Dum parit Alda perit; Vlfus pro coniuge natam
Diligit atque vices in patre matris agit.
Ne vir eam videat, aut ipsa virum, pater illam
Claudit; eam Pirrus, nomine captus, amat.
5
Servus eum fallit, anus adiuvat, hunc mulierem
Sentit mentitum clausa puella marem.
Concipit illa, pater queritur tandemque reperto
Artifici fraudis fit socer; acta placent.
Versibus ut pulicis et musce iurgia lusi,
10
Occurrit nostro mascula virgo stilo:
Nominis accipio pro nomine significatum,
Non potui nomen lege domare pedum.
Venerat in linguam nuper peregrina Latinam
Hec de Menandri fabula rapta sinu:
15
Vilis et exul erat et rustica plebis in ore,
Que fuerat comis vatis in ore sui.
Dumque novi studium comedi quereret illa,
Quem vice Menandri posset habere sui,
Me pro Menandro volui sibi reddere, longe
20
Impar proposito materiaque minor.
Pro fracta navi dicar simulasse cupressum:
Extra propositum musa cucurrit iter.
Exeo comedum, fines comedia transit
Nostra suos, miscens non sua verba suis
25
Inveniet lasciva nimis sibi verba pudicus.
Lector: materie, non mea, culpa fuit.
Ne matronaret meretrix in verba Sabine,
Sunt sua materie reddita verba sue.
Fusus in amplexus parientis coniugis, Vlfus
30
Iratos queritur in sua dampna deos,
"Accidit - Vlfus ait - solummodo prosperitatis
Hoc domini, quod nil prosperitatis habet.
Non misere miser est cui non datur unde nocere:
Irati possit numinis ira sibi.
35
Non misere miser est, cui nil concessit habendum
Casus, cur surdo supplicet ille Iovi.
Non misere miser est, cui nil auferre valebit,
Quin minus ex dampno sit miser ille suo.
Nil felicis habet qui felix esse putatur,
40
Non est, quem miserum credimus esse, miser.
Ille stat et lapsum metuit; iacet, utque resurgat
Expectans, alter: non habet unde cadat.
Pressus in adversis iam nil timet, immo recursum
Iam verse expectat tutior ipse rote.
45
Hunc, quem leta fovent, comes indivisa secundis
Cura vigil macerat sollicitatque timor
Prosperitas igitur est prosperitate carere,
Nam venit ex sola prosperitate dolor.
Hoc satis experior, cui fit modo summa doloris,
50
Quod modo summa mee prosperitatis erat.
Alda comes, dum sospes eras comes apta, meorum
Respectu, quevis gaudia luctus erant.
Alterat ecce vices fortuna meique doloris
Respectu, quevis tristia leta satis.
55
Te vivente, fui felix; felicior essem
Si pariter possem, te moriente, mori.
Ha! Tunc fata forent pia, si, magis impia facta,
Protraherent fuso stamina nostra pari.
Tunc neutri nostrum, quia tunc utrique nocerent,
60
Absque dolore foret par in utroque dolor.
Vt nos integritas unius mentis et unus
Spiritus univit, auferat una dies!
Quo sine me, pars magna mei, mea flamma, recedis?
An sine te vivam pars ego magna tui?
65
Imbre suo pietas perfudert ora loquentis;
Solatur lacrimas talibus Alda viri:
"Cur ita, fide comes, in mollitiem mulieris
Lapsus es, ut lacrimis diffiteare virum?
Dat tuus in nostro dolor incrementa dolore,
70
Plus quatiunt lacrime viscera nostra tue.
A lacrimis desiste, precor, suspiria claude:
Non gemitu aut lacrimis sum revocanda tuis!
Si qua tibi est pietas, si qua est compassio nostri,
Si quid habet veri noster amoris amor,
75
Quas, moriens et amans, extremas fundo benigno
Effectu studeas exhilarare preces!
Artificem recolas te materiamque doloris
Istius, et moveat te meus iste dolor!
Nec moveat tamen ut doleas nimis acriter, immo
80
Nexilis his precibus possit adesse favor.
