flos medicinae PARS SEPTIMA

Testo base di riferimento: S. De Renzi, 1859

Altre sezioni


 

Aer, esca, quies, repletio, gaudia, somnus:

1540

Haec moderata iuvant, immoderata nocent.

Quinque modis morbi fiunt: de caumate primus;

Corporis ac animae commotio magna secundus;

Vt calor est solis, sic tertius est cibus acris;

Quartus adest intra cum sit via larga vel stricta;

1545

Quintus ut putridis humoribus ex febre factis.

Tres sunt, non plures, in nostro corpore morbi,

Morbus consiliaris, communis, et officialis.

Morbum consiliarem causat complexio prava;

Si caret officio morbum facit officialem;

1550

Morbus communis si sit peccabit utroque.

Morphaea cum lepra, tinea, phthisis atque podagra,

Haec in senibus et calculus haereditantur.

Febris acuta, phthisis, scabies, pedicon, sacer ignis

Anthrax, lippa, lepra, frenesis contagia praestant:

1555

Iungitur ophtalmus congelans lippus et orba.

Ista superveniunt: spasmus, febris, atque tenesmon,

Torsio cum tussi, nihil appetit, et sitis ingens,

Fluxus, singultus, syncopis atque vomitus.

Dissincta se celat, canit asma, malumque revelat;

1560

Orthomia quoque morbo vexatur utroque:

Gurria nil stran. , guttatim, dissur. que per horas.