1.
Custos mentis ego: fas dicto nefasque relego;
Me duce si graderis, post carnem non gradieris.
Vult elargiri Dominus; pete - vult reperiri.
Ipsum si queris, pulsa - sic ingredieris.
5
Insta, ne cesses! Aderunt post semina messes,
Post lacrimas risus, post hunc habitum paradysus.
Fle si solari, ieiuna si saturari,
Da si ditari, servi si vis dominari.
Si degis iuste, Deus est carus tibi plus te,
10
Proximus ut tute - non hic amor absque salute.
Norma iubet: pare; prohibet: fuge - sic operare,
Angelus ut Sathane nil in te spectet inane.
Pasce gulam parce; tua quod gula vult, nimis arce.
Hinc dat frena satis, satis est vox sobrietatis.
15
Ducitur in penas, qui carni laxat habenas;
Hanc igitur maceres - Benedicti sic eris heres.
Alternare nequis dominos; vis legibus equis
Vivere? Sit cordi Christus tibi, Mammona sordi.
Circumstante metu si flenda vides sine fletu,
20
Vestis nugatur, qua luctus significatur.
Marie morem partemque tibi meliorem
Elige! Mens oret, dum pro te Martha laboret.
Visne coronari, vis deliciis saturari,
Ista tibi presto, dictum breve: monachus esto!
25
Mors omen durum, presens grave, triste futurum,
Fine carens finis et plena ruina ruinis.
Vita quid est? Esse. Dic "esse", sed adde "nec esse".
Quid nescit? Lapsum. Quid ait? Sum. Quid negat? Absum.
Mente Deum prona cole! Si colis, ecce corona
30
Que non marcescit, que solvi tempore nescit.
Lite tument? Retice! Scortantur? Vive pudice!
Fraudant? Fraude care! Stant? Curre! Vacant? Operare!
Si mundus floret, monachus non inde laboret:
Flos abit in fenum - quid sordis in hoc alienum?
35
Te per conflictus, te contra Demonis ictus
Vt stes invictus, benedicat Rex benedictus.
Si mundum sequeris, post esse fuisse quereris;
Eius cerne vices - "o flos modo, fex modo" dices.
Christi vox, ora! Dormi, vox carnis! At hora
40
Te vigilare monet, ne noctem nox tibi donet.
Ad superum lumen hinc erige mentis acumen.
Hi sunt thesauri, quos nec tinee nec Ysauri
Si queris, quorsum ducant peccata: deorsum.
O misere sortis, quibus hinc iter ad loca mortis!
45
Carpe vias rectas, obiter nec lora reflectas.
Nam tituli clari decus aufert "retrogradari".
Cum mundus transit, nescis sine "forsitan" an sit.
Hic status absque statu, locus hic locat in cruciatu.
Hec tria verba fidem non dent tibi: post, modo, pridem.
50
"Post" pendet, cecidit "pridem", "modo" non sibi fidit.
Tedia nulla chori tibi sint - assiste labori.
Hora sit ire foras, postquam compleveris horas.
2.
Tedia nulla chori tibi sint - assiste labori!
Hora sit ire foras, postquam compleveris horas.
Me tibi tutorem Dominus dedit et monitorem -
Impiger ad patriam me duce carpe viam!
5
Qui mutas habitum, dextram missurus aratro,
Sic repetas monitum: non flectas lumina retro.
Visne frui vita? Mundi contagia vita,
Respue mortifero gaudia felle lita!
Vt verni flores, mundi pertransit ymago;
10
Eius amatores sorbet Stigis atra vorago.
Qui metuit penas et sedes optat amenas,
Res fugit obscenas, falsa dulcedine plenas.
Te monet hic habitus veteres deponere ritus;
Moribus esto novis vellere tectus ovis!
15
Nunc veterem sectam, nunc mentis pone senectam!
Non decet, ut putres mustum mittatur in utres.
Quid tonsura tibi prodest, quid nigra cuculla,
Si morum sub eis fiat mutatio nulla?
Plus animam ledis, plus carni quisquis obedis,
20
Conveniunt raro spiritus atque caro.
Frons, oculi, gestus exponunt pectoris estus,
Nutibus et signis furtivus proditur ignis.
Dilige plus quam te Dominum, fratremque velut te -
Ecce tibi breviter pando salutis iter.
25
Quid sine fervore clamoso perstrepis ore?
Plus tacitus clamat, qui sitienter amat.
Vt male consumpte redimas peccata iuvente,
Assidue plora, veniam pete, sedulus ora!
Quicquid contraxit carnis petulancia sordis,
30
Emundet lacrimis contriti victima cordis.