Sic obstetricis probat experientia nostre:
Filia nascetur, me moriente, tibi.
Di sensere suum crimen fore dissociari
Tales quos unus iungit et unit amor.
85
Ergo satisfaciunt nobis, culpamque fatentes,
Dampna tibi pensant restituuntque tua.
Fatorum invidia tua si tibi tollitur Alda,
Aut par aut melior redditur Alda tibi.
Di bene, qui tibi me communi in prole reservant,
90
Inque mea moriens stirpe superstes ero.
Pullulat in plantam nostre premortua vite
In fetu radix multiplicanda suo.
Vlfe, meum melius aliam renovatur in Aldam
Esse meosque sibi mutuat illa dies.
95
Transeo, non morior, alios transfundor in artus
Sumptos de nostro corpore deque tuo.
Pars erat ista tui: prius in patre, de patre fluxit
In matrem, informis massa globusque rudis.
Est pariter nostra, pariter vivemus in illa
100
Et per eam potero iustior esse tibi.
Hanc igitur nostris a visceribus pietatis,
Vir bone, suscipiant viscera blanda tue.
Hanc tibi committo, tibi que committor in illa,
Inque tua uxorem suscipe prole tuam.
105
Ne sine me vivas, ego vivo superstes in illa;
Sic me, quam rapiunt fata, reservo tibi.
In patre maternos affectus sentiat illa
Et pro matre vices in patre matris agas.
Heres ista mei succedat amoris, amore
110
Quo tibi iuncta fui, iuncta sit ista tibi.
Exhibeas, precor, - ha! Fer opem, Lucina! - papatrem
Blandum; sis, precor, in patre mater ei!"
Dixit et - ha - geminans vix protulit illa "Vahale!"
In lucem prodit filia, mater obit.
115
Et miser et felix dolet et letatur habetque
Vir causam fletus letitieque pater;
Caro vendit ei patrem iactura mariti:
Desistit sponsus esse, fit unde pater.
Maternam redimit et pensat filia mortem
120
Et quasi pro matre redditur illa patri.
Paulatim matrem furatur filia patri
Immemoremque facit coniugis esse virum.
Totos affectus in se trahit Alda paternos,
Hoc sibi pro matris nomine nomen erat.
125
Quo studio, quanto natura labore creavit
Aldam, testatur et docet oris honos:
Alba caro nivibus similisque rosis color esset,
Si non illa nives vinceret, ille rosas.
Virginis in facie rosa lilia pingit, et ardet
130
Albet et in teneris purpura nixque genis.
Apta supercilii flexura coronat ocellos,
Qui quedam risus signa notasque gerunt.
Aurum mentitur coma, basia forma labrorum
Invitat teneris assimilata rosis,
135
Que castigatus tumor erigit arte studentis
Nature, ut possint basia plena capi.
Hanc pater a cunis custos devotus ab omni
Aspectu prohibet colloquioque viri.
Pingit et incelat mentem illius atque figurat
140
Moribus ornatis sollicitudo patris;
Imprimit in tenera matronam virgine, stringit
Annos matura sub gravitate leves.
Federe concordi discordia iungit, amicat
Oppositum opposito conciliatque suo.
145
Conveniunt fragili rigor in sexu gravitasque
In teneris annis cumque decore pudor.
Vim patitur nec lege sua permittitur uti
Etas nec currit legibus ipsa suis.
Miratur socium fieri sibi forma pudorem
150
Seque vigere stupet in muliere rigor.
Iam matura thoro, plenis adoleverat annis
Nec preter patrem viderat Alda virum.
Sed, licet invideant tante spectacula forme
Luminibus populi cura timorque patris,
155
Fama tamen, nullis claustris obnoxia, claudi
Aldam non patitur, clausa sit Alda licet.
Alde fama sonat populi totius in ore,
Alda fit in populo fabula, vera tamen.
Forma quidem famam superat; cum mira loquatur,
160
Vincitur et veris non valet equa loqui.
Sollicitant Pirrum tante miracula forme;
Alde non impar sanguine Pirrus erat.
