Vagit in presepio
Puer nobis datus,
Duum animalium
Medio locatus
5
S ab hiis, quorum factor est,
Paulo minoratus,
Ab eterno natus;
Angularis factus est
Lapis reprobatus.
10
Ponitur in angulo,
Quod est fundamentum.
Sese parietibus
Fecit substramentum,
Quibus de gratuitis
15
Fecit fulcimentum.
Ipse supplementum
Protegit parietes
Et expellit ventum.
Residens in solio
20
Summe maiestatis
Patris beneplacito,
Ductu pietatis
Sustinet, non inuidus
Nostre prauitatis,
25
Honus paupertatis.
Munus magis obligat,
Quod confertur gratis.
Nostre priuilegium
Contulit nature,
30
Cum humane speciem
Sumpsit creature,
Volens eius fleri
Particeps iacture
Potu mortis dure.
35
Dat odorem domino
Purpurato thure.
Verbo potens omnia
Duxit non ingratum,
Vt per/ vndam sanguinis
40
Solueret reatum,
Quem a primis patribus
Nouerat innatum.
Latus rubricatum
Primitiuum hominis
45
Reparauit statum.