Sensus et ars Medici curant, non verba Sophistae;
Sic aegro relevat curis, verbis necat iste.
Nosse malum, sanos servando, aegrisque medendo;
2060
Consule naturam, poteris prudentior esse;
Est Medicus qui scit morbi cognoscere causam;
Quando talis erit nomen et omen habebit.
Sunt Medico plura super aegros respicienda:
In membro crasis, atque situs, plasmatio, virtus,
2065
Morbi natura, patientis conditiones,
Digere materiam, crudamque repelle nocivam,
Mollifica duram, compactam solve, fluentem
Spissa, liquefac spissam, lenique fluentem.
Si Medicus cunctos aegros posset medicari
2070
Divinus magis deberet iure vocari.
Vitam prolongat, sed non Medicina perennat.
Non phisicus curat vitam, quamvis bene longat;
Natura, qua conservans, descendens corpora sanat
Stercus et urina sunt Medico fercula prima;
2075
Hydrops quartana sunt Medico scandala plana
Non didici gratis, nec musa sagax Hippocratis
Aegris in stratis serviet absque datis.
Empta solet care multum medicina iuvare;
Si quae detur gratis, nil affert utilitatis.
2080
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus:
Pro vanis verbis montanis utimur herbis;
Pro caris rebus, pigmentis et speciebus.
Est medicinalis Medicis data regula talis:
Vt dicatur: da, da, dum profert languidus ha, ha!
2085
Da Medicis primo medium, medio nihil imo.
Dum dolet infirmus Medicus sit pignore firmus;
Instanter quaerat nummos, vel pignus habere;
Fidus nam antiquum conservat pignus amicum,
Nam si post quaeris, quaerens inimicus haberis.
2090
Fingit se Medicus quivis idiota, prophanus,
Iudaeus, monachus, histrio, rasor, anus,
Sicuti Alchemista Medicus fit aut Saponista,
Aut balneator, falsarius aut oculista.
Hic dum lucra quaerit, virtus in arte perit.