Et brevis et longus presens michi transiit annus,
Ex quo, cara, tuus me sibi vinxit amor.
Nam repetendo tue decus insaciabile forme
Et bonitatis opus familiare tibi
5
Noticie brevis una tue vix Nora videtur:
Sic semper votis es nova cura meis.
At repetens, quam rara tuo contingis amanti,
Annos innumeros estimo preteritos.
Quelibet una dies ter denos continet annos,
10
Quam sine te cogor ducere, dulcis amor.
Sole carens fluit illa dies et lucis honore,
Qua tua ceu michi sol non oritur facies.
Sol certe meus est vultus tuus et mea lux est,
Contingit faciem quando videre tuam.
15
Sidera, si queras, duo sunt mea, nescio plura:
Sidereos oculos hec ego dico tuos.
His ego quando fruor, in lumine me fore credo,
His ego cum careo, defore cuncta puto.
Sic dici possum felicior omnibus esse,
20
Sic dici possum nil habuisse boni,
Sic igitur verum, quod diximus ante, probatur,
Qualiter annalis hec mora transierit.
Nunc novus est annus, novus est amor incipiendus
Vultque fides aliam nostra tenere viam:
25
Non amor ulterius ullis ledendus amaris;
Nil, mea vita, tibi iam nisi dulce dabo;
Nec dicam nec agam nisi, que tibi nosco placere;
Ad nutus domine me cohibebo mee;
In nullis rebus unquam diversa probemus;
30
Tu, quod vis, iubeas, protinus ipse sequar.
Corpus sic tenerum nichil ultra ledat amarum,
Carminibus duris nec locus ullus erit.
Ignoscas, formosa, tuo, si scripsimus unquam,
Irasci posses unde michi merito:
35
Non hoc consilio, non hoc egi racione.
Qui male consuluit, impetus ipse fuit.
Emissam vocem si quis revocare valeret,
Hanc, fateor, vocem quod revocasse velim.
Quando tuas animo lacrimas, dilecta, reduco,
40
Non possum lacrimas ipse tenere meas
Suscipias igitur, sua qui delicta fatetur,
Suscipe, nec culpe sis memor ulterius.
Suscipe, nam lacrimis precor hoc, carissima, largis,
Orabo flexis hoc eciam genibus.
45
Lux oculis hodierna meis extrema sit orta,
Femina si vivit, quam tibi pretulerim.