Quam michimet vellem mitti, tibi mitto salutem.
Nescio, quod magis hac esse salubre queat.
Si, quicquid Cesar unquam possedit, haberem,
Prodessent tante nil michi divitie.
5
<>
Gaudia non unquam te nisi dante feram,
Et dolor et luctus nos tempus in omne secuntur.
Ni dederis, michi res nulla salubris erit.
De rebus cunctis, quas totus continet orbis,
10
Denique semper eris gloria sola michi.
Suppositi terre lapides velut igne liquescunt,
Cum quibus imposita liquitur igne pyra,
Sic nostrum late corpus vanescit amore.
Sicque vale, vive per tempora longa Sibille,
15
Vincas ut metas, habuit quas Nestoris etas.