carmina Arundeliana 26

Testo base di riferimento: C. J. McDonough, 1984

Altre sezioni


Si quis dicit: "Roma, vale,"

Reor illum loqui male.

Inter mala nullum tale,

Tam horrendum, tam mortale

5

Nullus est, qui nouerit.

Roma leges conterit;

Romam nichil preterit,

Quod sit criminale.

Quicquid mali, Roma, vales

10

Per inmundos cardinales

Perque nugas decretales

<>

Quicquid cancellarii

Peccant vel notarii,

15

Totum camerarii

Superant papales.

Pauper intrans ad Franconem,

Nisi marcam vel mangonem

Secum ferat ad latronem,

20

Frustra profert accionem.

Franco videns pauperem

"Quid huic" inquid "facerem?

Hostes eius vberem

Habent racionem.

25

Satis nobis est relatum

Istum esse non sensatum,

Set rebellem et ingratum

Et vexantem presulatum.

Quod a puericia

30

Vixit in infamia,

Est in tota patria

Sua diuulgatum."

Set cum aurum debursatur,

Mox despectus honoratur;

35

Latro pape presentatur

Et pro fure fur precatur.

Statim benediccio

Datur tali filio.

Sumptaque peticio

40

Sine "si" notatur.

Ita malus in egentes

Seuit peior in potentes,

Primo monstrans illis dentes,

Vt consternat inprudentes,

45

Dicens: "Papa statuit,

Quod de vobis placuit.

Vanus labor tenuit

Vos huc venientes.

Vestras papa nouit vias;

50

Vos grauatis abbathias,

Exercetis symonias.

Quod vendatis parochias,

Dudum ei patuit,

Quodque multum nocuit,

55

Fabulam intexuit

Pontifex Golyas."

Ita Iudas Christum vendens,

In capturam rete tendens

Primo terret eos frendens.

60

Sub spe rursus cor attendens

Spondet adiutorium

Dicens, quod negocium

Hoc est cardinalium,

Partim parte pendens.

65

"Et nunc," inquid, "scio vere,

Que res facit respondere.

Cardinales sustinere

Dato sibi volunt ere

Vestros aduersarios,

70

Qui iam ad denarios

Auinione nuncios

Suos praemisere.

Ad monetam eos ita

Dum inducit Gyezita,

75

Lupus est in heremita

Melli miscens achonita.

Dum sic enim predicat,

Dum quid agat indicat,

Questum sibi duplicat

80

Ficcio / polita.

Cum talentum tandem videt,

Non iam fremit neque stridet,

Set blanditur et subridet;

Iamque parat, quod ei det,

85

Qui pretendit loculum,

Fibulam vel cingulum,

Addens, quod obstaculum

Nullum iam formidet.

"Vobis," inquid, "pars aduersa

90

Frustra perdit vniuersa.

Aliter est res conuersa,

Quam putabat gens peruersa.

Perditis muneribus

Datis cardinalibus,

95

Ipsis in litoribus

Nauis est submersa."