Bella gestorum possumus referre
Paris et Pyrri necnon et Eneae,
Multi poetae plurima cum laude
Que conscripsere.
5
Sed paganorum quid iuuabunt acta,
Dum iam uilescant uetustate multa?
Modo canamus Roderici noua
Principis bella.
Tanti uictoris nam si retexere
10
Ceperim cuncta, non hec libri mille
Capere possent, Omero canente,
Summo labore.
Verum et ego parum de doctrina
Quamquam aurissem, e pluribus pauca
15
Rithmicans tamen dabo uentis uela
Pauidus nauta.
Eia, letando, populi caterue,
Campidoctoris hoc carmen audite!
Magis qui eius freti estis ope,
20
Cuncti uenite!
Nobiliori de genere ortus,
Quod in Castella non est illo maius,
Hispalis nouit et Iberum litus
Quis Rodericus.
25
Hoc fuit primum singulare bellum,
Cum adolescens deuicit Nauarrum.
Hinc Campidoctor dictus est maiorum
More uirorum.
Iam portendebat quid esset facturus:
30
Comitum † litenam superaturus,
Regias opes pede calcaturus,
Ense capturus.
Quem sic dilexit Sancius rex terre,
Iuuenem cernens ad alta subire,
35
Quod principatum uelit illi prime
Cohortis dare.
Illo nolente Sancius honorem
Dare uolebat ei meliorem,
Nisi tam cito subiret rex mortem
40
Nulli parcentem.
Post cuius necem dolose peractam
Rex Eldefonsus obtenuit terram.
Cui quod frater uouerat per totam
Dedit Castellam.
45
Certe nec minus cepit hunc amare,
Ceteris plus quam uolens exaltare,
Donec ceperunt ei inuidere
Compares aule
Dicentes regi: "Domine, quid facis?
50
Contra te ipsum malum operaris,
Cum Rodericum sublimari sinis.
Displicet nobis.
Sit tibi notum: te nunquam amabit,
Quod tui fratris curialis fuit;
55
Semper contra te mala cogitabit
Et preparabit".
Quibus auditis susurronum dictis,
Rex Eldefonsus tactus zelo cordis,
Perdere timens solium honoris,
60
Causa timoris
Omnem amorem in iram conuertit,
Occasiones contra eum querit,
Obiciendo per pauca que nouit
Plura que nescit.
65
Iubet e terra uirum exulare.
Hinc cepit ipse Mauros debellare,
Yspaniarum patrias uastare,
Vrbes delere.
Fama peruenit in curiam regis
70
Quod Campidoctor, Agarice gentis
Obtima sumens, adhuc parat eis
Laqueum mortis.
Nimis iratus iungit equitatus,
Illi parat mortem nisi sit cautus,
75
Precipiendo quod si foret captus
Sit iugulatus.
Ad quem Garsiam comitem superbum
Rex prenotatus misit debellandum.
Tunc Campidoctor duplicat triumfum
80
Retinens campum.
Hec namque pugna fuerat secunda,
In qua cum multis captus est Garsia.
Capream uocant locum ubi castra
Simul sunt capta.
85
Vnde per cunctas Ispanie partes
Celebre nomen eius inter omnes
Reges habetur pariter timentes
Munus soluentes.
Tertium quoque prelium commisit
90
Quod Deus illi uincere permisit:
Alios fugans aliosque cepit,
Castra subuertit.
Marchio namque comes Barchinone,
Cui tributa dant Madianite,
95
Simul cum eo Alfagib Ilerde
Iunctus cum hoste
Caesaraguste obsidebant castrum
Quod adhuc Mauri uocant Almenarum,
Quos rogat uictor sibi dari locum,
100
Mittere uictum.
Cumque precanti cedere nequirent
Nec transeundi facultatem darent,
Subito mandat ut sui se arment,
Cito ne tardent.
105
Primus et ipse indutus lorica
(Nec meliorem homo uidit illa) Romphea
Cinctus auro fabrefacta
Manu magistra
Accipit hastam mirifice factam,
110
Nobilis silue fraxino dolatam,
Quam ferro forti fecerat limatam,
Cuspide rectam.
Clipeum gestat brachio sinistro,
Qui totus erat figuratus auro,
115
In quo depictus ferus erat draco
Lucido modo.
Caput muniuit galea fulgenti,
Quam decorauit laminis argenti
Faber et opus aptauit electri
120
Giro circinni.
Equum ascendit quem trans mare uexit
Barbarus quidam necne commutauit
Aureis mille, qui plus uento currit,
Plus ceruo salit.
125
Talibus armis ornatus et equo,
Paris uel Hector meliores illo
Nunquam fuerunt in Troiano bello,
Sunt neque modo.
Tunc deprecatur ...