"Olim, quando iuvencula",
Dixit sponsa, "virens eram,
Tunc querebar ego placens,
Et tunc pro foribus meis
5
Sponsi pulsus erat frequens.
Carus tunc thalamus meus.
At nunc, quando senilibus
Annis primus abit nitor,
Effetum quoniam meum
10
Laxe corpus arant rugae:
Clausum non resonat meum
Totis noctibus ostium.
Incesti tamen obsident
Nostrum limen adulteri.
15
His necdum videor vetus,
His multum videor nitens.
Sed non his resero fores,
Et conservo tibi fidem.
Ipsi vero licentius
20
Conquassant viduam domum,
Tot fortes quia regium
Non servant modo lectulum,
Nec, si sunt vigiles, habent
Accinctum gladio femur.
25
O si nunc venias semel!
Sim fecunda minus licet,
Noster lectus adhuc tamen
Sanis fraglat odoribus;
In quo candida lilia
30
Sunt, et cum violis rosae.
Cedrinamque retro domum
Hortus delitiosus est,
Vernans foribus aereis,
Exornatus aromatum,
35
Et pomis redolentibus
Arbor feta refringitur.
Nam quamvis glacies furit,
Non messis mea friguit,
Thus, et myrra, crocus, cyprus,
40
Nardus, fistula, balsamum;
Necdum vinea fertilis
Amisit laticem suum.
Menbris preterea licet
Defectis rediet viror,
45
Cum tu sepe reviseris
Integre fidei thorum,
Et fecunda parens novam
Prolem parturiam tibi.
Sin vero nec adhuc venis,
50
Nec sponsam repetis tuam,
Laetabuntur adulteri,
Qui matrem miseram premunt
Infantesque tuos magis
Confusamque domum premunt".