Equat eos etas et par possessio patrum,
Sed mens dispariat dispar utrinque pares.
165
Auditu capitur et ceco carpitur igne
Pirrus et ignorat quid malesanus amet.
Ignorat quid amet, sed amat pro virgine famam.
Sic amat ut potius non amet, immo furit.
Pirro servus erat et nomen Spurius illi
170
Nec deerat talis nominis omen ei:
Velleris instar erat scabie concreta tenaci
Cesaries unus tota capillus erat;
Deturpant oculos frontis sub valle sepultos
Silva supercilii continuusque sopor;
175
Nasus caprizans quasi quodam vulnere fractus
Equatusque genis absque tumore sedet;
Nascens a labris in latum surgit hiatu
Amplo seque retro flectit agitque sinum.
Morbidat et ledit auras a nare vaporans
180
Peior quam partis inferioris odor.
Tenditur in ventrem, longe post terga relictis
Natibus: hunc sequitur lentus easque trahit.
Venter precedit natesque secuntur euntem;
Sic sequitur corpus et preit ipse suum.
185
Nil poterat ventris satiare capacis abyssum,
Et Bachi et Cereris exitiale chaos.
Iambicat incedens crebrosque in gressibus eius
Longa facit iambos tibia iuncta brevi;
Et picturate calige mentita colorem
190
Scribitur assiduo tibia rubra foco.
Accumulata palus hesterne hodierna paludi
Calciat et contra frigora munit eum.
Eius opem Pirrus implorat eique doloris
Insinuat causam materiamque sui.
195
Spurius hec secum: "Vigila, bone Iupiter, iste
Vt sic in longum sit cerebrosus age!
Non sine furtiva clavi michi cuncta patebunt;
Nunc saltem poterit Spurius esse satur.
Nunc opus arte nova tibi, Spuri, discute, Spuri,
200
Discute que stomacho grata sit esca tuo.
Nunc redimenda tibi ieiunia, te quibus olim
Affecit domini parca crumena tui."
"Pone metum, Pirre, vigilo tibi - Spurius inquit -;
Effectum votis associabo tuis.
205
Auditore carens docili doctrina magistri
Ingrata et sterili semina perdit humo.
Par idemque mee labor artis erit, nisi tota
Instes consilio credulitate meo."
"Precipe - Pirrus ait -, quia sum parere paratus,
210
Pendeo de iussu consilioque tuo."
Letus ad hec servus: "Nosti, puer optime, nosti:
Omnes, ipsa etiam numina, munus amant.
Quisquis conciliat sibi numina munere, surdos
Non habet, immo leves in sua vota deos
215
Venalemque Iovis qui non conduxerit aurem,
In vacuum vacuus supplicat ille Iovi.
Ante Iovem causas inhonestas munus honestat
Absolvitque reos innocuosque ligat.
Venditur ante Iovem sceleri pietatis ymago,
220
Empta vestitur sub pietate scelus.
Iam nichil a superis gratis datur, omnia magno
Constant: magna breve munera munus emunt.
Templa locant etiam superi sua, pontificatum
Vendit pontifici Iuppiter ipse suo.
225
Gratia summorum merx est, nam gratia gratis
Non datur: hanc solus prodigus emptor habet.
Venditur introitus templi prohibetque sacerdos
Ante Iovem vacuas munere ferre manus.
Dat nemo gratis, quia gratis nemo recepit,
230
Vendit quisque, quia vendidit alter ei.
Gratia scortatur prostans turpique reducta
Sub pretio emptores devovet ipsa suos.
Omnibus, ut breviter loquar, omnia vendit habendi
Imperiosus amor, omnia munus emit.
235
Miraris quorsum tendat digressio nostri
Sermonis, videor currere preter iter.
Accipe quo tendat vel quid velit ambitus iste
Sermonis, nec enim deest sua causa sibi.
Nam, sicut nequeunt sine munere numina flecti,
240
Sic sine muneribus nulla puella capi;
Exemplumque mali dociles imitantur, amorque
Muneris, ut vendit cetera, vendit eas.
