore corusca
Carnis veste suae constiteritque nitens,
65
Tunc, paradise, tuas capient per saecula iusti
Divitias, domini consociante choro,
Quo roseus vernat variis distinctus agellus
Floribus, aeterei nectaris almus odor.
Omnibus una domus, nulla testudine pressum
70
Inradiante gemit pondere culmen ubi.
Ample tolis variis constat secreta locellis,
Multiplices aedes continet una sinu.
Pro meritis rutilis dantur felicibus aedes
Caelicolis, geminus quo viget almus honor.
75
Munere pro sacro rutilat quo fulgidus ipse
Atque nitens superis splendor amicus adest.
Ardet amicitiae tantis fulgoribus illic
Virtus alma simul et pietatis amor
Omnibus ut maneat proprium quo quisque potitur,
80
Et commune sibi singulus omnis habet.
Praecalidi nimio solis quo fulmine tellus
Torretur, radios non retinebit ubi.
Nec gelidae globus exhausta caligine lunae
Astriferi tractus fulmina neve ferent,
85
Inradiat cuius veri quo culmina solis
Fulgor et inmenso lumine replet eam.
Lucis eget numquam, lux est cui Christus opima
Intemerata manens, semper ubique pius.
Christus adest cunctis robor vestisque perennis,
90
Dulce flagrans potus luxque cibusque simul,
Christus vita decens, niveis ornata triumphis,
Perpetuo rutilans, non peritura bonis.
Christus pax vernans, animae virtusque decusque,
Inmortale bonum sive perenne simul,
95
Christus sol rutilans iustis per saecula cunctis,
Fons indeficiens et pietatis opus.
Christus martirii splendens fulgore corona,
Palma virens sacris militibusque suis.
Christus candor in aevum virginitatis opimus,
100
Integritas animae, corporis atque decus.
Christus sacra manet viduis et praemia patris,
Innuptis nuptis non periturus honor.
Christus virtus, Christus regnum, gloria Christus,
Omnia Christus adest omnibus omne decens.
105
Aurea regna sacro tradunt non limite metas,
Cuius perpetuo lux benedicta nitet.
Cuius ab axe poli capiunt non regna calorem
Obliquo solis continuante die.
Nox tenebrosa suis obvolvit caeca tenebris,
110
Nec iubar eximium cuius in arce nitet.
Lux radiat Christus, tenebras quem tangere numquam
Contigit aut poterunt adsociare sibi.
Hic moriens cunctis sacrae pro munere vitae
Tartarei guttur perculit hostis atri.
115
Hic victor spolium saevis de faucibus Orci
Abstulit et propria sede locavit idem.
Corruerat hostis suasu linguaque colubri
Prima parens hominum cum pereunte viro,
Sed pietate potens, genuinae pacis amator,
120
Hoc Christus moriens abluit omne nefas.
Hic radiat cunctis verus sol, luna perennis,
Lux indeficiens et bonitatis amor.
Hic pascha, hic virtus, potus hic denique fartus,
Inmortale decus constat ubique bonis.