Exoritur hodie virga radicis Iessae,
Virtutum florem mundi paritura parentem.
Tres certe sother, Maria, baptista Iohannes
Nature superant legem ratione parenti.
5
Quapropter horum solito caelebratur origo,
Quod reliquis sanctis Romanus denegat usus.
Et quia tale decus hodie processit ab alto,
Sumite nunc laeti presentis pocula musti.
Quod Michahel idicos merito celebratur in arvis,
10
Insinuat Danihel apocalipsisque Iohannis.
Vtimur et stathmo terris taumasticos acto,
Quod talem cultum sibimet sacraverit ipse.
Nec minus est Gabrihel nobis recolendus, et ille
Quem Iesus matri proprium statuit paranymphum.
15
Hos aliosque poli cives pie convenerantes
Legibus humanis potus haurite salubres.
Traditur hoc festum reverentius esse dierum,
Terrigenis sanctis totus quos dedicat annus.
Xristotocos etenim hodie caelestia scandens
20
Creditur angelicis vere prelata choreis.
Et merito, quoniam regem generavit eorum,
Pistis ut alma tenet verum hominemque deumque.
Taliter instructi, laudes utriusque canentes
Laetitiae nostrae clarum subdamus oenum.
25
Innocuos Christi testes nondumque loquentes,
Quos furor Herodis Bethleis stravit in horis,
En potior Bethleem toto veneratur in orbe.
Hi domino terris nato nascuntur Olympo,
Proque dei verbo subeunt mortem sine verbo,
30
Huius et ignari vitae donantur eona.
Vos horum memores Christo persolvite grates.
Inter et haec agathon solito potate Falernum.
Emicat ecce dies toto festivior anno,
Quae zabuli mortis Herebi mundique subactrix
35
Prima resurgentem nostrum conspexit Iesum,
Prima genus hominum proprium revocavit ad ortum.
Laudibus ergo piis Christo cantemus honorem,
Deque suis donis iuste laetemur in ipso.
Inde dulci claro felicia regna Christo
40
Poscentes eius placito hilarescite Bacco.
Scandere quod possit carnis substantia caelum,
Indicat ista dies omni celeberrima mundo.
Hac siquidem Iesus hominem super astra levavit
Virgine conceptum, passum tumuloque sepultum.
45
Nos caput hoc nostrum tamquam pia membra sequentes
Iudicis ad reditum mentesque manusque paremus.
Principis interea iussis parendo libenter
Amineum vobis solito potate liquorem.
Quos Babyloniae reos asogia fecerat olim,
50
Hos Solimis iustos hodie theosebia fecit.
Illud yperefanes meruit, quae mergitur Orco,
Hoc humilis ypacon, quae sublimatur Olympo.
Innumeris tulerat physicam tunc illa loquelam,
Collegio certo linguas haec contulit omnes.
55
Nos humiles clari coetus exempla sequentes
Vitea dona dei sancto sumamus amore.
Claviger aethereus Simon cognomine Petrus,
Pauli et a Paulo dictus proconsule Paulus,
Laetitiam vobis cumulent sine fine beatam.
60
Peccati maculis lotos vinclisque solutos,
Ostibus invictos, omni bonitate repletos,
Tempore iudicii donent conscendere caelos.
Nunc horum memores regem regumque canentes
Principis ex voto curam prebete Lieo.
65
Leta dies prothobaptiste resplendet in orbe
Eius ab exortu tot mirabilis aevo.
Pneumate nam sancto plenus genitricis in alvo
In Mariae thalamo clausum cognovit Iesum.
Mox natus solvit mute retinacula linguae
70
Iam iam se vocem verbi testando potentem.
Hic quia gaudificat proprium natale quotannis,
Testentur vestrum Bacheia munera festum.
Optineat meritis in arce Sireneus almus,
Gratia quo Christi cunctis vos protegat horis.
75
Hereat huius amor vestri pectoribus, hortor,
Cuius in hac patria splendent solamina clara.
Ipse suis precibus solvat peccamina vestra,
Corporis et mentis saevos dimoveat hostes,
Virtutes tribuat, felicia tempora prestet,
80
Impetret atque poli regnum sine fine beatum.
Ferte deo claras claro pro martyre laudes,
Auxilio cuius gaudet Aquitanica tellus.
Personat en nobis Iuliani dulce vocamen,
Existat nobis eius imitatio dulcis.
85
Et quia vos Christus tanto ditavit honore,
Sumite leneos eius amore liquores.
Plane sacris precibus sanctum pulsemus eundem,
Quo pie presentem foveat arconta Wilelmum.
Inclite tu princeps, nativo germine preses,
90
Primus amore tui formam prebeto bibendi.
Vos fidi proceres circumpositique fideles,
Principis exemplo vos exhilarate Falerno.
Cui rex summipotens claros ita prosperet actus,
Praevaleat cunctis qui sunt ubique duellis.
95
Sic illum vobis, sic vos coniungat et illi,
Quo pariter summos capiatis in aethra triumphos.
Theotocos kai partenos, cosmi basilissa
Ypsyleon arkos si sit katfige per eon.
Illa creatori proprio de genere nato
100
Teque, Wilelme, datamque commendet alocon.