carmina anonyma 23

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1886

Altre sezioni


Quod si quis querit, cur post obitum Gaziani

Presul alter, id est Lidorius, unicus esset

Vsque ad adventum Martini, noverit orbis,

Quod nova metropolis Turonus post tempora longa

5

Exors pontificis penitus fuit et sine sacris.

Nam tunc christicole sacra sub latebris celebrabant

Occulte, quia si tales huc forte reperti

Essent, heu, sub sacrilego duce verberibus mox

Afficiebantur aut tractabantur ut agni.

10

A Domino passo summa est hec: dinumerantur

Quadringenti anni duodeni, quo requievit

Sanctus Martinus virtutibus almus ubique.