carmina anonyma 11

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1886

Altre sezioni


Presens erat Laurentius,

Miles David fortissimus,

Qui passus est martirium

Propter Mariae filium.

5

Vicitque mundi principem

Desiderabilem sequens

Perhenne desiderium

Perpetuorum collium.

Cui debite spontaneus

10

Et redditor iustissimus

Duas coronas reddidit;

Duas enim promeruit:

Vnam misericordiae,

Quam fecerat in pauperes.

15

Et alteram victoriae,

Qua vicit impurum Iovem.

Surrexit hic, et astitit,

Ab igne qualis rediit,

Auro probato similis,

20

Quando per ignem transiit.

"O Christe", dixit, "nunc meus

Tortor revixit Decius.

Rursus parat craticulam,

Rursusque thesauros avet.

25

Et quos ego congesseram

Dandos in usus pauperum,

Furatus illi prodidit

Mercator impurus Simon.

Nam primus assultus tuli

30

Leodiensis Simonis.

Tu scis, mihi quid fecerit,

Me quomodo nudaverit.

Sic est enim, sicut tibi

Virgo parens innotuit.

35

Memento, qui iudex meus

Et testis es et conscius,

Quod cor meum probaveris

Examinans incendiis,

Et non meis in renibus

40

Iniquitas inventa sit.

Ob hoc precor munda prece:

Detur locus voci meae,

Iam res iacentes releva,

Causam meam iam iudica".

45

Tunc dominus, qui simplicis

Respexit Abel hostiam,

Respexit ad Laurentium,

Qui concrematus ignibus,

Odor suavitatis eat

50

Ex viva factus hostia.