Non genus aut formam moresve requirit amantis
Femina: de pretio est questio prima suo.
245
Non dantem, sed munus amat; metitur amorem
Ex dono; quantum donat amatur amans.
Hinc Spurce vilesco mee, quia iam spoliato
Que vendi possit est toga nulla michi.
Fac igitur mittas Alde quod fascinet eius
250
Fureturque animum concilietque tibi;
Primitiasque tui pastillum sumat amoris:
Omen habet; poterit talibus Alda capi.
Verborum includam quedam tormenta novosque
Ignes a nostris sumpserit illa cibis.
255
Prodigus in primis sis munere deque futuro
Spem facient illi munera prima bonam.
Sic tibi tunc fuerit geminis abstricta catenis,
Muneribusque tuis carminibusque meis.
Non est laudandus vel amandus avarus amator;
260
Prodigus esto!" "Nichil est michi!" - Pirrus ait -,
Spurius: "Hoc novi, novi, puer optime, novi:
Te patris improbitas non sinit esse probum.
Austeri et diri senis inclementia nostri -
Proh pudor! - in puero te facit esse senem.
265
Lude, satisfacias annis operosus amator
Nec senis invigiles moribus ante senem!
Cum nichil in loculis tibi sit, cur plena laborat
Archa patris? Patre divite natus eget?
Falle senem, fiat tibi clavis adultera!" Pirrus
270
Sic agit et loculos sarcinat arte suos.
Spurius accepto pastillum preparat ere:
Ipse sibi doctor, ipse minister erat.
In conum prius erigitur, descendere tandem
Cogitur in latum pasta, premente manu;
275
Figitur in medio masse manus, altera circum
Ducit et extendit attenuatque globum.
Vndique continuus paries ascendit, in amplos
Extendit ventrem pastea massa sinus.
Sedulus insudat operi vasisque capacis
280
Instar formarat figulus ille novus.
Dissecat in partes pullos carnisque suille
Mixtura impinguat et quasi nutrit eos.
Carnibus ista capax impletur machina digno
Ordine: servatur omnibus ordo suus.
285
In strue prima piper dat fundamenta, secuntur
Carnes: ille sacro pulvere vestit eas;
Est superexpansa pro tegmine crusta, coronat
Crusta superficiem tortilis atque ligat.
Spurius abscedit, Pirro mittente salutes
290
Alde non modicas innumerasque preces.
Spurius hec secum: "Spuri, genialis agatur
Qua tibi spe melius accidit ista dies!
Nil ego pastilli nisi crustola sola comedi
Cenaque pastillus nunc michi totus erit.
295
Crustula sunt semper mea portio; cur? Quia nostri
Dentibus emeriti sunt inimica senis.
Ista michi luctata diu tamen ante reliquit,
Conterat ut dentes hec herus arte meos.
Amodo parco meis ego dentibus atque terenda
300
Illis pastilli viscera sola dabo.
Iste renodabit, iste integrabit amorem
Spurce pastillus restituetque tibi.
Vultu suscipiar hilari, quem bursa coegit.
Excludi, faciens aere plena plicam."
305
Plebis in egestu, quo vilior angulus urbis,
Spurce quassa domus, tota ruina, sedet.
Introitum crates spinis crinita tuetur,
Tota tribus pendet restibus ista domus.
Spurca domi sola residet villosaque crudo
310
Cum sale pannosi suminis exta vorat
Et fragmenta bibit, in pultes iam resoluta,
Hesterni iuris atque aliunde dati.
Spurius ingreditur, oculorum obliquat in illum
Fulmen et arrepta prosilit illa colo.
315
Ictibus inculcat ictus: "I, furcifer, exi!"
Clamat, sed profert que gerit illa sacra.
Placat eam tanti sacri reverentia, friget
Ira, reformatur gratia lisque cadit.
Quam circa conviva sedet sollempnis uterque,
320
Mensa sibi est pedibus sellula fulta tribus.
Spurius exhilarat furtivo prandia vino
Et sibi festivum preparat illa ciphum.
