Si mavis perdi lucro quam perdere lucrum,
Dum captas lucrum captus es ipse lucro.
Que sua sunt, Fortuna tibi conmittere non vult,
Non sua ne dicas sed tua, que sua sunt.
5
Excubias timet illa tuas oculosque manusque:
Hos quia non claudis, has quia non aperis.
Hoc ea iuris habet: quod vis, sine iure feratur.
"Cuncta petas, nil do; nil pete, cuncta dabo".
Quisquis Fortunam non novit, Thaida noscat -
10
Eius more venit spreta, rogata fugit.
Si satis ergo sapis, cum te delectet habere,
Parcius affecta - largius illa dabit.