Invidia sordent, si qui mea dicta remordent;
Aut non invideant aut penitus sileant.
Invidiam passis, Vrania, versibus adsis,
Quos hac lege legas, ut super astra vehas.
5
Haedum forte lupus per devia multa secutus
Fraudis verba dedit, dum retinere nequit:
'Sunt populi turbae, sed non est gramen in urbe;
Si mea verba notes, pinguior esse potes.
Hic flores crescunt, hic gramine prata virescunt;
10
Si salices cupias, ne, rogo, me fugias.
Huc, volo, contendas, ut ventrem gramine tendas,
Fontis aquas vivas quatenus, haede, bibas.
Nosco fuisse scelus, placuit quia sanguinis esus:
Firmo tibi foedus iamque relinquo scelus.
15
Paenitet en caedis; quid sicut ab hoste recedis?
Iuro velut caro, displicet esca caro.
Debitus es sacris, si, frater, in urbe moraris;
Quam pereas potius sis mihi consocius!'
Dixit ad haec haedus: 'feritatis respuo foedus,
20
Plus volo sacrari quam tibi, praedo, dari!'
Si cui damnorum superest fortuna duorum,
Vitet deterius, sustineat levius.