Tripliciter fractum triplex sutura renodat,
Fecerat ista rudi vincula sutor acu,
325
Filorum claudens vestigia: cannabe factam
Cera ligaturam sordida pixque ligant.
Surgitur a cena; congestum stramine pauco
Sternit amatori Spurca cubile suo;
Quem superexpandit multis attriverat etas
330
Pannum vulneribus et male squalor edax.
Squalentem pannum deturpat multa cicatrix:
Totus sutura sive foramen erat.
Defluit in partes, vix pars cum parte coheret,
Vix patitur tractus putrida tela leves.
335
Talis utrumque thorus suscepit, saccus utrique
Tegmen, sed nimium particulare datur.
Abscondit tegmen breve particulariter ambos:
Altera pars tegitur, altera nuda patet.
Colligit in massam sese talosque reflexos
340
Natibus adducit Spurca genuque genis;
Spurius, indocilis flecti, quem sarcina ventris
Tendit, nil tali proficit arte sibi;
Dumque latus tegitur, alget male pes laterique
Supplicat ut modicum compatiatur ei.
345
Mutuat a latere tegmen, sed, dum latus alget,
Pes, licet invitus, tegmina reddit ei.
Amborum lateri tenuis structura ministrat
Algorem pariter duritiemque soli.
Imprimit et scopulos tellus scopulosa sigillat
350
In latere amborum seque figurat ibi.
Succurrit fratri levum latus inque sinistrum,
Donec dedoleat, altera costa iacet.
Carnes culmus arat in rugas et, quasi nata
Sint ibi, sic claudit stramina fossa cutis.
355
Stramen enim pannus, quem iam detexuit etas,
Nec bene castigat nec cohibere potest.
Spurius in mane cristatus stramine surgit:
Fit capiti totum preda cubile suo.
Hesterni cum parte thori discesserat hospes
360
Dampnosus. Pirrum convenit, inquit ita:
"Quantis, Pirre, michi cutis est attrita flagellis!
Quot, miser, accepi verbera quotque minas!
Leno compertus, male sum deprensus in ipso
Crimine nec nostros attigit illa cibos.
365
Suspires alias, nil profecturus in Alda!"
Dixerat, at Pirrum durius angit amor.
Nulla suis votis blanditur spes nec in ullo
Succurrit ratio consiliumve sibi.
In nulla puero spe respirante, camino
370
Admixtum est oleum lignaque sicca rogo.
Quo plus cuncta suis videt adversantia votis,
Acrius ignescit, improba pestis, amor.
Mente miser maceratur amans macilentaque menti
Respondet facies et cutis ossa trahens.
375
Huic soror est; vultus est fratris in ore sororis
Totaque spectatur fratris in ore soror.
Sic gerit in vultu fratrem soror, ille sororem,
Vt solum sexus dividat inter eos.
Iamque tamen non solus agit discrimina sexus,
380
Immo qui pueri languet in ore color.
Languet amans nec languet amor; ne possit amoris
Vis languere gravis languor amantis agit.
Suscipit augmentum furor a languore furentis:
Crescit amor quo plus attenuatur amans.
385
Instat ei lacrimis, instat prece sedula nutrix
Vt causam morbi detegat ille sui.
Vix lacrimis, vix blanditiis extorquet ab illo
Quam, quare, quantum, quam malesanus amet.
Mentis ad archanum fugit atque recolligit intus
390
Se totam et secum multa revolvit anus.
Dum bene fecundum sollertia pectus anilis
Discutit, occurrit quid sibi possit agi.
Alde fida comes heret Pirri soror illa
Que, si non esset femina, Pirrus erat.
395
Alde tradiderat suus hanc pater ut, scola morum,
Informaret eam moribus Alda suis.
A thalamis Alde vocat hanc nutrix, quasi quedam
Res secreta domi sit peragenda sibi.
Vestes alternans illis, in fratre sororem
400
Occulit inque suo est condita fratre soror.
Sic sub veste maris mulierem masculat illa
Et sub feminea feminat ipsa marem.
Cuncta notat fraudemque suam non comperit ipsa,
Fallitur ipsa suo pene magistra dolo.
