Serlo Wiltoniensis carmina 1

Testo base di riferimento: J. Oeberg, 1965

Altre sezioni


De origine structure gramatice

 

<D>issero gramatice structure que sit origo,

      Nomina cum verbis arte liganda ligo.

Vita brevis brevitatis amans conpendia querit -

      Quisque sui similis senper amator erit.

5

Sum quod quisque cupit: sum qui conpendia quero,

      Sum brevis adque brevi pondere multa fero.

Me relegent iuvenes, ne quos inscitia cecet,

      Aut si quos paucis plurima nosse decet.

Ne dubitet longinqua petens me ferre viator,

10

      Sum brevitate levis proficuique dator.

Ne dubitet quisquam me scribere, paucula scribet;

      Maxima sunt tamen hec quantulacumque libet.

Non equidem timeo censoris acumina fidi:

      Mecum nempe facit iudicium rigidi.

15

Si modo non noceat telum livoris iniqui,

      Qui me vituperent non, puto, sint aliqui.