epistolae duorum amantium 69

Testo base di riferimento: E. Könsgen, 1974

Altre sezioni


Littera, vade meas et amico ferte querelas

      Dans ex parte mei verba salutis ei.

Tu, licet invitum converte, precamur, amicum.

      Dic, quia pro merito non meritum capio,

5

<>

      Eius sermonis credula facta dolis.

Sit memor illarum, michi quas fudit, lacrimarum,

      Cum michi dicebat, quod moriturus erat,

Si tam formose non perfrueretur amore.

10

      Et tunc laudavit, quod modo vile facit.

Dic, ubi ploratus, ubi sint, inquire, rogatus,

      Et pignus fidei, quod dedit ultro michi.

Cur tam raro venit, mea cur precordia ledit?

      Ah! Sic deludi non ego digna fui.

15

Hos rogo, ne versus oculus legat invidiosus

      Hosque sciant nolo pectore plena dolo.