405
Pene putat Pirrum fieri sine fraude puellam,
Pene putat fraudem fraude carere suam.
Qualiter et quare, quid agat, cur, quando loquatur
Quove modo, puero sedula monstrat anus.
Doctus abit, timet et sperat, dum mente futura
410
Metitur; mixto vota timore tremunt.
Molliter it, gressus effeminat inque minores
Passus incessum temperat ille suum.
Ad thalamos venit optatos; secretior Aldam
Abscondit thalamus interiorque domus.
415
Emungens in pensa colos, in fila rotundans
Lanas, impregnat stamine fusa novo;
Miratur socie reditum que causa moretur;
Pro socia socium dans sibi Pirrus adest.
Hesit in aspectu primo quodamque stupore
420
Optati vultus numen adorat amans.
Immotis heret oculis suspensus in illa
Et temptans ab ea se revocare nequit.
Fascinat et cupidos spectantis inescat ocellos
Vernans in tenero virginis ore decor.
425
Pene recurrentes indignantesque moveri
Invitos revocat denique Pirrus eos.
Rem poterat virgo sensisse, sed adiuvat atque
Prosperat ipsa sui simplicitate dolum.
Accedit Pirrus propius, vix dulcia differt
430
Oscula vixque virum dissimulare potest.
Os ori propius infert ut ab ore loquentis
Verba bibat, quotiens incipit Alda loqui.
Rem peragente loco, fraudi spondente favorem
Eventusque bonos tempore, Pirrus ait:
435
"Ne fateatur opus infidam me tibi, fida
O comes, invideam si tibi scire meum,
Disce quod addidici: mea quod michi sedula nutrix
Tradidit, hoc tecum participare volo.
Quod doceo non dissimules iterare frequenter
440
Totaque non poteris, dum moriere, mori!
Vivam servabis tua te post fata tibique
Ipsa tui magna parte superstes eris".
Alde simplicitas docilem se spondet eique
Instat pollicitum solvat ut ille suum.
445
"Ne careant fructu documenti semina nostri
Totam conformes te michi", Pirrus ait;
"Quod faciam facias et facta meis tua factis
Succurrant, votis sint tua iuncta meis."
Nodat in amplexus igitur stringitque lacertos
450
Seque in virgineo colligit ille sinu.
In nodum pariter collectis Alda lacertis,
A collo Pirri nobile pendet onus.
Quali quotque dedit, tot talia suscipit ille
Oscula, lascivit ille nec illa minus.
455
Virginem si dente quasi parcente labellum
Attigerit, morsum sustinet ille parem.
Ebibit alterius alter sugitque labellum,
Mutua luxuriant oscula lege pari.
Ludit et alterius peregrina vagatur in ore
460
Alternatque suos utraque lingua lares.
Letior intranti peregrine assurgit amice
Inque suos trahit hanc hospita lingua lares.
Dum quodam applausu sibi colluctantur, amico
Amplexu linguam lingua ligata ligat.
465
Sumpta satis Pirrus post oscula cetera sumit.
Defloratus abit virginitatis honor.
Crebros in fine salientis senserat Alda
Virge singultus; sedula queque notat
Inque voluptatem Veneris resoluta volutat
470
Secum quid sit ea cauda vel ille tumor;
Vnde voluptatis sit in illo tanta rigore
Gratia, dum secum discutit, inquit ita:
"Quondam cara michi, sed nunc carissima, quondam
Fida comes, sed nunc fida magistra michi,
475
Obsequiis debebo tuis quod mortua vivam
Quodque michi mea post fata superstes ero.
Quid tibi pro tantis dignum referam documentis?
Par erit obsequiis gratia nulla tuis.
Hec documenta, precor, iteres; iterata secundo
480
Herebunt animo firmius illa meo.
Si decies repetas, decies repetita placebunt;
Nil umquam poterit gratius esse michi.
Instrumenta, quibus tam dulces utar in usus
Edoceas, ubi sint invenienda michi!