Excute torporem somni mentisque teporem -
Non dabitur segni celestis gloria regni.
Pectore devoto canta, torpore remoto!
Raro datur mutis regnum sompnove solutis.
35
Psallitis, oratis - set numquid litus aratis,
Si non versetur intus, quod in ore movetur?
Mente, manu, labiis studeat vitare reatum;
Querat, agat, doceat bona, qui cupit esse beatus.
Aspera queque pati res est dictans probitati;
40
Premia si penses, Domini iuga mitia censes.
Compositus gestus, sermo gravis, actus honestus
Sint tibi, si vere monachi vis nomen habere.
Ve tibi, qui falso sub nomine religionis
Non calicem Domini set nectar amas Babilonis.
45
Discute sollicite veteris bona seu mala vite,
Et rigidus morum iudex sis ipse tuorum.
Dum variat modulos numeris vox alta canoris,
Intus det iubilos divini fervor amoris.
Dic, caro mortalis; dic, de putredine vermis;
50
Dic, homo; dic, pulvis: quid prodest gloria carnis?
Cur, miser, insanis? Quare, putredo, superbis?
Disce quid es, quid eris; memor esto, quod morieris!
Credere nature, non ventri, sit tibi cure -
Ille modum nescit, modicis hec leta quiescit.
55
Dux gregis, explora, vigila, studiosius ora,
Ne quis mactetur, ne cui lupus insidietur!
Pastor, oves Domini plus quam te pascere cura,
Mollia ne queras, cum proponas sibi dura!
Plus est orandum, senior, tibi plus vigilandum,
60
Exemplum morum quia te decet esse tuorum.
Si queris, quorsum ducant peccata: deorsum.
O misere sortis, quibus hinc iter ad loca mortis!
Carpe vias rectas, ob iter nec lora reflectas;
Nam tituli clari decus aufert "retrogradari".
65
Lite tument? Retice! Scortantur? Vive pudice!
Fraudant? Fraude care! Stant? Curre! Vacant? <Operare!>
Tutus es in fluctu, si transcurris sine luctu.
Mentitur vestis; in qua [nam] luctus, ea testis.
Vult elargiri Dominus; pete - vult reperiri.
70
Ipsum si queris, pulsa - sic ingredieris.
Insta, ne cesses! Aderunt post semina messes,
Post lacrimas risus, post hunc habitum paradisus.
Si degis iuste, Deus est carus tibi plus te,
Proximus ut tute - non hic amor absque salute.
75
Norma iubet: pare; prohibet: fuge - sic operare,
Angelus ut Sathane nichil in te spectet inane.
Cur ita dormitas? Non caute spicula vitas.
Quam male torpescis! Cur, sompnolente, tepescis?
Ducitur in penas, qui carni laxat habenas;
80
Hanc igitur maceres - Benedicti sic eris heres.
Alternare nequis dominos; vis legibus equis
Vivere? Sit cordi Christus tibi, Mammona sordi.
Marie morem partemque tibi meliorem
Elige! Mens oret, dum pro te Martha laboret.
85
Si mundus floret, monachus non inde laboret.
Flos abit in fenum - nil sordis in hoc alienum.
Visne coronari, vis deliciis saciari?
Ista tibi presto, dictum breve: monachus esto!
Cuius amore cales, te semper spirituales
90
Inter conflictus benedicat Rex benedictus.
Hec tria verba fidem non dent tibi: post, modo, pridem.
"Post" pendet, cecidit "pridem", "modo" non sibi fidit.
Fle si solari, ieiuna si saturari,
Da si ditari, servi si vis dominari.
95
Visne coronari, vis deliciis saciari?
Ista tibi presto, dictum breve: monachus esto!
Si mundum sequeris, post esse fuisse quereris;
Eius cerne vices - "o flos modo, fex modo" dices.
Mente Deum prona cole! Si colis, ecce corona
100
Que non marcessit, que solvi tempore nescit.
Christi vox, ora! Dormi, vox carnis! At hora
Te vigilare monet, ne noctem nox tibi donet.
Pasce gulam parce; tua quod gula vult, nimis <arce>.
Hinc det frena satis, satis est vox sobrietatis.
105
Custos mentis ego: fas dicto nefasque relego.
Si sentis mecum, dabitur michi gloria tecum.
Mors omen durum, presens grave, triste futurum,
Fine carens finis et plena ruina ruinis.
Vita quid est? Esse. Dic "esse", sed adde "nec esse".
110
Quid nescit? Lapsum. Quid ait? Sum. Quid negat? Absum.
Te per conflictus, te contra Demonis ictus
Vt stes invictus, benedicat Rex benedictus.