485
Quid sit et unde refer tumor inguinis iste rigentis
Caudaque nescioque sic operosa tibi!"
Concutit in risum tam simplex questio Pirrum;
Ludicra respondens fictaque Pirrus ait:
"Accipe, fida comes, quid cauda sit ista vel unde
490
Quid sit et unde tumor inguinis iste mei.
Cum tales multas venales exposuisset
Caudas nuper in hac institor urbe novus,
In fora colligitur urbs tota locumque puelle
Stipant; prima nove mercis amore trahor.
495
Impar erat pretium pro ponderis imparitate;
Magni magna, minor cauda minoris erat.
Est minor empta michi, quoniam minus eris habebam:
Sedula servitiis institit illa tuis.
Fecit quod potuit, sed si dimensio maior
500
Esse ei, poterat plus placuisse tibi.
Tenditur in tumidum si forte superba tumorem,
Exit et a nobis pene revulsa fugit
Promptaque luctari sociam luctaminis ambit;
Quod tecum lusit, hoc sibi lucta fuit.
505
Post crebros igitur ictus sudataque multum
Prelia presudat hausta labore suo.
Tunc patitur quedam fastidia cumque tremore
Victrici solvit digna tributa sue.
Tunc sedet ille tumor, pendet rigor ante superbus
510
Inque suos languet cauda redacta sinus."
Dixerat; in gemitum pectus trahit Alda, loquentis
Vocibus innectit continuatque suas:
"Ve tibi, parca nimis! Pauper feliciter esses,
Si tua caudarum maxima cauda foret!"
515
Iocundos Veneris iam continuarat in usus
Septem cum totidem noctibus ille dies;
Festinum spondens reditum ne tristia letis
Succedant, blandis aspera, Pirrus abit.
Quedam victoris prefert insignia, quodam
520
Luxuriat fastu frons hilarata novo.
In facie ridet animus frontemque serenans
In vultu poterat mens hilarata legi.
Colligit in facie mentem casusque secundos
Arrisisse dolis leta triumphat anus.
525
Iam soror exuerat fratrem fraterque sororem,
Nec iam frater erat illa, nec ille soror.
Surgit et in crimen Alde iam crescit apertum
Venter et insolitum viscera tendit onus.
Ipsa sui ridet surgentia crimina ventris
530
Nec vitio vitium credit inesse suo.
Vera patris ridet mendacia, dum pater illi
Obicit attactum colloquiumque viri;
Se numquam novisse virum, vel nomine solo,
Asserit, et fallit illa, sed absque dolo;
535
Veraque non vera veraciter asserit esse
Salvaturque sua simplicitate dolus.
Sic neuter mendax fit, simplicitate magistra,
Quamvis affirmet ille quod illa negat.
Ille suo fructu non respondente labori
540
Sic secum loquitur conqueriturque sibi:
"Quis prohibere potest pelagus ne fluctuet, ignem
Ne caleat? Studio fallitur ille suo.
Turpius insanit qui feminee levitatis
Motum posse putat sub gravitate regi.
545
Nec later absque luto nec serpens absque veneno
Vllus erit nec fel absque sapore suo;
Nec vitium commune potest dediscere sexus
Femineus nec erit femina casta diu.
Non est ulterius socianda puella puelle:
550
Fabricat ipsa sibi de muliere marem!
Exemplum super hoc cunctis memorabile, nostre
Virginis implevit mascula virgo sinus.
Nescio quis mulier vel que vir quodve neutrum
Fit michi seu genera, nescio, sive gener.
555
Nec generum expectans sexu michi de muliebri
Non expectato vulnus ab hoste tuli."
Singula Fama loquax excepit ab ore loquentis
Infundens bibulis auribus urbis ea;
Impetit et falsis inhonestat Fama sororem
560
Pirri criminibus semivirumque notat.
Errorem Fame Pirrus falsique sorori
Criminis ascriptam senserat esse notam;
Ergo modum fraudis retegit nomenque sororis
Integrat in famam restituitque bonam.
565
Acta placent culpaque sua laudatur uterque
Et deceptoris sponsa fit Alda sui.